Skip to the text

Caput I

De nomine Ecclesiae.

Controversia deEcclesia militante, multas habet partes. Primum enim de ipsa secundum se agendum erit; tum de membris ejus, hoc est, de Clericis, de Monachis, de Laicis. Rursum autem de Ecclesia militante secundum se considerata, de qua nunc disputare aggredimur, tres sunt praecipue controversiae. Prima est, de nomine et definitione Ecclesiae. Secunda, de qualitate, seu de visibilitate ejusdem. Tertia, de notis, quibus ea certo cognosci potest.

A prima nunc exordiemur; si tamen antea propter studiosos nomina eorum auctorum notaverimus, qui de Ecclesia scripserunt, seu potius eorum quorum nos libros legimus; nec enim omnes legimus. Igitur scripserunt de hoc argumento B. Augustin. lib. de unitate Ecclesiae; B. Cyprianus librum ejusdem tituli, necnon Optatus lib.YI. contra Parmenianum. Exrecentioribus scripsit Thomas Waldensis tom. I, lib. II. doctrinae fidei cap. 8, 9, 10, etc. Joan. de Turrecremata summam de Ecclesia; Joannes Driedo in lib. IV de dogmatibus Ecclesiasticis, c. 2, Albertus Pighius controversia III. Cardinalis Hosius in confessione, in explicatione Symboli, et lib. Y. contra Prolegomena Brentii; Petrus a Soto 1. part. defensio¬

nis suae contra Brentium; Joannes aDaventria in confut. 7. artic. Confessionis Augustanae; Joannes Cochlceus Philippica 4. et in lib. de Scripturae et Ecclesiae auctoritate: Joannes Eckius initio sui Enchiridii, Alphonsus a Gastro lib. VI. cont. haeres. Melchior Canus lib. IY de locis. Joannes Antonius Delphinus in libris trib. de Ecclesia. Joannes a Lovanio in explicat. Symboli, et omnes alii, qui Symbolum exposuerunt. Franciscus Turrianus in libris duobus de Ecclesia, et ordinat. Minist. Post quos, anno 1577 ineunte, nos haec ipsa, quae nunc emittimus in lucem in scholis disputavimus. A quo tempore scripsit etiam de eodem argumento Gregorius de Valentia in sua Analysi fidei Ca- « tholicae part. VI et scripserunt etiam alii, sed non vacavit per alias occupationes eorum libros evolvere.

Venio nunc ad propositam disputationem:

Ac ut primum de nomine, deinde de re ipsa dicamus, Ecclesiae nomen est Graecum, deduciturque a verbo ixxcdico, quod est evoco. Itaque Ecclesia est evocatio, sive coetus vocatorum. Dicitur autem populus Dei coetus vocatorum, quia nemo ad hunc populum se adjungit per se, et suo proprio instinctu, sed omnes quotquot veniunt, a Dei vocatione praeveniuntur. Est enim vocatio primum beneficium, quod sancti a Deo recipiunt: Quos vocavit, inquit Apostolus Rom. VIII, hos justificavit: quos justificavit, hos et magnificavit.

Et Actor. II: Quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. Hinc toties Apostolus Christianos appellat vocatos, in omnibus fere epistolis.

Sunt autem tria circa hoc nomen notanda. Primo, nomen Ecclesiae cum aliquo adjuncto, posse et in bonam et in malam partem accipi: dicitur enim: Ecclesia malignantium Psalm. XXV. Et, Ecclesia Sanctorum Psalm. LXXXVIII. Absolute autem positum hoc nomen, non intelligi nisi de Ecclesia Christi, excepto uno loco Act. XIX. ubi de populo Ethnicorum dicitur: Erat enim Ecclesia confusa.

Secundo, nota cum Augustino in Psalm. LXXXI. in illud: Deus stetit in Synagoga Deorum: tametsi eadem sit Ecclesia veteris Testamenti et novi, quoad essentiam; tamen quia status Ecclesiae novi Testamenti est longe excellentior, ideo etiam nomina esse distincta. Nam populus veteris Testamenti proprie dicitur Synagoga, id est, congregatio, populus novi Testamenti nusquam dicitur Synagoga, sed semper Ecclesia, id est, evocatio. Congregari enim commune est hominibus cum bestiis: at evocari proprium est hominum. Neque refert, quod populus Judaeorum in Testamento veteri passim vocatur etiam Ecclesia: nam tam Synagoga, quam Ecclesia apud Hebrseos dicitur a congregando, rny quod vertimus Synagoga, dicitur a “Tin congregare. Similiter ^np, id est, Ecclesia, dicitur a!?np congregari. Itaque sunt nomina duo, sed idem prorsus significant.

Tertio nota, quemadmodum civitas nunc significat coetum hominum, nunc locum, in quo coetus ille habitat, ita etiam Ecclesiam in Scripturis nunc significare coetum fidelium, ut Rom. XVI: Salutant vos omnes Ecclesiae Asiae, nunc locum ipsum, in quo fideles congregantur, ut JudithVI: Omnis populus per totam noctem intra Ecclesiam oraverunt, quamquam nos nunc solum de Ecclesia, ut coetum fidelium significat, disputamus.

Chapter 39 of 69