Skip to the text

Caput VIII. De non perfectis

Non perfectos in Ecclesia, contra Pelagianorum et Anabaptistarum sententiam, esse posse, facile probari potest; nam si non essent in Ecclesia ii, qui habent aliquam imperfectionem, nulla fuisset, neque esset, neque futura esset Ecclesia in terris. Nam excepto Christo, et B. Virgine, qui soli non faciunt Ecclesiam, nulli sunt, «juamvis sanctissimi in hac vita, qui non habeant aliqua venialia peccata, qme «tamen non tollunt justitiam, nec faciunt hominem Deo inimicum, ut Pelagiani putabant. Id quod testantur in primis divinee litterae. Psalm. XXXI: Tu remisisti impietatem peccati mei, pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Quid est enim, pro hac, nisi pro remissione? Et sanctus igitur est aliquis, et tamen habet, quod sibi postulet remitti, III. Reg. VIII: Nec enim est homo, qui non peccet. Proverb. XXIV: Septies in die cadet justus, et resurget. Eccles. VII: Non est homo justus in terra, qui faciat bonum, et non peccet. Matth.

VI. jubentur omnes dicere: Dimitte nobis debita nostra. Jacobi III: In multis offendimus omnes. I. Joan. I: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Quse certe testimonia clariora sunt, quam ut explicatione ulla indigeant.

Item testatur Concilium Milevitanum, can. 7. et 8. ubi definitur, justos dicere, non solum humiliter, sed etiam veraciter, et non solum pro aliis, sed etiam pro se: Dimitte nobis debita nostra.

Idem testantur veteres Patres, S. Cyprianus sermone de eleemosyna: « Quisquis se inculpatum dixerit, aut superbus, aut stultus est. » S. Gregorius Nazianzenus orat. 2. in Julianum: « Omni prorsus peccato vacare, supra humanae naturae modum Deus constituit. » B. Ambrosius sermon. 16. in Psalm. GXVIII: «Non potest, inquit, hoc justus negare, quia nemo sine peccato est.» B.Ghrysostomus in Psalm. XXXIX: « Nec ex perfectis, inquit, universa constat Ecclesia, sed habet etiam otio, et socordiae deditos etc. » S. Hieronymus lib. II. contra Pelagianos:

« Justos, inquit, esse concedo, sine omni autem peccato esse, non assentior. » Et lib. III. fere toto hoc idem probat, ubi tamen admittit, posse ad aliquod brevissimum tempus esse hominem sine omni peccato, non tamen diu.

B. Augustinus lib. de spiritu et littera, c. ult. docet posse hominem ex privilegio Dei singulari vivere sine omni peccato: tamen re ipsa neminem esse, qui sic vivat, aut vixerit, excepto Christo. Idem dicit lib. de natura et gratia, cap. 36. ubi tamen excipit etiam B. Virginem, et epist. 89 et 93. et toto libro' de perfect. justitiae: ac demum lib. I. contra duas epistolas Pelagiani, cap. 14: « Nullus in Ecclesia, inquit, recte posset ordinari minister, si dixisset Apostolus, si quis sine peccato est, ubidixit, si quis sine crimine est; aut si dixisset, peccatum nullum habentes, ubi dixit, nullum crimen habentes. Multi quippe baptizati fideles sunt sine crimine, sine peccato autem in hac vita neminem dixerim. » B. Gregorius lib. XXI. Moralium, cap. 9. et in hac vita quidem multi sine crimine; sine peccato esse nullus valet.

Argumenta in contrarium multa sunt, sed non omnia hic solvenda, Quse enim adferuntor ad probandum, per quodlibet peccatum perdi justitiam; vel posse hominem vivere sine omni peccato, non egebunt solutione, cum paulo post ostenderimus, inEcelesia esse optimos, et pessimos viros. Duo tantum sunt propria hujus loci. Unum ex Cant. IV: tota pulchra es amica mea, et macula non est in te. Alterum ex Ephes. V: Ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi (i). Quem locum de Ecclesia Catholica hujus temporis intelligendum esse docet Concilium Toletanum VI, cap. I. explicans enim confessionem fidei, loco illius, sanctam Ecclesiam, ait, Ecclesiam sine macula, aut ruga.

Respondeo ad Primum, sive intelligatur illud de Ecclesia ratione unius partis tantum, id est, ratione animarum justarum, sive de anima perfecta, quod magis probo, animam justam dici totam pulchram, vel per hyperbolem, quae familiaris est amantibus: vel quia anima justa, et perfecta mortalibus caret peccatis, quae proprie maculam relinquunt, et vitat venialia, quantum licet per humanam fragilitatem: et si qua committit, mox delere studet. Id etsi enim non est esse immaculatum simpliciter, est tamen immaculatum pro statu hujus vitae, ut Augustinus explicat libro de perfectione justitiae. Quomodo etiam nemo est pertectus in hac vita absolute, et tamen multi in Scripturis dicuntur perfecti, quia erant tales pro statu hujus vitae Genes. VI: Noe vir justus fuit, atque perfectus. Philip. III: Quicumque perfecti sumus, hoc sentiamus. Imo etiam dicuntur immaculati, qui sine dubio venialibus non carent. Psalm. XVII: Et ero immaculatus cum eo. Psalm. CXVIII: Beati immaculati in via. Ephes. I: Elegit nos in ipso, ut essemus sancti et immaculati in veritate.

Ad Secundum dico, Primo intelligi posse de Ecclesia, non ut nunc est, sed ut erit post resurrectionem: ut exponunt S. Hieronymus in cap. 31. Hieremiae circa finem. S. Augustinus lib. de perfect. justit. et a 1 ibi: et B. Bernardus serm. 3. de festo omnium Sanctorum. Neque obstat Concilium Toletanum; nam etsi illa verba intellexit Concilium de Ecclesia hujus temporis, tamen non definivit, sic necessario esse intelligenda Dico tamen Secundo, probabilius esse quod loquatur Apostolus de Ecclesia hujus temporis,

sed tribuat per Synecdochen toti Ecclesiae, quod uni parti convenit. Qui enim sunt nunc in Ecclesia justi, sunt gloriosi per gratiae pulchritudinem, quae est gloria inchoata: sunt sine macula, ut paulo ante expositum est, et sunt sine ruga, quia per Baptismum renovati sunt, depositoque vetere homine induerunt novum; rugae enim signa sunt vetustatis. Ita hunc locum intelligunt, praeter Concilium Toletanum jam citatum, Chrysostomus, Hieronymus, et Theophylactus in commentario.

Chapter 44 of 69