Skip to the text

Caput IV. De Haereticis et Apostatis

Haereticos et apostatas baptizatos, Alphonsus de Castro lib. II de justa haereticorum punitione cap. 24. docet esse membra et partes Ecclesiae, etiamsi palam falsam doctrinam profiteantur. Quae sententia, ut est aperte falsa, ita facillime refutari potest. Nam primo. Scriptura hoc indicat, cum ait I. Timoth. I. Quidam circa fidem naufragaverunt. Quo locojper [metaphoram naufragii, intelligit haereticos fracta una parte navis Ecclesiae, ex ea in mare decidisse: Quod etiam significatur illa parabola Domini de rete, quod prae multitudine scindebatur, Lue. V. Praeterea ad Tit. III: Haereticum hominem post unam et alteram correptionem devita, sciens, quia subversus est qui ejusmodi est, et delinquit cum sit proprio judicio condemnatus. Ubi Apostolus Episcopo praecipit, ut haereticum vitet, quod certe non juberet, si esset intra Ecclesiam. Debet enim pastor non vitare, sed curare eos, qui ad suum gregem pertinent. Et addit rationem, quia talis pertinax haereticus est, proprio judicio condemnatus, id est (ut Hieronymus exponit) non est ejectus ab Ecclesia per excommunicationem, ut multi alii peccatores, sed ipse seipsum ab Ecclesia ejecit. Itenf I. Joan. II: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; id est, ex nobis exierunt, quia erant nobiscum in eadem Ecclesia, sed non erant ex nobis, secundum divinam electionem, ut Augustinus exponit lib. de bono persever. cap. 8.

Secundo, probatur hoc idem ex cap. 8 et 19. Concilii Nicaeni, ubi haeretici dicuntur posse recipi in Ecclesiam, si redire velint, cum certis tamen conditionibus. Item ex Concilio Lateranensi, unde constat, cap,

Firmiter, de summa Trinitate, et fide Catholica, ubi Ecclesia dicitur fidelium congregatio. Constat enim haereticos nullo modo esse fideles.

Tertio, ex Patribus, Irenaeus lib. III, cap. 3. dicit, Polycarpum multos haereticos ad Ecclesiam convertisse: ex quo sequitur, eos antea fuisse de Ecclesia egressos. Tertullianus lib. de praescriptione dicit, Marcionem cum ad Ecclesiam redire vellet, conditionem accepisse, ut caeteros, quos perverterat, Ecclesiae restitueret. Cyprianus in epistola ad • Jubajanum, dicit, haereticos cum sint extra Ecclesiam, tamen vendicare sibi Ecclesiae auctoritatem more simiarum, quae cum homines non sint, tamen homines videri volunt.

Hieronymus in Dialogo contra Luciferianos, circa finem: « Sicubi audieris, inquit, eos qui dicuntur Christi, non a Domino Jesu Christo, sed a quoquam alio nuncupari, ut puta Marcionistas, Valentinianos, Montenses, sive Campenses, scito non Ecclesiam Christi, sed Antichristi esse Synagogam. » Augustinus lib. IV contra Donatistas, cap. 10. dicit, interdum accidere, ut haereticus, foris existens, non agat contra Ecclesiam, et Catholicus intus existens, contra Ecclesiam agat, etc. Et lib. de unitate Ecclesiae, cap. 4: <( Qui non credunt, inquit, Christum in carne venisse de Virgine Maria, ex semine David, aut in corpore ipso resurrexisse, in quo crucifixus et sepultus est; non utique sunt in Ecclesia etc. »

Accedit postremo, quod cum Ecclesia sit multitudo unita (est enim populus quidam, sive regnum, sive corpus unum) et ista unio praecipue in professione unius fidei, et earumdem legum ac rituum observatione consistat; nulla ratio permittit, ut eos de Ecclesiae corpore esse dicamus, qui cum eo nullam omnino conjunctionem habent.

At contra objiciunt aliqui. Primo, quia Matth. XIII in parabola de zizaniis, in eodem agro inveniuntur tria, granum, paleae, et zizania, quae significant bonos Catholicos, et malos Catholicos et haereticos, ut Augustinus exponit quaest. II. super Matthaeum, et Hieronymus et Chrysostomus in hunc locum. Quod autem ager sit Ecclesia, docet Cyprianus lib. III, epist. 3. et Augustinus lib. II contra Cresconium, cap. 34.

Respondeo, aliqui intelligunt per zizania

non haereticos, sed homines malos, qui sunt in Ecclesia: ita Cyprianus loco notqto, et lib. IV, epistol. 2. et Augustinus saepe, non tam ex sua sententia quam ex Cypriani mente loquens. Quod autem Cyprianus per zizania non intelligat haereticos, inde intelligi potest, quod in illis ipsis locis, ubi dicit zizania esse in Ecclesia, dicit, haereticos non esse in Ecclesia, et praeterea ex intentione Cypriani, qui in illis locis scribit contra Novatianos, qui nolebant admittere lapsos poenitentes in Ecclesiam, metuentes, ne communicarent peccatis aliorum: quibus Cyprianus ostendit ex parabola Domini, in Ecclesia non solum esse homines fortes, sed etiam imbecilles, qui aliquando labuntur, sicut in agro simul cum frumento sunt etiam zizania.

At licet haec expbsitio non sit contemnenda, neque nobis contrairia, melius tamen respondetur cum Augustino quaest. 11. super Matthaeum, per agrum non significari Ecclesiam, sed mundum universum. Dominus enim exponens parabolam ait, ager est mundus. Porro nomine zizaniorum, etsi recte intelliguntur haeretici, tamen forte magis aid litteram intelligeremus omnes malos in genere, sive sint haeretici, sive non. Scopus enim parabolae, est ostendere semper in mundo futuros aliquos malos, nec posse ulla humana diligentia mundum purgari ante diem judicii. Unde Dominus ait, zizania esse filios nequam, et illos omnes, qui tandem in ignem aeternum dejicientur.

Secundo, objiciunt illud II. Timor. II: In magna domo sunt vasa aurea, et argentea, et lignea, et fictilia. Ubi nomine domus videtur Paulus intelligere Ecclesiam, et nomine vasorum ligneorum et fictilium haereticos. Dixerat enim paulo ante: Quorum sermo, ut cancer serpit, ex quibus est Hymenaeus et Philetus, qui a veritate exciderunt. Nomine autem domus intelligi Ecclesiam, docet Cyprian. lib. III, epist. 3. et lib. IV, epist. 2. et Ambrosius in commentario hujus loci, et Augustinus lib. II de Baptismo, cap. 12.

Respondeo, varias hic esse veterum expositiones. Una est Graecorum, Chrysostomi, et Theopliilacti, qui nomine domus non intelligunt Ecclesiam, sed mundum, sicut diximus de agro, in quo sunt zizania. Altera est Latinorum, Cypriani, Ambrosii, Augustini, qui nomine domus intelligunt Eccle-

II. Timoth. II, 20 et 17.

A MYSTERY OF FAITH (Feonardo da "Vinci.)

siam; et licet Augustinus et Ambrosius par vasa lignea et fictilia velint significari htereticos; tamen Augustinus idem explicat lib. III de Baptismo, c. 19. quomodo sit intelli— gendum, eos esse in Ecclesia, ubi dicit, eos esse in Ecclesia antequam per obstinationem et pertinaciam separentur, et ad hoc tempus respexisse Apostolum; ita ut non tam haeretici, quam errantes dicantur esse in Ecclesia. Addit etiam, posse dici, eos esse in Ecclesia, postquam exierunt, propter Sacramentorum administrati onem, quia etiam ipsi quaedam Sacramenta vere administrant: quod est dicere, eos esse in Ecclesia secundum aliquid, non simpliciter. Ambrosius autem accipit Ecclesiam largo modo, et magis vulgari, quam proprio, prout videlicet eos omnes complectitur, qui quovis modo nominantur Christiani. Ad quem modum Pagani dicere solent, in coetu Christianorum multas esse dissentientes opiniones ac sectas.

At secundum Cyprianum (cujus expositionem veriorem puto) per vasa lignea et fictilia non intelliguntur haeretici, sed infirmi fideles, ac debiles, qui facile seducuntur. Quod enim ait Apostolus: in magna domo sunt vasa aurea etc. non refertur ad illud, quorum sermo, ut cancer serpit, ex quibus sunt Hymenaeus et Philetus; qui a veritate exciderunt, sed ad illud: Et subverterunt quorumdam fidem. Yult enim Apostolus dicere, quod si illi quosdam subverterunt, non propterea periculum est, ne omnes subvertantur. Nam in Ecclesia sunt fortes, et sunt debiles, etc.

Sed, inquies, Augustinus, qui intelligit per vasa lignea et fictilia haereticos, dicit, se permotum ad hoc sentiendum ex verbis Cypriani in epistola ad Antonianum, qua} est secunda lib. IV. Respondeo, Augustinum existimavisse a Cypriano referri illa verba Apostoli: ln magna domo sunt vasa aurea etc. ad illa Quorum sermo, ut cancer serpit, sicut ipse referebat. Caeterum Cypriani verba nihil tale sonant; et sane Cyprianum non voluisse dicere, haereticos esse in Ecclesia, patet ex eadem epistola, ubi aperte dicit, Novatianum, quia hsereticus est, extra Ecclesiam esse.

Argumentum tertium, haereticos Ecclesia judicare et punire potest, igitur sunt intus: Nam quid mihi est, inquit, Paulus, I. Corint.

V, de iis, qui foris sunt, judicare? Praeterea haeretici retinent characterem Baptismi, et sacerdotii, igitur sunt Christiani, et Sacerdotes.

Respondeo, haereticos, licet non sint de Ecclesia, tamen debere esse, et proinde ad eam pertinere, ut oves ad ovile, unde fugerunt. Sicut solet dici, ista ovis est illius ovilis, quando tamen vagatur extra ovile. Potest autem Ecclesia judicare de iis, qui re ipsa intus sunt, vel certe esse debent, sicut pastor revera potesf ovem, quae extra ovile errat per montes, cogere iterum ad ovile: et Imperator potest desertorem militiae, qui transfugit ad castra hostium, vi cogere ad sua castra, aut etiam suspendere. Apostolus autem loquitur de iis, qui ita foris sunt, ut nunquam fuerint intus.

Ad illud de charactere dico, haereticos retinere extra Ecclesiam characteres illos indelibiles, sicut retinent oves perditae characterem inustum in dorso, et desertores militiae signa militaria: sed non propterea sunt de Ecclesia, quia non sufficiunt characteres illi ad constituendum aliquem in Ecclesia; alioqui etiam in inferno esset Ecclesia. Et tamen S. Thom. 3. part., quaest. VIII, art. 3. dicit, damnatos nec actu, nec potentia esse membra Christi. Praeterea, non proprie unit character hominem cum capite, sed est signum potestatis et unionis cujusdam, et ideo in inferno, illo signo cognoscentur, qui fuerunt membra Christi. Quod autem non uniat, patet; nam non unit exterius, cum sit res invisibilis: nec interius, cum non sit actus, nec habitus operativus. Unde B. Thomas primam unionem internam ponit in fide.

De Schismaticis.

De Schismaticis nonnulli Catholicorum dubitant, an sint de Ecclesia: imo esse eos de Ecclesia affirmat Alphonsus de Castro loco notato. Sed facile est contrarium ex sacris litteris, et Patrum traditione docere. Nam in primis cum dicitur Luc. V scindebatur autem rete, per scissionem retis, et egressionem piscium ex rete intelliguntur schismata Ecclesiae et egressio haereticorum et schismaticorum de Ecclesia, ut exponit Augustinas tract. 122. in Joannem.

Praeterea Scriptura vocat Ecclesiam: Unum ovile, Joan. X r Unum corpus, Rom. XII: Unam sponsam, unam amicam, unam columbam, Cant. VI. Schisma autem scindit id, quod erat unum in partes, ut patet ex ipso nomine. Nam, ayjCeiv scindere est, et crjaup?, scissura: ergo schismatici non sunt in Ecclesia, nec de Ecclesia. Nam pars, scissa a corpore, non est amplius pars ejus corporis. Unde pulchre Cyprianus lib. de unit. Ecclesiae dicit, Ecclesiam significari per vestem Christi inconsutilem, quae scissa non fuit, ut intelligeremus Ecclesiam scindi posse, sed non eo modo, quo scinduntur vestes, ita ut omnes partes seque maneant partes vestis: sed quomodo scinditur ramus ab arbore, qui statim moritur, arbore vivente; et rivus a fonte, qui mox arescit, fonte fluente: et radius a Sole, qui continuo deficit, Sole, ut erat permanente. Ycl si contendas, partem scissam ab Ecclesia, esse etiam Ecclesiam quamdam, multas Ecclesias facies, quod est contra Scripturas paulo ante notatas.

Probatur secundo ex decretis Pelagii Papae, qui ex professo probat, schismaticos non esse de Ecclesia, 24. q. 1. can. pudenda, et can. schisma. Accedit etiam testimonium totius Ecclesiae, quae in Parasceve orat pro haereticis, et schismaticis, ut eos Deus ad Ecclesiam Catholicam revocare dignetur. Quod certe non faceret, si eos in Ecclesia esse crederet. Huc etiam pertinet testimonium Catechismi Romani, cujus non est exigua auctoritas in Ecclesia Dei. Disertis autem verbis Catechismus praedictus in explicatione Symboli Apostolici, schismaticos ab Ecclesia separat.

Probatur tertio ex Patribus. Irenaeus lib. IY, c. 62. postquam dixerat in superioribus capitibus, virum spiritualem judicare omnes haereticos et schismaticos, et enumeraverat in particulari multas haereses, et subjunxerat de schismate proprie dicto, concludit in summa: « Judicabit, inquit, omnes eos, qui sunt extra veritatem, id est, extra Ecclesiam. » S. Cyprianus lib. IV, epist. 9. ad Florentinum Papianuin: « Ecclesia, inquit, est plebs sacerdoti adunata, et pastori suo

grex adhaerens, unde scire debes,. Episcopum in Ecclesia esse, et Ecclesiam in Episcopo, et si qui cum Episcopo non sint, in Ecclesia non esse etc. » At certe schismatici cum Episcopo non sunt, igitur nec in Ecclesia sunt.

Chrysostomus hom. 3. in epist. 1. ad Corinthios: « Schismatis, inquit, significantia satis eos arguit, vel potius satis est ejus appellatio, quee vehementer eos tangat. Non enim plures integrae partes factae sunt, sed una periit. Siquidem integris Ecclesiis multas eas constituerent. » Et homil. 11. in epist. ad Ephesios docet, schismaticos similes esse manui a corpore praecisae, quae mox desinit esse membrum: et ibidem dicit, schismaticos in altera esse Ecclesia, licet in fide et dogmatibus cum vera Christi Ecclesia consentiant.

Hieronymus in eap. 1. Amos: « Schismatici, inquit, separant quidem deceptam multitudinem ab Ecclesia Dei; tamen hoc non faciunt crudelitate, qua haeretici etc. » Et in caffu III ad Tit.: « Inter haeresim, inquit, et schisma hoc interesse arbitramur, quod haeresis perversum dogma habeat: schisma propter Episcopalem dissensionem ab Ecclesia pariter separet. » Ubi nota illud: Pariter. Augustinus lib. de Fide et Symbolo, cap. 10: « Credimus, inquit, et sanctam Ecclesiam, utique Catholicam: nam et haeretici, et schismatici congregationes suas Ecclesias vocant: sed haeretici de Deo falsa sentiendo ipsam fidem violant, schismatici autem discissionibus iniquis a fraterna charitate dissiliunt, quamvis ea credant, quae credimus. Quapropter nec haereticus pertinet ad Ecclesiam Catholicam, quoniam diligit Deum, nec schismaticus, quoniam diligit proximum. »

Optatus lib. I contra Parmenianum, de schismaticis loquens: « Deserta, inquit, matre Catholica, impii filii dum foras excurrunt, et se separant, ut vos fecistis, a radice matris Ecclesiae invidiae falcibus amputati, errando rebelles abscedunt. » Et lib. II comparat schismaticos cum ramis, rivulis, et radiis pixecisis ab arbore, fonte, sole. Fulgentius de fide ad Petrum, cap. 38 et 39: « Firmissime tene, inquit, et nullatenus dubites, non solum Paganos, sed etiam Judaeos, haereticos, et schismaticos, qui extra Ecclesiam Catholicam, praesentem finiunt vitam,

in ignem aeternum ituros. » Denique idem habent Thomas Waldensis to. 1. lib. II, cap. 9. doctrinalis fidei antiquae, Joannes Driedo 1. IV de Scripturis et dogmatibus Ecclesiasticis, cap. 2. part. 2. et alii ex recentioribus.

Probatur ultimo ratione; nam de ratione Ecclesiae est, ut sit una unione membrorum inter se, et cum suo capite; hanc autem unionem schismaticus tollit, dum se a communione capitis, et aliorum membrorum separat. Quod autem unitas essentialis Ecclesias consistat in illa conjunctione membrorum inter se, et cum capite, probatur: Nam multiplex unitas invenitur in Ecclesia. Prima est unitas ratione ejusdem principii, id est, Dei vocantis, Joan. VI: Nemo venit ad me etc. Secunda unitas ratione ejusdem ultimi finis, quod significatum est Matth. XX in illo uno denario omnibus operantibus promisso. Tertia est ratione eorumdem mediorum, id est, Fidei, Sacramentorum, Legum, juxta illud Ephes. IV: Una Fides, unum Baptisma. Quarta est ratione ejusdem Spiritus sancti, a quo tpnquam externo et separato Rectore uni versa Ecclesia gubernatur I. Cor. XII: Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus. Quinta est ratione ejusdem capitis, tamquam interni, et conjuncti Rectoris; omnis enim Ecclesia eidem Christo, et ejus Vicario tanquam capiti patet, Eph. I: Ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam. Et Joannis ultimo: Simon Petre, pasce oves meas. Sexta est ratione connexionis membrorum inter se, et praecipue cum capite, ut est principale membrorum, Roman. XII: Unum corpus sumus, singuli autem alter alterius membra.

Jam vero inter has unitates, illae, quae faciunt proprie Ecclesiam unam, sunt duae ultimae. Nam per primam, Ecclesia non tam est una, quam ex uno. Per secundam, non tam est una, quam ad unum. Per tertiam, non tam est una, quam per unum. Per quartam, non tam est una, quam sub uno. Per quintam et sextani, proprie est una, id est, unum corpus, unus populus, una societas. Schisma autem opponitur his unitatibus postremis; tunc enim est schisma, quando unum membrum non vult amplius esse membrum illius corporis, nec sub illo capite;

g quare tollit unitatem essentialem, atque Ec-

clesiam ipsam. Schismaticus igitur ndn est de Ecclesia.

At objiciunt primo, Ecclesia est Catholicorum congregatio, ut Papa Nicolaus definivit de consecrat, dist. 1. can. Ecclesia: At schismatici sunt Catholici, igitur sunt de Ecclesia. Respondeo primo, schismaticos etsi fidem Catholicam habeant, tamen non proprie dici Catholicos, nisi eam fidem in Ecclesia Catholica profiteantur, ut patet ex Augustino et Optato locis notatis. Secundo dico, non esse plenam definitionem Nicolai Papse; neque eum voluisse definire Ecclesiam, sed tantum excludere haereticos ab Ecclesia. Sicut etiam Innocentius fecit, cum ait, Ecclesiam esse fidelium congregationem cap. Firmiter, de summa Trinitate et Fide Catholica.

Secundo objiciunt. Schismatici etsi nolint subesse Pontifici, tamen volunt subesse Christo summo capiti; et licet nolint communicare huic Ecclesiae, quae est in terris, tamen volunt communicare Ecclesiae, quae est in coelis, quae est melior pars Ecclesiae. Non igitur tollunt Ecclesiae unitatem, nec sunt absolute extra Ecclesiam. Et confirmatur argumentum a simili. Nam si quis non vellet esse sub Episcopo suo particulari, nec communicare cum Ecclesia particulari, quae sub illo Episcopo est, et tamen vellet esse sub. Romano Pontifice, et communicare cum Ecclesia universali, is non posset dici esse extra Ecclesiam.

Respondeo, neminem posse, etiamsi velit, subesse Christo, et communicare cum Ecclesia coelesti, qui non subest Pontifici, et non communicat cum Ecclesia militante. Christus enim ait: Qui vos audit, me audit, Lucae X. Et praeterea, ut Christus est summum caput, quoad influxum interiorem; ipse enim influit in sua membra sensum et motum, id est, fidem et charitatem: ita Papa in Ecclesia militante est summum caput, quoad influxum exteriorem doctrinae fidei et Sacramentorum. Ecclesia quoque triumphans unita est, imo potius unaesteum militanfe, et proinde nemo potest velle separari ab una, quin separetur ab altera.

Ad confirmationem similiter respondeo, eum, qui separat se ab Ecclesia et Episcopo particulari, necessario separari ab Ecclesia et Episcopo unitersali; nisi forte ideo se aliquis separet ab Ecclesia et Episcopo particulari, quod illa Ecclesia et ille Episcopus heeretici aut schismatici sint. Recte enim Cyprianus lib. IV, epist. 9: « Frustra, inquit, sibi blandiuntur ii, qui pacem cum Sacerdotibus Dei non habentes, obrepunt, et latenter apud quosdam communicare se credunt, cum Ecclesia, quae Catholica una est, scissa non sit, neque divisa, sed sit utique connexa, et cohaerentium sibi invicem Sacerdotum glutino copulata. »

Chapter 41 of 69