Caput XVII. Solvuntur argumenta, quibus adversarii probant, pastores Ecclesice omnes simul errare posse
Quod Ecclesia vel saltem omnes pastores Ecclesiae simul errare possint, probant primo, quia tempore Michaeae, Prophetae omnes, qui erant 400, excepto Michaea, erraverunt, ut patet lib. III. Reg. XXII. et proinde Ecclesia, quae illos sequebatur, ut debebat, decepta fuit. Secundo, Isaiae LVI: Specula¬
tores ejus cceci omnes nescierunt universi etc. Tertio, in passione Domini summus Sacerdos cnm Omnibus sacerdotibus, et senioribus populi condemnaverunt Christum esse reum mortis. Mare. XIV. et totus etiam populus, a sacerdotibus seductus, clamavit ad Pilatum: Crucifige eum. Mare. XV. Eodem tempore Apostoli omnes fidem amiserunt; nam Dominus Mare. ult. Exprobravit incredulitatem eorum, et duritiam cordis etc. Et Matth. XXVI. ait: Omnes vos scandalum patiemini in me.
Adde, quod non desunt etiam Catholici, qui dicant in passione Domini non mansisse veram fidem, nisi in sanctissima Virgine Maria, idque significari credunt una illa candela, quae sola accensa conservatur, in triduo ante Pascha in officio nocturno. Ita Alexander Alensis III. parte quaest. ult. art. 2. et Joannes de Turrecremata, lib. I de Ecclesia cap. 30. et lib. III, cap. 61. Sed haec satis levia sunt, nec magno negotio refellentur.
Ad primum dico, illos 400 Prophetas manifeste fuisse Pseudoprophetas, neque id ignorasse, vel ipsum Achab, qui eos consulebat. Nam ibidem cum diceret Rex Josaphat: Non est hic aliquis Propheta Domini, per quem interrogemus Dominum? Respondit Achab: Remansit unus, sed ego odi eum, quia nonpro - phetat mihi nisi malum. Certe si quis nunc in media Saxonia consuleret 400 Ministros Lutheranos de fide justificante, et postea unum Catholicum, non esset mirum, si major pars erraret. Et sicut nunc non sequitur totam Ecclesiam errare, etiam si errarent 400 Ministri Lutherani, quia praeter Saxoniam, et vicina quaedam loca, sunt alia multa, ubi vera fides praedicatur, ita non sequitur omnes Doctores Judaeorum tempore Achab errasse, etiam si erraverint 400 Prophetae, qui in Samaria erant. Nam praeter eos Prophetas erant in Judaea multi alii prophetae, et (quod potissimum est) erant sacerdotes in Hierusalem, quibus ex officio incumbebat respondere ad consulata de lege Domini.
Ad secundum dico, verba illa Prophetarum esse figurata, et dirigi quidem ad omnes, non tamen revera intelligi debere de omnibus, sed de multis, ut supra diximus.
Ad tertium dico, Sacerdotes, et Pontifices non habuisse privilegium non errandi in do-
cendo populo, nisi usque ad tempora Christi, Christo autem praesente, et docente parum oberat illorum error. Imo hoc videtur praedictum per Hieremiam c. Xviii. cum ait: Peribit lex a sacerdote, verbum a Propheta, consilium a sapiente. Quamvis propter honorem sacerdotii Deus providit, ut sententia Pontificis Caiphae in aliquo sensu, licet a Caipha non intento, esset vera et justa. Nam Joan. XI. dicitur, quia erat Pontifex anni illius, prophetavit, de qua re plura diximus in lib. II de Conciliis.
Quod ad populum attinet, qui clamavit: Crucifige, dico eum populum non fuisse omnes Judaeos: sed aliquos tantum, et forte minorem partem: nam in ipsa urbe Hierusalem erat Nicodemus, et Joseph ab Arimathia, et multi alii, quibus id displicebat, et extra Hierusalem in tota reliqua Judaea, et in toto orbe terrarum erant plurimi Judaei dispersi, qui nihil sciebant de morte Christi, et proinde in vera fide, et religione permanebant.
Ad illud de Apostolis dico primo, Apostolos tunc non fuisse Episcopos nisi designatos, ut patet, sed solum partes Ecclesiae materiales, quae errare possunt, neque in eis solis Ecclesia consistebat. Nam status Ecclesiae Christianae cum obligatione ad ingrediendum in eam incepit in die Pentecostes, quando peractis omnibus mysteriis redemptionis, coeperunt Apostoli in Hierusalem publice promulgare fidem Christi, et Baptisma. Itaque etiam si Apostoli omnes tempore passionis Christi errassent circa fidem, nihil ob-. fuisset eorum error Ecclesiae universali.
Dico secundo, non esse probabile quod Apostoli fidem amiserint. Nam non leguntur reprehensi, nisi de fide resurrectionis, illam autem non potuerunt amittere, cum eam non habuerint, nisi postquam Dominus resurrexit; Etsi enim antea Christus saepe illis praedicaverat se resurrecturum, tamen ipsi putaverant eum loqui figurate, et non intellexerant, neque crediderant. Siquidem Lucae XVIII. cum dixisset Dominus: Occident eum, et tertiayhe resurget. Subjungit Lucas: Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant, quce dicebantur. Et Joan. XX. legimus, Petrum et Joannem, audito a Magdalena sublatum esse corpus Domini de monumento,
mox cucurrisse ad monumentum, et visis linteaminibus et sudario credidisse, nimirum Christi corpus fuisse ab aliquo sublatum: Nam, inquit Joan. nondum sciebant Scripturas, quia oporteret eum a mortuis resurgere, id est, ideo crediderunt ab aliquo sublatum, quia non sciebant eum debuisse resurgere. Praeterea Lucae XXII. dictum est Petro: Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Quomodo igitur credibile erit eadem nocte fidem Petri defecisse, ita ut non saltem in corde ejus remaneret; nam quod in ore non permanserit certum est. Denique, Maria Magdalena summa charitate flagrabat in illo triduo, ut patet ex Joan. XIX et XX. at sine fide non potest esse charitas, ergo non amiserat Magdalena fidem in Christum, quam ante habuerat, ergo non in sola B. Virgine fides permansit.
Quod autem dicitur Marci ultimo: Exprobravit incredulitatem, non significat eos amisisse fidem, quam habuerant, sed tardos fuisse ad credendum quod nondum crediderant, quod quidem aliquod peccatum fuit, sed non proprie infidelitatis. Illud vero Mat. XXVI: Omnes vos scandalum patiemini in me in nocte ista, significat peccatum, quod commiserunt Apostoli fugiendo, et nimis timendo, et vacillando, etiam circa fidem, ex occasione Dominicae passionis; nec enim omnis vacillatio esj^ infidelitas, sed solum vacillatio deliberata.
Miror autem Joannem de Turrecremata, qui propter argumentum levissimum de candela, dicit esse contrafidem universalis Ecclesiae asserere non in sola B. Virgine mansisse fidem in die passionis Domini. Nam Rupertus lib. V de divin. offic. c.26. dicit ultimam candelam tempore suo consuevisse etiam extingui. Et addit cap. 28. illis tribus noctibus post omnia lumina extincta, iterum postea ex lapide novum ignem accendi solitum; et quidem per omnia lumina, quae paulatim extinguebantur, significari prophetas, quos diversis saeculis Judaei occiderunt, et illos occidentes sibi ipsis tenebras mentis faciebant: per ultimam vero significari Christum, quem cum occiderunt, sibi ipsis tenebras densissimas pepererunt; Per novum autem lumen, quod singulis illis tribus noctibus ex lapide excutiebatur, significari novum lumen Christianorum, quod ex lapide
Christo a Judaeis percusso in mentibus nostris ortum est.
Quod si neglecta consuetudine, antiquae Ecclesiae vim faciant in eo usu, qui nunc est, ultimam candelam non extinguendi: potest cum Abulensi responderi quaest. 14. prologi in Matthaeum, per illam candelam significari beatam Virginem, in qua sola, ut pie creditur, fuit in illo triduo fides explicita resurrectionis. Ex quo tamen non sequitur in aliis fuisse errorem, vel infidelitatem, quia non tenebantur credere explicite resurrectionem,
nisi post legitimam ejus promulgationem, et probationem; et praesertim illi, qui aberant a Hierusalem, et nihil de Christo audierant. Et sane videtur periculosum dicere in sola Virgine mansisse veram fidem; tum quia Ecclesia periisset, non enim una persona potest dici Ecclesia, cum Ecclesia sit populus et regnum Dei; tum etiam quia tunc illi qui aberant a Hierusalem, et usque ad illud tempus habuerant veram fidem, mox illam amisissent sine sua culpa.
Chapter 52 of 69