Caput XI. Proponitur altera controversia: An Ecclesia sit semper visibilis, sive, an errare et deficere
Explicuimus, quid sit Ecclesia, nunc dicendum est, qualis sit. Dissensio inter nos et haereticos in tribus consistit. Primum enim illi dicunt, veram Ecclesiam esse invisibilem, solique Deo cognitam. Quo loco nota exFriderico Staphilo in prima Apolog. par. 3. Lutheranos initio Ecclesiam invisibilem fecisse; deinde tamen, cum viderent absurda, quae inde sequebantur, secreto consilio statuisse, ut Ecclesia visibilis diceretur: Itaque coeperunt omnes docere, Ecclesiam esse visibilem; sed sic tamen, ut nomine visibilis, re invisibilis esset.
Ac primum, Lutherus in lib. de servo arbitrio, cum ei Erasmus objecisset, non esse credibile, Deum tam longo tempore deseruisse Ecclesiam, respondit: Deum numquam deseruisse Ecclesiam, sed non esse Ecclesiam Christi illam, quae vulgo dicitur Ecclesia, id est, Papam, Episcopos, Clericos, Monachos, et caeteram Catholicorum multitudinem; sed Ecclesiam esse quosdam paucos pios, quos, quasi reliquias, Deus conservat: Et semper hoc fuisse in mundo, ut vera Ecclesia non esset illa, quae dicebatur Ecclesia; sed pii quidam pauci. Et in lib. cont. Catharinum dicit, Ecclesiam esse spiritualem, et sola fide perceptibilem. In lib. de abroganda Missa privata, par. 1. sic loquitur idem Lutherus: « Quis, inquit, Ecclesiam nobis monstrabit, cum sit occulta in Spiritu, et solum credatur? sicut dicitur: Credo Ecclesiam sanctam? »
JamMagdeburgenses Cent. I, lib. I, cap. 4, coi. 170. definiunt, Ecclesiam coetum visibilem; tamen coi. 171. distinguunt duas Ecclesias, et coi. 178. dicunt, veram Ecclesiam esse coetum exiguum plerumque; falsam vero, numerosissimum, quia ad veram soli illi pertinent, qui intrant per portam angustam, id est, vere pii, quse Ecclesia proinde sit invisibilis: et colum. 184. dicunt, tempore Christi fuisse de Ecclesia vera Pastores, Magos, Zachariam, Simeonem, Mariam, Annam; non autem Pontifices et Sacerdotes, quia nimirum illi pii, isti impii erant.
Philippus Melanchthon in locis, loco 12. qui est de Ecclesia, repetit aliquoties Ecclesiam esse visibilem; tamen ibidem dicit, in controversiis sequendum esse verbum Dei juxta confessionem verse Ecclesiae; hanc autem veram Ecclesiam dicit non esse Pontifices et Sacerdotes, nec majorem partem Concilii, sed quosdam pios et electos a Deo illuminatos: et ibidem dicit, tempore Eliae Ecclesiam veram fuisse Etiam, Elisaeum, et paucos alios illis adhaerentes: non autem caeteram Judaeorum multitudinem: Et tempore Christi Ecclesiam fuisse Zachariam, Simeonem, Mariam, Pastores, quia nimirum pii erant.
Brentius in Confessione Wirtemberg. cap. de Conciliis, dicit, habere Ecclesiam Dei promissionem: tamen non esse standum judicio Conciliorum, quia pauci sunt ibi electi, et quia saepe major pars vincit meliorem. Et in Prolegomenis: « Vide, inquit, quod faciat (Petrus a Soto) Ecclesiam visibilem, et sensibus corporeis perspectam. Delendus igitur erit ille articulus Symboli Apostolici: Credo Ecclesiam sanctam Catholicam, et erit sic reponendus; Video et sentio Ecclesiam sanctam Catholicam. » Item Calvinus lib. IV, Institut. cap. 1. §7: « Bifariam, inquit, de Ecclesia sacrae litterae loquuntur: interdum enim cum Ecclesiam nominant, eam intelligunt, quae est revera coram Deo etc. » Et infra de hac loquens: « Nobis, inquit, invisibilem, solius Dei oculis conspicuam, credere Ecclesiam necesse est. » Et §.3: « Caeterum, inquit, ad amplexandam eo modo Ecclesiae unitatem, nihil opus est Ecclesiam ipsam oculis cernere, aut manibus palpare. »
Secundo docent, visibilem Ecclesiam in- ' terdum ita errare in fide, et moribus, ut penitus deficiat: ita Calvinus in praefatione Institut: « Sed non parum, inquit, a vero aberrant, dum Ecclesiam non agnoscunt, nisi quam praesenti oculo cernant. » Et infra: « Fremunt, inquit, nisi Ecclesia digito sem-
per ostendatur. » Et infra:: « Quin potius, inquit, permittamus Deo, ut quando ipse solus novit qui sui sunt, interdum etiam Ecclesiae suae exteriorem notitiam ab hominum aspectu auferat. »
Tertio docent, Ecclesiam veram, id est invisibilem, non posse quidem deficere, nec errare in iis, quae necessario ad salutem pertinent, tamen in aliis errare posse: Ita Calvinus lib. IV, cap. 8. Instit. §. 13. et alibi. Nos contrarium asserimus, ac singula suis argumentis confirmabimus.
Ecclesiam esse visibilem,
Primum igitur, quod vera Ecclesia sit visibilis, probatur primo ex Scripturis omnibus, ubicumque invenitur nomen Ecclesiae: nam semper nomine Ecclesiae visibilis congregatio significatur; nec unum saltem locum Calvinus proferre potuit, nec protulit, ubi hoc nomen tribueretur congregationi invisibili. Certe cum dicitur Num. XX: Cur eduxistis Ecclesiam Domini in solitudinem? Ecclesia vocatur populus ille notissimus Israel, qui exierat de Iegypto. Sic III. Reg. VIII. de visibili Ecclesia manifeste loquitur Scriptura, cum dicit: Convertitque Rex faciem suam, et benedixit omni Ecclesiae Israel. Omnis enim Ecclesia Israel stabat. Matth. XVI. Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Nomine petrae sive intelligas Christum aut fidei confessionem, ut haeretici volunt, sive Petrum, ut nos credimus, semper fundamentum Ecclesiae est aliquid sensibile ut patet, ac proinde Ecclesia ipsa est sensibilis, sive visibilis: nam etsi nunc neque Christum, neque Petrum videamus, tamen tunc uterque sensibus corporeis expositus erat ad videndum: et nunc uterque videtur, non in se, sed in vicario, aut successore suo: Sicut Regnum Neapolitanum non ideo est invisibile, quia Rex abest, nam Rex videtur in suo Prorege, Matth. XVIII: Dic Ecclesiae, si Ecclesiam non audierit, etc.
Certe neutrum servari posset, si esset Ecclesia invisibilis, Actor. XX: Attendite vobis
et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei. Quomodo poterant regere Ecclesiam, quam non noverant? Actor. XV: Illi quidem deducti ab Ecclesia pertransibant Phoenicem. Et ibidem: Cum venissent Hierosolymam, suscepti sunt ab Ecclesia. Et c. XVIII: Ascendit Paulus, et salutavit Ecclesiam. Quomodo ista conveniunt Ecclesiae invisibili? I. Corinth. XV. Galat. 1. et Philipp. III. Paulus dicit, se persecutum Ecclesiam Dei: at notum est, quos persequebatur, ex Actis Apostolor. cap. IX. Denique I. Timoth. III: Hcec tibiscribo, fili Timothee, ut scias, quomodo te oporteat conversari in domo Dei, quce est Ecclesia Dei vivi, elc. At sane non poterat in ea conversari, nisi sciret, quaenam esset.
Secundo, probatur ex aliis Scripturis, ubi non nominatur, sed tamen aperte describitur Ecclesia, Psalm. XVIII: In Sole posuit tabernaculum suum; exponit Augustinus tr. 2. in epist. Joannis: « In manifesto posuit Ecclesiam suam, ut, sicut Sol non potest omnino latere, ita nec Ecclesia possit abscondi. » Item Isaiae II, Daniel II, et Michaeae IV comparatur Ecclesia monti magno et conspicuo, qui nullo modo potest latere, secundum communem expositionem Hieronymi in ea loca, et Augustini tract. I. in epist. Joannis. Item illud Matth. V: Non potest civitas abscondi supra montem posita. Augustinus lib. de unit. Ecclesiae, cap. 14. et alibi passim exponit de Ecclesia. Denique parabolae, Evangelicae de arca, de reti, de ovili, de convivio etc. omnes ostendunt Ecclesiam veram, quae est regnum coelorum, esse visibilem.
Probatur tertio, ex ipso ortu, et progressu Ecclesiae; nam, ut omittamus statum Testamenti veteris, in quo adeo visibilis erat Ecclesia, ut iu ipsa carne portarent visibile signum circumcisionis; in Testamento novo sine dubio Ecclesia Christiana tota erat in principio in Apostolis et discipulis Christi, qui adeo visibiles erant, ut super eos visibiliter Spiritus sanctus descenderit in die Pentecostes. Deinde istis additi sunt visibiliter una die homines ad tria millia, et rursum ad quinque millia, per fidei Confessionem et Baptismum, ut patet Actor. I, II, III et IV, ac deinceps semper illi omnes, et soli habiti sunt de Ecclesia Christi, qui ad illos primos se adjunxerunt per Baptismum et Confessio¬
nem fidei, et inde non recesserunt per haereses aut schismata, vel expulsi non sunt per excommunicationem.
Quarto, probatur ex ipsa ratione Ecclesiae; Ecclesia enim est societas quaedam, non Angelorum, neque animarum, sed hominum. Non autem dici potest societas hominum, nisi in externis et visibilibus signis consistat; nam non est societas, nisi se agnoscant ii, qui dicuntur socii, non autem se possunt homines agnoscere, nisi societatis vincula sint externa et visibilia. Et confirmatur ex more omnium humanarum societatum; nam in militiam, in civitatem, in regnum, et alia similia non aliter homines adscribuntur, quam signis visibilibus. Unde Augustinus lib. XIX cont. Faustum, cap.H: « In nullum, inquit, nomen religionis, seu verum, seu falsum, coagulari homines possunt, nisi aliquo signaculorum, vel Sacramentorum visibilium consortio colligentur.»
Quinto, tempore Christi, ut volunt Philippus et Illyricus, Ecclesia solum erat in Zacharia, Simeone, Anna, Maria, et paucis aliis piis, non autem in Pontificibus et caetera multitudine Judaeorum. At constat, quod Zacharias, Simeon, et caeteri communicabant cum Pontificibus in templo, sacrificiis etc. Nam Zacharias in eodem templo sacrificabat. Anna ab eo templo non recedebat. Maria ibat singulis annis ad templum illud. Christus ipse mittebat leprosos ad Sacerdotes, et dicebat: Quce dicunt, facite. Ergo, vel male faciebant isti communicando falsae Ecclesiae; vel male faciunt Lutherani non communicando nobiscum, et non iObediendo Pontifici.
Sexto, probatur ex necessitate; nam tenemur omnes sub periculo aeternae mortis verae Ecclesiae nos adjungere, et in illa perseverare, id est, capiti ejus obedire, et caeteteris membris communicare, ut patet ex Cypriano de simplicitate Praelator. Hieronymo in epist. I. adDamasum de nomine hypostasis, et Augustino lib. IV de Baptismo, cap. 1. At hoc fieri non potest, si est Ecclesia invisibilis.
Septimo, ex dictis quaestione superiore; si enim Ecclesia est congregatio hominum utentium Sacramentis iisdem, et fidem Christi profitentium, sub regimine legitimorum pastorum, ut ibi probatum est, sequitur necessario eam esse visibilem.
Ultimo, testimoniis veterum, Origenes homil. 30. in Matthaeum: « Ecclesia, inquit, plena est fulgore ab Oriente usque ad Occidentem etc. » Cyprianus lib. de unit. Ecclesiae: « Ecclesia, inquit, Domini luce perfusa, radios suos per orbem terrarum spargit, etc. » Chrysostom. homil. 4. in cap. VI Isa. «Facilius est, inquit, Solem extingui, quam Ecclesiam obscurari. » Augustinus lib. III cont. epist. Parmeniani, cap. 5.: « Nulla, inquit, est securitas unitatis, nisi ex promissis Dei, Ecclesia declarata, quae supra montem, ut dictum est, constituta, abscondi non potest. » Tract. 1. in epist. Joan.: « Numquid digito ostendimus Ecclesiam, fratres mei? Nonne aperta est? » Et Tractat. 2.: « Quid amplius dicturus sum, quam caecos, qui tam magnum montem non vident? Qui contra lucernam, in candelabro positam, oculos claudunt? »
Chapter 47 of 69