Skip to the text

Caput IX. De magnis peccatoribus

Jam vero in una vera et Catholica Christi Ecclesia non solum imperfectos, sed etiam graves peccatores esse, et non solum occultos, sed etiam manifestos, contra errorem Novatianorum, Donatistarum et Confessionistarum, probatur Primo ex parabolis Evangeliorum de arca, de reti, de convivo nuptiali, de decem virginibus, et de ovili, supra citatis, quibus Catholici ita confutarunt olim Donatistas, ut plane non invenerint ullo modo qua exirent, ut Augustinus refert in breviculo collationis, explicans collationem tertise diei.

Prseterea sunt alia loca apertissima, Mat. XVIII: Si peccaverit in te frater tuus, vade corripe eum etc. si eos non audierit, dic Ecclesiae, si Ecclesiam non audient, sit tibi velut Ethnicus et Publicanus. Hic negari non potest, quin sermo sit de vera Ecclesia; Nam Christus loquitur de Ecclesia sua, et in hac Ecclesia constat inveniri peccatores, et tales peccatores, qui saepe non emendantur per correptionem fraternam, nec etiam adhibitis duobus testibus: et tamen in Ecclesia manent, donec ab ipsa Ecclesia per sententiam Praelati ejiciantur. Item Matth. XXIII, Dominus praecipit de praepositis malis, ut faciamus quod dicunt, non quod faciunt, et c. XXIV. describit praepositum malum, qui percutit conservos, comedit, et bibit cum ebriosis etc. et dicit: Veniet Dominus ejus in die, qua non sperat, et dividet eum, partemque ejus cum hypocritis ponet. Ubi de praepositis Ecclesiae agi docent Hilarius, Hieronymus, Chrysostomus, et alii in hunc locum. Item in epist. I ad Cor. cap. 1. Paulus dicit scribere se Ecclesiae Dei, quae est Corinthi; et mox ibidem subdit: Significatum est mihi, quod contentiones sunt inter vos etc. Et cap.V: Auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita utuxorem patris sui aliquis habeat. Quid hic dicent? non esse hanc veram Ecclesiam? At Apostolus dicit esse Ecclesiam Dei. Non fuisse istum peccatorem gravissimum, et manifestum? At Apostolus hoc dicit. Non fuisse in illa Ecclesia? At Apostolus jubet, ut expellant eum per excommunicationem. Tollatur, inquit, de medio vestri etc.

Praeterea Apocal. II et III. scribit Joannes septem Ecclesiis Asiae, et fere singulas reprehendit de rebus non levibus. Et notat Augustinus lib. II. contra Parmenianum, cap. 10. non solum Ecclesias, sed etiam praepositum reprehendi significatum per Angelum Sardensis Ecclesiae: Nomen, inquit, habes, quod vivas, sed mortuus es, esto vigilans etc. Adde, quod tempore Testamenti veteris, numquam defuerunt gravissima peccacata in populo Dei, et tamen nusquam legimus, quod Moses, aut Samuel, aut alii Prophetae, qui diversis temporibus fuerunt, aut Maria, Anna, Elizabeth, Simeon, Zacharias, Joannes Baptista, et alii justi, quos Dominus invenit in populo Judaeorum, separaverint se a reliquis pessimis hominibus, quantum ad templum, altare, sacrificia, et alia, quae religionis sunt, ergo in eadem congregatione manebant boni et mali. Quod argumentum valde urget, et merito S. August. in breviculo, collatione tertia.

Probatur Secundo ex testimonio Ecclesiae Catholicae, quae erat tempore B. Augustini. Beatus Augustinus enim in breviculo collationum refert collationem celeberrimam Carthagine habitam inter 306 Episcopos Catholicos, quorum unus ipse erat, et 296 Epis-' ceopos Donatistas. Tot enim fuisse indicat Augustinus in collatione primae diei. Deinde in collatione tertiae diei refert, Donatistas coactos fateri, 'esse in Ecclesia bonos et malos, prolata a Catholicis illa parobala de reti, pisces bonos et malos congregante: sed dixisse adhuc Donatistas, tantum occultos malos

esse in Ecclesia; sicut in reti, dum est in mari, non discernuntur a piscatoribus pisces boni a malis, sed in littore discernuntur, et mox separantur. Ad hoc autem dicit respondisse Catholicos, propterea Ecclesiam comparatam etiam esse areae, in qua discernuntur paleae a frumento, imo magis apparent paleae, quam frumenta: et etiam Arcae Noe, in qua etiam post egressum corvi, quo significantur haeretici, adhuc remanserunt palam animalia munda et immunda.

Addit etiam Augustinus, quod cum calumniarentur Donatistae, Catholicos duas Ecclesias facere, unam in terris, quae habere bonos et malos, alteram in cmlis, quae non haberet, nisi bonos; responderunt Catholici, se non duas Ecclesias facere, sed distingue-. re duo tempora Ecclesiae. « Eamdem, inquit, ipsam unam, et sanctam Ecclesiam dixerunt nunc esse aliter, tunc aliter futuram, nunc habere malos mixtos, tunc non habituram, sicut non ideo duo Christi sunt, quia aliquando mortalis, aliquando immortalis fuerit Christus. » Quae sunt notanda contra nostros Confessionistas et Calvinistas, qui duas Ecclesias fingunt.

Probatur Tertio testimoniis Patrum, Cyprianus lib. III, ep. 3. ad Maximum: «Impediri, inquit, non debet aut fides, aut Charitas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus.» Gregorius Nazianzenus in orat. 1. Apologetica, ante medium, comparat Ecclesiam ingenti belluae ex variis belluis compositae, id est, magnis, parvis, feris, mitibus etc. ut ostendat maximum esse laborem Episcopi, qui regere debet tot hominum genera, perfectos, et imperfectos, bonos et malos. Chrysostomus multa similia dicit de 'peccatis eorum, qui ab Episcopis reguntur, lib. III de sacerdotio. Item in Psalm. XXXIX, in illud Multiplicatae sunt super capillos capitis mei etc.

« iNec ex perfectis quidem universa constat E,cclesia, sed habet eos etiam, qui otio, et socordiae se dedunt, mollemque, et dissolutam vitam amplectuntur, et libenter serviunt voluptatibus, et quoniam est unum corpus, tanquam ex una persona haec, et illa pronuntiat. »

Hieronymus in Dialogo contra Luciferianos ultra medium: « Arca Noe, inquit, Ecclesiae typus fuit; ut in illa omnium animalium genera, ita et in hac universarum, et gentium, et morum homines sunt: ut ibi, pardus, haedi, lupus, et agni, ita et hic justi et peccatores, id est, vasa aurea, et argentea cum ligneis, et fictilibus commorantur.» Augustinus in tract. 6. in Joan.: « Nos, inquit, fatemur in Ecclesia Catholica, et bonos, et malos esse, sed tanquam grana, et paleas. » Idem habet lib. II retractat, c. 18. Libro post collationem cap. 7 et 20. Libro de unitate Ecclesiae c. 13, lib. XVIII de Civit. Dei cap. 49. et alibi. Fulgentius lib. de fide ad Petrum cap. 43: « Firmissime tene, et nullatenus dubites, arcam Dei esse Catholicam Ecclesiam, et intra eam usque in finem saeculi frumento mixtas paleas contineri, id est, bonis malos Sacramentorum communione misceri. » Gregorius hom. 11 et 38. in Evangelia, docet, et probat multis argumentis, malos esse in Ecclesia.

Probatur ultimo ratione. Nam si soli boni essent in Ecclesia, frustra esset Sacramentum poenitentiae, quod solis iis administratur, qui sunt de Ecclesia. Praeterea nemo certo sciret, qui sint de Ecclesia. Incertum est enim qui sint revera boni, et qui non. Item mox atque praelati in aliquod peccatum incidissent, non essent amplius de Ecclesia, nec praelati, et proinde non oporteret eis amplius obedire. Et similiter subditi mox atque peccarent, non essent amplius de grege; et proinde liceret pastoribus curam eorum non agere; ex quo summa confusio, et perturbatio oriretur.

At objiciunt primo Scripturam Isai. LII: Non adjiciet ultra, ut pertranseat per te incircumcisus, et immundus. Et ibidem: Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere, exite de medio ejus. Quem locum exponens Apostolus II. Corinth. VI. addit: Et recipiam vos, dicit Dominus. Itaque Deus in Ecclesiam non recipit, nisi eos, qui separant se ab immundis, et peccatoribus. Et rationem reddit ibidem Paulus, dicens: Quce enim participatio justifice cum iniquitate? quce conventio Christi ad Beliadi. Cor. X: Unus panis, et unum corpus multi sumus. At panis non efficitur nisi ex frumento, non ex paleis, et frumento Ro. VIII: Qui spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Et I. Corinth. XII: In uno spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus. Ergo qui non habet spiritum, ut sunt omnes peccatores, non est

membrum Christi. Si dicas, non est membrum vivum, tamen est membrum. Contra, quia membrum mortuum non est membrum, nisi Ecquivoce. Ergo non est membrum verum, igitur non nst membrum simpliciter.

Respondet ad primumB. August. lib. cont. Donatistas post collationem cap. 8. et 20. et in breviculo collationis tertiae diei, intelligi de Ecclesia triumphante, quod dicitur: Non adjiciet ultra, ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. Et quod additur: Recedite, exite etc. Intelligi de separatione, quce debet fieri animo, et moribus, non autem corporali discessione ab eodem templo, et Sacramentis etc.

At melius Cyrillus in hunc locum Isaiae, a quo non videtur Hieronymus multum discrepare, docetsecundum historicum sensum, agi de temporali persecutione Judaeorum, ut sensus sit, cum a captivitate redieris, non adjiciet ultra, id est, in longum tempus, aliquis infidelis persecutor per terras tuas eas vastando, pertransire: Secundum mysticum autem sensum agi de Ecclesia, et praedicere Isaiam, fore, ut portae inferi non praevaleant adversus eam. Incircumcisi enim, et immundi hostes Ecclesiae praecipue sunt daemones. Pari ratione quod sequitur: Recedite, recedi - de etc. secundum historicum sensum intelligitur de Judaeis, quos hortatur Isaias, ut exeant de Babylone cum finitum fuerit tempus captivitatis: Secundum mysticum sensum intelligitur de Christianis, qui debent post Baptismum separari ab infidelium coetibus, templis, sacrificiis, conjugiis*, et caeteris rebus, quae quoquo modo ad religionem pertinent. Et hoc modo intellexit hunc locum B. Paulus, et citavit. II. Corinth. VI. non enim de commercio cum quibusvis peccatoribus, sed solum cum infidelibus agit: Nolite jugum, inquit, ducere cum infidelibus, quce pars fideli cum infideli? Quis autem consensus templo Dei cum idolis?

Ad illud de uno pane, qui ex solo tritico fit, respondeo, similitudines non in omnibus convenire. In hoc autem consistit similitudo panis, et Ecclesiae, ut Cyprianus explicat ep. 6, lib. I ad Magnum, et Irenaeus lib. III, c. 19. quod sicut ex multis granis per aquam fit unus panis, ita ex multis hominibus per aquam Baptismi, vel per Spiritum sanctum, qui etiam dicitur aqua Ezechiel. XXXVI. et

alibi, lit unus populus Dei. Nemo enim est in Ecclesia, qui non sit baptizatus, et non participet aliquod donum vel internum, vel externum Spiritus sancti. Quanquamnon est etiam verum, panem semper constare ex solo tritico. Interdum enim vel ex negligentia, vel ex malitia eorum, qui panem faciunt, admiscentur etiam grana tolli; sicut in vino ssepe ex malitia vendentium admiscetur aqua. Denique idem ostenditur ex ipsis verbis Pauli, nam dicit: Unus panis, et unum corpus sumus, qui de uno pane participamus. At de uno participant boni et mali, alioqui non arguerentur a Paulo I. Gorinth. XI. qui indigne communicant.

Ad ultimum dico, malos non esse membra viva corporis Christi, et hoc significari illis Scripturis. Ad id quod addebatur, igitur sunt aequivoce membra etc. a multis solet concedi, malos non esse membra vera, nec simpliciter, corporis Ecclesias, sed tantum secundum quid, et aequivoce. Ita Joannes de Turrecremata lib. I, cap. 57. ubi id probat ex Alexandro de Ales, Hugone, et B. Thoma. Idem etiam docent Petrus a Soto, Melchior Canus, et alii, qui tamen etsi dicant malos non esse membra vera, dicunt nihilominus vere esse in Ecclesia, sive in corpore Ecclesiae, et esse simpliciter fideles, seu Christianos. Neque enim sola membra sunt in corpore, sed etiam humores, dentes, piii, et alia quae non sunt membra. Neque fideles aut Christiani dicuntur tales a charitate, sed a fide sive a fidei professione. At si ita est, sequitur, Pontificem malum non esse caput Ecclesiae: et alios Episcopos, si mali sint, non esse capita suarum Ecclesiarum. Caput enim non est humor, aut prius, sed membrum, et quidem praecipuum: At hoc est contra Concilium Constantiense, in quo sess..XV. damnatur error 22 Joannis Huss, quo asserebat pastorem malum esse aequivoce pastorem, et error 30. quo asserebat praelatum malum non esse vere praelatum.

Respondeo igitur, membra posse considerari duobus modis: Uno modo, ut sunt res quaedam secundum se, sive secundum essentiam, ac substantiam suam: alio modo, ut sunt instrumenta operativa. Nam ex. gr. oculus hominis, et oculus bovis, ut sunt substantiae quaedam differunt specie, ratione diversae animae. At instrumenta operativa,

sunt ejusdem speciei, quia idem habent objectura.

Dico igitur, Episcopum malum, Presbyterum malum, Doctorem malum, esse membra mortua, et proinde non vera, corporis Christi, quantum attinet ad rationem membri, ut est pars quaedam vivi corporis: tamen esse verissima membra in ratione instrumenti, id est, Papam et Episcopos esse vera capita, Doctores veros oculos, seu veram linguam hujus corporis etc. et ratio est, quia membra constituuntur viva per charitatem, qua impii carent: At instrumenta operativa constituuntur per potestatem sive ordinis, sive jurisdictionis, quae etiam sine gratia esse potest. Nam etsi in corpore naturali non possit membrum mortuum esse verum instrumentum operationis, tamen in corpore mystico potest. In corpore enim naturali opera pendent ex bonitate instrumenti quia anima non potest bene operari, nisi per bona instrumenta, nec opera vitae exercere, nisi per instrumenta viva: at in corpore mystico opera non pendent ex bonitate, aut vita instrumenti. Anima enim hujus corporis, id est, Spiritus sanctus aeque bene operatur per instrumenta bona et mala, viva et mortua etc.

Objectio secunda. Ecclesia in Symbolo dicitur sancta, igitur non constat, nisi ex sanctis. -Nec sufficit, dicent, responsio eorum, qui dicunt Ecclesiam dici sanctam, quia una pars est sancta. Nam tunc etiam dici posset Ecclesiam scelerata, quia una pars, imo major pars est scelerata.

Respondeo, Ecclesiam dici, et vere esse sanctam, quia omnia, quse ad ipsam constituendam pertinent, sunt sancta. Tria requiruntur ad Ecclesiam constituendam. Primo, Baptisma, quod sanctum esse nemo negare potest. Secundo, professio Christiana, id est, fidei, et morum, sive dogmatum, et praeceptorum Christianorum, quam professionem sanctam esse, et solam ipsam esse sanctam, certissimum est. Nec enim Judaeorum, Turearum, Ethnicorum, Haereticorum professio sancta est, sed solum professio Christianorum. Tertio, unio membrorum inter se, et cum capite, saltem externa, etquoad ea, quse ad religionempertinent; quae unio etiam sine dubio est sancta. Dicitur etiam sancta propter sanctos, quos habet, et non propter-

ea dici debet etiam scelerata: Nam denominatio fit a meliori; et prceterea, quia habere sanctos est proprium Ecclesiae, quia ipsa sola habet vere sanctos: At habere malos non est proprium Ecclesiae, id enim etiam aliis coetibus convenit. Denique sancta dici potest, quia tota est consecrata Deo; et quia caput ejus Christus, est sanctus sanctorum.

Objectio Tertia. Non habet Deum Patrem, qui Ecclesiam non habet matrem, ut Cyprianus docet lib. de unitate Ecclesiae, et similiter r non habet Ecclesiam matrem, qui Deum non habet patrem. Sed nulli improbi Deum habent patrem: Nam qui spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei. Rom. VIII. Et Joann. VIII. dicitur improbis. Vos ex patre Diabolo estis. Et I.Joan. III: In hoc sunt manifesti filii Dei, et filii Diaboli, omnis qui non est justus, non est ex Deo. Ergo soli boni habent Ecclesiam matrem; ergo, soli boni sunt in Ecclesia.

Respondeo cumAugustino lib. contra Adimantum cap. 5. nomen filii tribus modis accipi in Scripturis. Uno modo dicuntur filii ratione productionis, sive illa sit proprie generatio, sive creatio, sive regeneratio; sic Dominus Christus proprie dicitur Filius Dei, quia a Deo Patre generatus. Dicuntur etiam omnes homines filii ratione creationis Deuteron. XXXII: Numquid non ipse est pater tuus, qui fecit, et creavit tel Necnon ratione novee regenerationis dicuntur filii omnes justi, et soli justi, ut in locis notatis Rom. VIII. et 1. 'Joan. III; Secundo dicuntur filii aliqui ratione imitationis, quomodo Gal. IV. et Rom. IV. vocat Apostolus filios Abrahae eos, qui fidem Abrahee imitantur, et Matth. V: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui vos oderunt, ut sitis filii patris vestri etc. Et hoc modo soli boni sunt filii Dei, mali omnes sunt filii Diaboli, ut diciturJoan. VIII. et I. Joan. III. locis notatis. Tertio modo dicuntur filii ratione doctrina?, quomodoI.Cor. IV, Apostolus vocat Corinthios filios, quia eos docuerat Evangelium, et Galat. IV; Filioli mei, inquit, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Et hoc modo omnes qui sunt in Ecclesia, sunt filii Dei, et Ecclesiae, qui tenent veram doctrinam Dei, et Ecclesiae; tamen possunt esse boni et mali. Unde Isai. I: Filios enutrivi, et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Et Cant. II:

Sicut lilium inter spina, sic amica meti inter filias. Ubi filiae dicuntur animae Christianae, sed malae.

His notatis, ad argumentum respondetur, si de filiis doctrinae agatur, falsam esse assumptionem; non enim est verum solos justos esse filios Dei, si soJius doctrinae ratio habeatur. Sivero agatur de filiis Dei per regenerationem, aut imitationem, malam esse postremam illam consecutionem, ergo soli boni sunt in Ecclesia. In Ecclesia enim non sunt soli filii, sed etiam servi, quamquam isti non manent in domo in aeternum, filii manent in aiternum Joannis VIII, et hoc est ad mentem R. Cypriani. Is enim non voluit dicere, non esse in Ecclesia nisi filios, sed non esse ullos filios extra Ecclesiam, sicut non sunt ulli boni extra, licet sint aliqui mali intus. Volebat enim terrere haereticos et schismaticos, ac monere eos, ne putarent, se posse esse bonos, aut filios extra Ecclesiam.

Argumentum quartum ex Cypriano lib. I, epist. 6. ad Magnum: « In Ecclesia Dei, inquit, non nisi concordes atque unanimes habitant, loquente in psalmis Spiritu sancto, et dicente, Deus, qui inhabitare facit unanimes in domo »: Ergo peccatores, qui cum aliis rixas, et contentiones movent, non sunt in Ecclesia.

Respondeo, loqui Cyprianum non de quacumque concordia, sed de illa, quee opponitur schismati proprie dicto; agit enim ibi de Novatianis schismaticis. Alioqui dissensiones alias in Ecclesia esse posse, et re ipsa ssepe inveniri, testatur idem Cyprianus in sermone de lapsis, ubi inter alia peccata, quse erant in hominibus in Ecclesia, ponit etiam, odiis pertinacibus invicem dissidere.

Argumentum quintum ex Chrysostomo et Theophylacto in II. Timoth. II, ubi dicunt, illud: In magna domo sunt vasa aurea etc. non posse intelligi de Ecclesia, sed de mundo, quia in Ecclesia, non sunt vasa, nisi aurea et argentea.

Respondeo, non negant, malos esse posse in Ecclesia, sed dicunt non esse necessarium, ut sint in Ecclesia. Quia enim Apostolus dicit: in magna domo sunt vasa aurea et argentea, fictilia et lignea, et notum est, in magna domo heec omnia esse necessaria, ne quis putaret Ecclesiam non posse consistere sine malis, dicunt hi Patres: nomine domus non intelligi Ecclesiam, sed mundum, nam Ecclesia non indiget malis: Imo quando erit in optimo statu suo, id est, in coelo, nullos habebjt malos; At mundus ornatur ex malis, non quidem perse, sed per accidens, si enim non essent mali, in mundo non exerceretur justorum patientia, nec Dei justitia.

Argumentum sextum ex Hieronymo, qui in Commentar, ad Ephes. V. in illud; Ecclesia subjecta est Christo: « Ecclesia, inquit, Christi gloriosa est, non habens maculam, neque rugam, neque aliquid hujusmodi, qui ergo peccator est, aut aliqua sorde maculatus, de Ecclesia Christi non potest appellari, nec Christo subjectus dici. »

Respondeo, significat Hieronymus non posse malos de ea parte Ecclesise appellari, quae solos perfectos continet; nam Hieronymus in cap. I. ad Galat. exponens illud: Paulus Apostolus etc. Ecclesiis Galatiae. Volens explicare, quomodo cohaereant inter se verba Apostoli, qui nunc totas Ecclesias videtur laudare, nunc totas vituperare, ac reprehendere, dicit Ecclesiam dupliciter accipi, id est, non duas esse Ecclesias, sed de una diversimode Scripturas loqui; interdum enim tribuit Scriptura toti Ecclesiae, id quod est proprium perfectorum, ut carere macula, et ruga, interdum id quod est proprium imperfectorum, ut peccare, et correptione indigere. Cum ergo laudatur Ecclesia, respiciendum est ad eam partem, quae perfectos continet; cum reprehenditur, ad eam quae continet imperfectos.

Argumentum septimum, Paeianus epist. 3. ad Sympronianum dicit, in Ecclesia non esse maculam, aut rugam, quia peccatores, donec non pcenitet eos vitae prioris, non sunt in Ecclesia, cum aiutem poenitet, jam sani sunt etc. Respondeo, non loquitur de omnibus peccatoribus, sed solum peccatoribus, qui in haeresim labuntur, nam antea dixerat, Ecclesiam carere macula, et rugis, quia caret haereticis.

Argumentum octavum ex Augustino, qui lib. II cont. Cresconium, cap. 21.: «Ac per hoc, inquit, etiam nesciente Ecclesia, propter malam, pollutamque conscientiam damnati a Christo jam in corpore Christi non sunt, quod est Ecclesia, quoniam non potest Christus habere membra damnata. » Similia habet lib. II contra Petilianum, cap. ult. lib. IV de Baptismo, cap. 3. lib. VI, cap.

  1. lib. VII, cap. 49, 50 et 51. lib. de unit. Ecclesiae, cap. ult. lib. III doctrinae Christianae, cap. 32. et alibi.

Respondeo, propter haec loca non solum Brentius et Calvinus, sed etiam aliqui Catholici tingunt duas Ecclesias, sed*vere fingunt: nam nec Scripturae, nec Augustinus usquam meminerunt duarum Ecclesiarum, sed unius tantum. Certe in breviculo collationum, collat. 3. cum Donatistae calumniarentur, Catholicos duas Ecclesias facere, unam, quae solos bonos, aliam, quae bonos cum malis contineret: responderunt Catholici, se nunquam duas Ecclesias somniasse, sed tantum distinguere partes, vel tempora Ecclesiae; partes quidem, quia aliter boni, aliter «mali ad Ecclesiam pertinent, boni enim sunt pars interior, et quasi anima Ecclesiae; mali sunt pars exterior et quasi corpus, et dabant exemplum de homine interiore, et exteriore, qui non sunt duo homines, sed duae partes ejusdem hominis.

Tempora autem distinguentes dicebant, Ecclesiam aliter esse nunc, aliter futuram post resurrectionem, nunc enim habet bonos et malos, tunc non habebit, nisi bonos; ct ponebant exemplum de Christo, qui cum semper sit idem, tamen ante resurrectionem suam fuit mortalis et passibilis, postea immortalis et impassibilis; quam doctrinam idem Augustinus alibi sa3pe confirmat, et variis similitudinibus explicat. Nam lib. YII cont. Donatist. cap. 51. dicit bonos sic esse in domo Dei, quae est Ecclesia, ut ipsi sint domus Dei constructa ex vivis lapidibus, malos sic esse in eadem domo, ut ipsi tamen non sint domus. Et lib. de unitate Ecclesiae, cap. ult. dicit malos esse praecisos ab Ecclesia animo, non tamen corpore, quod est dicere, pertinere ad hominem exteriorem Ecclesiae, non tamen ad interiorem. Et lib. III doctrinae Christianae, cap. 32. explicans illud Cantic. I: Nigra sum, sed formosa, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis; notat non esse dictum, nigra fui, sed formosa sum, sed, nigra sum et formosa, quia ipsa una et eadem Ecclesia nunc est nigra sicut tabernacula Cedar, propter peccatores, quos in se habet, et simul est formosa sicut pelles Salomonis, id est, sicut tentoria regis, propter bonos, quos in se habet.

Idem Augustin. tract. 3. in Joann. epist. docet, malos esse quidem in Ecclesiee cor¬

pore, non ut membra, sed ut humores corruptos, qui manent in pectore, qui revera sunt in corpore, et tamen sunt etiam vere separati a membris corporis. Ex his respondetur, quando Augustinus dicit, malos non esse in Ecclesia, debere intelligi non esse eo modo quo sunt boni, id est, non esse ut membra corporis viva.

Sed objicies, quia B. Augustinus lib. III de Baptismo, cap. 18. et lib.I, cap. 21 et22. et lib. VI, cap. 3. et lib. VII, cap. 51. docet, solos sanctos esse illam Ecclesiam, quee est fundata super petram, et cui datae sunt claves regni coelorum, et de qua dicitur, si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut Ethnicus et Publicanus.

Respondeo: Augustinum nihil aliud significare voluisse, quam omnia privilegia, quae sunt a Deo concessa Ecclesiae universae, propter solos sanctos concessa esse, id est, in utilitatem et commodum eorum, qui salutem aeternam consequuntur. Nam alioqui idem Augustinus frequentissime repetit, malos etiam Christianos utiliter Sacramenta administrare, ac proinde regenerare homines, solvere, ligare etc. Itaque in tract. 5. in Jo. confert malos ministros canali lapideo, per quem transit aqua ad areolas, et cum nihil ipse utilitatis acquirat, tamen causa est, ut herbse, et flores in areolis nascantur, et crescant. Quod idem fusius docet lib. II cont. Parmenianum cap. 10 et 11.

Objectio nona estMagdeburgensiumCent. I, lib. I, cap. 4. coi. 171. ubi ex Scripturis probant duas esse Ecclesias, unam bonorum, aliam malorum. Si enim distinguitur Matth. V justitia discipulorum a justitia Pharisseorum; Matth. VI distinguuntur pii ab hypocritis; Matth. VII distinguitur coetus euntium per viam angustam, a coetu euntium per viam latam; et ibidem distinguitur domus fundata super petram, a domo fundata super arenam. Constat autem Ecclesiam malorum non esse unam sanctam Christi Ecclesiam; igitur vera Christi Ecclesia solos bonos amplectitur.

Respondeo: in nullo horum locorum distingui duas Ecclesias, sed solum diversas qualitates eorum, qui in una atque eadem Ecclesia sunt, quemadmodum enim Matth. XIII distinguuntur boni pisces a malis; et tamen in eodem reti, quod Ecclesiam significat, tam isti, quam illi erant: ita quoque in

eadem Ecclesia, quae constat professione ejusdem fidei, et communicatione eorumdem Sacramentorum, quidam sunt qui ambulant per viam latam vitiorum, quidam per viam angustam virtutum, quidam sunt vere pii, quidam hypocritae, quidam justitiam Pharisaicam, quidam Apostolicam sequuntur. Denique, quidam sunt veluti domus fundata super petram, quidam autem velut domus fundata super arenam. Nec enim hoc loco duae domus duas Ecclesias significant, nisi velimus tot Ecclesias facere, quot sunt homines, sic enim Dominus ait: Omnis ergo, qui audit verba mea hcec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram etc.

Objectio decima. Si Christi corpus Ecclesia est, non possunt esse partes ac membra hujus corporis, in quibus Christus nihil operatur; nihil autem operatur in impiis et hypocritis; non igitur qui ejusmodi sunt, ad Christi Ecclesiam pertinere possunt. Item oportet omnino distinguere Christi regnum a regno Diaboli, sed omnes impii ad regnum Diaboli pertinent; soli igitur pii pertinent ad regnum Christi, quod est Ecclesia.

Respondeo: non esse necesse, ut Christus in omnibus suis membris aliquid operetur. Sunt enim quaedam membra mortua et arida, quae solum adhaerent reliquis externa conjunctione. Et si autem Christi regnum distinctum sit a regno Diaboli, possunt tamen iidem homines ad utrumque regnum pertinere; qui enim malis moribus praediti, in fide Catholica, et conjunctione cum caeteris fidelibus perseverant, ad regnum Christi pertinent, quantum ad fidei professionem; ad regnum autem Diaboli, quantum ad morum perversitatem. Quare S. Augustinus in Psal. XLVII homines impios, qui sunt in Ecclesia, dicit esse filios et alienos; filios propter formam pietatis, alienos propter amissionem virtutum.

Chapter 45 of 69