Caput II. De partitionibus gratise
Jam vero gratise secundo, et tertio modo acceptie, de qua in sequentibus disputationibus multa, Deo juvante, scripturi sumus, multa; partitiones sunt. Prima partitio est in gratiam aeternam ac temporariam. Gratia aeterna est ille amor, quo nos Deus ante mundi constitutionem ab ipsa aeternitate dilexit, in cujus gratia; laudem et gloriam nos a Deo pradestinatos esse atque electos in adoptionem filiorum testatur Apostolus ad Ephes. i: Praedestinavit, inquit, nos in laudem gloriae gratia; sua;. Gratia temporal ia dicuntur beneficia 'vocationis, et justificationis, quae ex aterna gratia, ut effectus ex causa, derivantur. Nam quos praedestinavit, hos et vocavit; quos vocavit, hos et justificavit, ad lloman. viii.
Altera partitio est gratia; temporariae in gratiam gratis datam, et gratiam gratum facientem. Quae partitio non sic accipienda est, quasi aliqua sit gratia non gratis data, sed uni speciei, quod proprio nomine careat, relinquitur nomen generis. Gratia gratis data est donum supernaturale, absque ullo debito, ad aliorum spiritualem salutem pracipue collatum, prima ad Corinth. xn. Divisiones gratiarum sunt, etc.. Gratia gratum faciens est donum supernaturale absque ullo debito, ad propriam uniuscujusque spiritualem salutem potissimum datum, II ad Corinth. xn. Sufficit tibi gratia mea.
Supernaturale donum utraque gratia dicitur, quia non consequitur naturam, sed supra naturam conceditur divinitus: idque absque ullo debito, quia neque debetur natura;, neque cadit sub meritum persona. Quamvis autem ex gratia gratis data interdum beneficia corporalia consequantur, ut bona valetudo ®grotantis: tamen quia finis ultimus omnis grati® gratis dat®, est sanitas anim® sempiterna, ideo ad spiritualem salutem eas referri diximus.
Denique addidimus in definitione gratiae gratis datae, ad aliorum praecipue salutem, hoc genus gratiae pertinere, quia licet commune sit gratiae gratis datae cum gratia gratum faciente, ut tam propriae, quam aliene saluti conducant: tamen illud interest, quod gratia gratum faciens datur potissimum ad propriam uniuscujusque salutem, secundario ad aliorum, nimirum, ut nos ipsi primum justi perfectique efficiamur, deinde caeteri videant opera nostra bona, et glorificent Patrem nostrum qui in coelis est.
Contra vero gratia gratis data, alienam salutem spectat praecipue, eorum videlicet, qui praedicatione et miraculis vel ad fidem, vel ad poenitentiam pertrahuntur: propriam autem secundario, quia dum per ea dona solerter in proximorum salutem incumbimus, Deum nobis conciliamus atque ab eo audire meremur: Euge serve bone, et fidelis, etc. Sicut enim Philosophi duo genera virtutum esse volunt, quasdam privatas, et necessarias unicuique ubicumque vivat, ut temperantiam et continentiam, quasdam communes, et necessarias in Republica, propter aliorum societatem, ut justitiam, et liberalitatem: ita etiam Deus in Republica Christiana duo esse voluit genera adjumentorum; privatum, quo quisque fit bonus; et commune, quo indigemus ad aliorum juvandam salutem.
Tertia partitio est gratiae gratum facientis, in gratiam permanentem, sive habitualem, et gratiam auxilii specialis. Gratia permanens dicuntur habitus infusi, fidei, spei, charitatis, ac praecipue charitatis, ut paulo post demonstraturi sumus. Gratia auxilii specialis definiri posse videtur his verbis: Est motio Dei qua homo ad operationes, quae naturam suam aliquo modo superant, adjuvatur. Motio dicitur, ut distinguatur ab infusis ac permanentibus qualitatibus; neque enim auxilium speciale est habitus infusus, aut permanens qualitas, sed actio qua Deus hominem movet ad operandum, vel cum eo operatur; non est autem hoc auxilium necessarium ad operationes, quae vires naturae non superant, quales sunt intelligere et appetere res humanas, ad hujusmodi enim sufficit auxilium generale; sed necessarium est ad eas operationes, quae quoquo modo naturae vires excedunt.
Porro tribus modis operatio aliqua vires naturae superare potest. Primum simpliciter et absolute, ut si ex genere suo operatio sit ordinis altioris, quam sunt res naturales,
quales sunt actus virtutum Theologicarum, fidei, spei, et charitatis, quae non acquiruntur per iteratos et frequentatos actus, sed divinitus in animam infunduntur.
Secundo, non simpliciter, sed ratione status peccati; quemadmodum enim homo aegrotus movere non potest ingentem aliquam molem, nisi juvetur ab alio, quam ipse idem, si sanus esset, solus movere potuisset; sic homo per peccatum debilitatus, multa non potest sine auxilio speciali efficere, quae in statu innocentiae, sine tali auxilio, facile effecisset.
Tertio, ratione modi, loci, temporis, personae, aut alterius cujuslibet circumstantiae; saepe enim accidit, ut id, quod neque ex genere suo, neque ratione status, vires naturae superat, easdem tamen superet ratione circumstantiae; ac, ut in exemplo posito perseveremus, poterit homo sanus per se, molem quamdam loco movere, non tamen poterit sine alterius auxilio, si alteram manum tantum adhibere cogatur, aut si loco parum commodo, vel moles, vel ipse sit constitutus: ita poterit homo justus praeceptum aliquod Decalogi facile adimplere, si nulla extrinsecus diabolica tentatio accedat; si vero tentatio ejusmodi accedat, sine speciali auxilio id facere non poterit.
Ex his autem facile erit colligere, quid intersit inter guxilium Dei generale, et auxilium speciale: generale siquidem datur ad actus omnes tam bonos, quam malos, nam et in malis actibus id quod materiale et positivum est bonum est, nec fieri nisi Deo cooperante potest; speciale autem non datur nisi ad actus bonos.
Rursus generale auxilium datura Deo, ut auctore naturae, ad ea opera, quae per naturales potentias exercentur, et ad finem, qui cum natura proportionem habeat, referuntur; speciale vero praestatur a Deo, ut gloriae donatore, ad ea opera, quae naturae, vires excedunt, et ad finem sempiternae beatitudinis ordinantur.
Adhaec generale auxilium, quamvis non sit debitum simpliciter, est tamen debitum aliquovmodo ex hypothesi, cum enim Deus res creatas exstare, et operari voluerit, aequum est, ut e*6 non deneget auxilium, sine quo nec se ipsae movere, nec aliquid omnino possent efficere; speciale autem nulla ratione est debitum, sed ex nova quadam et infinita Dei liberalitate donatur, praesertim si loquamur de prima gratia hominem praeveniente et excitante: quare nomen gratia; magis proprie convenit auxilio speciali, quam generali, sicut etiam magis proprie habitus fidei, spei et charitatis, quam infclligendi, volendique facultates, dona gratia? nominantur.
Quarta partitio est auxilii specialis, in auxilium excitans, et auxilium adjuvans; ad gratiam auxilii excitantis divina? illustrationes, atque inspirationes pertinent, quibus Deus cor nostrum pulsat, ut a somno peccati, vel negligentiae in bonis operibus excitemur: ad gratiam auxilii adjuvantis spectat divina cooperatio, directio, ac protectio, quibus juvamur tum ut elegamus tum ut faciamus quod Deus praeveniens inspiravit. A- pocalypsis cap. m: Ecce sto ad ostium et pulso, si quis audierit vocem racam, et aperuerit januam, in traho ad illum etc.. Hinc est illud in precibus Ecclesiae: « Actiones nostras, quaesumus Domine, aspirando praeveni, et adjuvando prosequere. » Et illud sancti Augustini lib. it. de peccatorum meritis et remissione c. 18: « Quod ad Deum nos convertimus, nisi ipso excitante et adjuvante non possumus. » Et illud beati Bernardi in libro de gratia et libero arbitrio: « Conatus nostri et cassi sunt, si non adjuventur; ct nulli, si non excitentur. » Quibus congruit illud Concilii Tridentini sess. 6. c. 6. « Disponuntur ad justificationem, dum excitati divina gratia, et adjuti, fidem ex auditu concipientes etc. i)
Quinta partitio est auxilii, sive gratia; in auxilium, sive gratiam sufficientem, et efficacem. Auxilium sufficiens dicitur, quo Deus ita hominem vocat, et excitat, et juvare dirigendo, protegendo, cooperando paratus est, ut re vera possit ille sic excitatus, et vocatus, velle credere, velle converti, velle bonum aliquod facere, tamen re ipsa non velit credere, aut converti, aut bonum illud facere. Auxilium efficax dicitur, quo Deus ita hominem vocat, et excitat, et juvare dirigendo, protegendo, cooperando, paratus est, ut infallibili ter re ipsa velit ille, qui sic excitatur, et vocatur, et re ipsa credat, convertatur, bonum faciat.
Sexta partitio est. gratia; efficacis in operantem, et cooperantem: gratia operans est, quae facit ut velimus; cooperans vero, quae facit ut quod voluerimus, impleamus. Qua; partitio sumpta est ex verbis illis sancti
Augustini libro de gratia et libero arbitrio, cap. 17. «Ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens. » Et infra: « Sine illo vel operante ut velimus, vel cooperante cum volumus, ad bona pietatis opera nihil valemus. » De his duabus partitionibus in fine hujus libri plenius disseremus.
Solet adferri alia quaedam partitio gratiae, in praevenientem ct subsequentem, cum in Psalm. LYltl. legalimus: Misericordia ejus prseveniet me. Et in.Psalm. xxii, Misericordia tua subsequetur me. Sed haec partitio nihil novi continet, sed superiores dun taxat includit; siquidem gratia excitans dici potest praeveniens; et adjuvans, subsequens, juxta illud: « Actiones nostras aspirando praeveni, ct adjuvando prosequere. » Rursus gratia operans est etiam pi‘aeveniens; et cooperans, subsequens: « Nolentem (inquit, sanctus Augustinus in Enchiridio cap. 32.) praevenit ut velit, volentem subsequitur, ne frustra velit. » Et sanctus Gregorius homil. t). in Ezechielem: « Nos, inquit, praevenit, ut velimus, et volentes subsequitur, ne inaniter velimus. » Denique omnis gratia prior, praeveniens dici potest, si comparetur ad posteriorem: « Prevenit (inquit sanctus Augustinus libro de natura et gratia cap. 32.) ut sanemur, et subsequitur, ut sanati vegetemur; praevenit ut vocemur, et subsequitur ut glorificemur; praevenit, ut pie vivamus, et subsequitur, ut cum illo semper vivamus. »
Chapter 3 of 63