Caput VII
Diligite inimicos vestros, ut sitis filii Patris vestri, etc. (i).
Quod attinet ad effectura proprium amoris Dei, ille profecto charitas est, quid enim vult nobis Deus, cum nos amat, nisi id quod nobis est optimum: optimum autem nobis charitas est, ut supra ex Apostolo et Augustino docuimus.
Quod autem pertinet ad tertium, de eo quo proprie Deo grati sumus; id vero nihil est aliud, nisi charitas, siquidem in ea consistit summa similitudo ad Deum, quam in hac vita possimus habere. Deus enim diligit sibi similes, et eo nos magis diligit quo sumus ei similiores. Atque hoc est verum amicitiae fundamentum inter nos et Deum, amicitia siquidem oritur ex similitudine, cum omne simile diligat suum simile; Similitudo autem, quae est fundamentum amicitiae, non tam est similitudo naturae, quam morum et virtutum; alioqui inter omnes homines esset amicitia, et inter Angelos et homines nulla esset. Porro charitas est regina virtutum, et omnibus aliis virtutibus longe praestat. Quare similitudo in charitate, est prima et summa causa amicitiae inter nos et Deum.
Tertia ratio. Gratia proprie opponitur culpae, sed culpa est actualis et habitualis deformitas in voluntate; igitur et gratia erit habitus et actus in voluntate.
Quarta ratio. Gratia respondet gloriae, sed gloria non erit habitus aliquis in essentia animae, ut adversus Hern icum Theologi communiter docent, sed conjunctio cum Deo per visionem et amorem, igitur et gratia non est habitus aliquis in essentia animae, sed fides, spes et charitas ipsius animae potentiis divinitus infusie atque in illis inhaerentes.
Quinta ratio. Per gratiam formaliter justificamur; at justitia communi consensu Theologorum et Philosophorum, virtus animi est, et in voluntate, non in essentia animae sedem habet.
Solvuntur objectiones.
Adversus ea quae capite superiore confirmata sunt, fieri solent non levia argumenta, quae nunc breviter et ordine diluemus.
Prima objectio sumitur ex duobus Conciliis generalibus, siquidem in Concilio Viennensi, sub Clemente V. ut habetur in Clementi na prima, de summa Trinitate et fide Catholica definitum est, in Baptismo tara parvulis, quam adultis conferri informantem gratiam, et virtutes. Et in Concilio Tridentino sess. 6. cap. 7. legimus, justificationem esse renovationem interioris hominis per voluntariam susceptionem gratia» et donorum. Et canone undecimo dicitur anathema iis, qui docent, hominem justificari vel sola imputatione justitia Christi, vel sola peccatorum remissione, exclusa gratia et charitate. In quibus locis videmus semper distingui gratiam a virtutibus et donis, atque adeo ab ipsa etiam charitate.
Respondeo, Concilia ista, ac praecipue Tridentinum, dedita opera ita loqui voluisse videntur, ut indefinitam relinquerent quaestionem Scholasticam, de distinctione gratiae a charitate, et solum definirent, quod ab haereticis negabatur, nos justificari per aliquid re ipsa in anima inhaerens; ea siquidem causa fuit, cur Tridentinum Concilium, nunc gratiam et charitatem, nunc solam charitatem nominaret; sed quamvis haec ita sint, tamen videntur omnino Concilii Patres in eam sententiam inclinasse, quae pro eodem habet gratiam et charitatem. Nam, ut supra ostendimus, in explicatione causae formalis justificationis, ubi maxime oportebat hujus distinctionis mentionem facere, solam nominaverunt charitatem, cum suis comitibus fide et spe.
Porro ubi Concilia ista distincte nominant gratiam et virtutes, vel gratiam et dona; aut per gratiam, intelligunt charitatem, per virtutes et dona, reliquas virtutes, ac si dixissent, gratiam et caeteras virtutes, sive gratiam et caitera dona; aut certe idem significant illae voces, quedmadmodum cum dicimus, aliquem esse sanctum et bonum, innocentem et justum etc. id quod in Scripturis sacris, et in Patrum libris passim fieri videmus ad rem, de qua agitur, magis explicandam.
Et hoc modo intelligendus est canon 11. Concilii Tridentini, ubi damnantur anathemate, qui excludunt a justificatione gratiam et charitatem, nam idem omnino significari eo loco per gratiam et charitatem, colligimus tum ex verbis sequentibus, ubi numero sin-
gulaii dicitur, qu<e in eorum cordibus diffundatur, atque illis inha?reat: tum ex c. 7. ejusdem sessionis, cui respondet canon iste undecimus (neque enim in canonibus nova dogmata traduntur, sed Rediguntur ad formam anathematismorum ea, qme in capitibus definita fuerant) verba autem cap. 7. ex quibus canon undecimus confectus est, ha?c sunt: <( Id in hac impii justificatione fit, dum charifas Dei per Spiritum sanctum in eorum cordibus diffunditur, atque illis inlneret. »
Secunda objectio ducitur ex Patribus. Proferunt autem unum tantum, sed antiquissimum et celeberrimum, is est* sanctus Dionys us Areopagita, qui in libro de Ecclesiastica Hierarchia, cap. 2. part. 1. scribit, non posse hominem operari divina, nisi prius adeptus fuerit statum, sive esse divinum, quemadmodum etiam opera humana non ante operari incipimus, quam homines esso cceperimus.
Respondeo: recte Dionysius docet, non posse hominem operari divina, nisi ante participaverit esse divinum, sed quoniam esse divinum non potest ab homine participari, nisi per aliquod accidens, ideo infunduntur homini divina? qualitates, habitus vidolieel fidei et spei et charitatis, ac per eas efficitor homo divina? consors natura?, et divina ac supernaturalia operatur-.
Dicet aliquis: non solum opera divina, sed etiam habitus divini pneexigunt esse divinum, est enim habitus juxta Philosophum in lib. vii. Physicorum, text. 17. dispositio perfecti ad optimum, perfectum autem vocat id, quod est dispositum secundum naturam, quare cum natura humana non sit ex se disposita ad opera, supernaturalia, neque ad ea naturalem proportionem habeat, necessario exigitur aliquid quod elevet, t?t supernaturaliter perficiat naturam humanam, ut in eam habitus supernaturales infundi queant. Pra?terea sicut, in rebus naturalibus distinguuntur tria, esse, posse, operari, quorum tertium a secundo, et secundum a primo dependet: sic etiam in rebus supernaturalibus distinguenda sunt tria, esse, quod habetur per gratiam, posse, quod habetur per infusas virtutes, et operari, qua? sunt ipsa? actiones fidei et spei et charitatis.
Respondeo: habitus acquisiti, dc quibus loquitur Aristoteles, pra?exigunt naturalem dispositionem subjecti ad opus, quia non
dant operari, sed facile ac prompte operari; proinde si natura sine habitu operari non posset, nihil ei prodesset habitus. At habitus divinitus infusi non exigunt naturalem dispositionem in subjecto, sed solum capacitatem naturalem, ipsi autem elevant naturam, et proportionem illi conferunt ad actionem supernaturalem. Hanc autem capacitatem essi? in anima rationis participe, docet S. Augustinus lib. de, praedestinatione Sanctorum, cap. v. cum ait y « Posse habere fidem et charitatem, natura? est hominum; habere autem, gratia? fidelium. »
Ad illud autem, quod addebatur, in omnibus rebus inveniri esse, posse et operari, respondemus: id esse verum in substantiis, non in accidentibus; substantiae enim creatae non possunt per se sine instrumentis, id est, sine accidentibus operari, et ideo in eis distinguitur ipsum esse substantiale a potentiis, et potentife ab actionibus; at vero in accidentibus non distinguuntur ista tria, cum ipsum esse qualitatis operatricis sit potentia seu virtus; proinde cum esse divinum, quod habet anima per gratiam, sit esse accideninrium, non est necessarium, ut distinguatur a virtute, sed unus atque idem habitus, ut respicit subjectum, dici potest esse superna- I urale; ut respicit opus, dici potest virtus supernaturalis.
Tertia objectio ex divinis litteris, Scriptune testantur, hominem per gratiam renasci, ac per hoc adipisci esse divinum, Joan. m: Nisi quis renatus fuerit, etc. Et: Quod natum est cx carne, caro est; quod natum est ex spiritu, spiritus est. Pra?terea secundum Scripturas gratia Spiritus sancti est prior charitate, ac per hoc non possunt esse idem charitas et gratia, ad Roni. v: Charitas I)ei diffusa esi in cordibus nostris per Spiritum salictum, qui datus est nobis. Ubi vides, prius dari Spiritum, ac deinde diffundi in cordibus charitatem, ad Galat. v: Fructus Spiritus est charitas, gaudium, etc. I. Joan. iv: Non quia nos dileximus Deum, sed ipse prior dilexit nos. Quod si prius diligimur, quam diligamus, certe sequitur charitatem, qua Deum diligimus, posteriorem esse gratia, qua Deo grati et amabiles sumus.
Respondeo: jam ostendimus.capite superiore, nos renasci per charitatem, et. accipere esse divinum, dum efficimur Deo similes in virtutibus, ac pra?sertim in charitate. Xe-
«j no enim participare possumus esse divinum secundum aliquid substantiale, nam cum substantia sit ipsa rei natura, si substantialiter.participaremus esse divinum, naturaliter essemus Dii, quod nullo modo fieri potest. Itaque S. Augustinus in lib. contra Adimantum, cap. v, scribit, homines justos esse filios Dei: « Quia sunt Deo similes in dilectione et in sanctitate. » Et in Psalm. xcix. explicans ipsum titulum: « In quantum, influit, in te crescit charitas, efficit et revocat te ad similitudinem Dei. » Et ipse etiam sanctus Thomas in Secunda Secunda;, qumst. 2.'!. art. 2. ad 2. dicit, charitatem esse vitam anima;.
Quod autem attinet ad eas Scripturas, qua; faciunt charitatem posteriorem gratia, dicimus, eas Scripturas intelligendas essede gratia, ut significat benevolentiam Dei erga nos, ndn autem qualitatem aliquam, qute sit in nobis: Deus enim duobus modis nos diligit, uno modo, ut simus justi et sancti, alio modo quia sumus justi et sancti. Dc priore modo loquitur Apostolus ad Roman. v: Cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Ad Ephes. I: Elegit nos ut essemus sancti. Et cap. v: Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aqux in verbo vita;. De posteriore modo loquitur Sapientia, Provevb. vm: Ego diligentes me diligo. Et Dominus Joan. xiv: Qui diligit nic, diligetur a Patre meo. Et cap. xvi:• Pater amat vos, quia vos me amastis.
Jam igitur charitas, qua in nobis est, cum effectus et objectum sit benevolentia; Dei, ut effectus, est illa posterior, ut. objectum, est prior. Quare cum dicitur charitas diffundi in cordibus per Spiritum sanctum, vol cum dicitur charitas fructus esse Spiritus sancti, non significatur, dari nobis aliquod donum Spiritus sancti, cx quo procedat, atque emanet charitas, sed dari nobis Spiritum sanctum, qui est domfln incrcatum et ejus primum et primarium effectum in nobis esse charitatem; cum autem dicitur Deus nos prius diligere, quam diligatur a nobis, non significatur esse in nobis aliquid, unde mereamur diligi antequam diligamus; sed a Deo nos diligi, ut ex injustis justi, et ex deformibus formosi efficiamur, ut postea justi, sanctiquc offecti per donum chari talis,
amicitia inter nos constituatur ct diligamus, ac diligamur.
Quarta objectio sumitur cx rationibus. Prima ratio, effectus formales gratia; et charitatis, diversi sunt, nec unus alium includit, aut necessario comitatur; nam effectus gratia; est facere dilectum, effectus charitatis est, facere diligentem, et potest fieri, ut unus diligatur, et non diligat, et contra; non igitur sunt unum et idem habitus gratia; et charitatis.
Secunda ratio, effectus gratia; semper est in actu, dum ipsa gratia in homine perseverat, semper enim facit gratum; at effectus charitatis non est semper in actu perseverante charitate, cum non semper actu diligamus; non igitur sunt idem charitas et gratia.
Tertia ratio, in rebus naturalibus, praeter virtutes acquisitas, est in animo lumen naturale, ex quo aliquo modo virtutes omnes manant; erit igitur etiam in supernaturalibus donis, praeter habitus virtutum infusos, lumen gratia;, cx quo habitus illi profluant.
Quarta ratio, gratia est donum quoddam universale, quod totum hominem Deo gratum reddit, et omnia opera accepta illi facit, et omni peccato repugnat; at virtutes sunt dona particularia, qua; particulares potentias in operibus ipsarum perficiunt, ct certis vitiis opponuntur; igitur non sunt idem gratia et virtutes.
Quinta ratio, per gratiam reformatur imago Dei, qute per peccatum fuerat obscurata, at imago non est solum in potentiis, sed etiam in ipsa anima; substantia; gratia igitur non est sola charitas in voluntate inhaerens, sed etiam habitus aliquis in substantia anima; constitutas.
Respondeo, ad primam rationem facile est respondere, siquidem facere dilectum et diligentem, ab una et eadem qualitate provenire possunt, si ea diverso modo, ut supra diximus, consideretur; eadem enim oharitas, ut forma inhaerens animae, facit eam formosam, ct per hoc gratam oculis Dei; ut principium operationis, facit eam aptam ct promptam ad diligendum; nec tamen sunt isti duo effectus formales, sed unus, illa enim propensio ct promptitudo animae ad Deum diligendum, est ejus pulchritudo, qua; gratam eam facit Deo; ct quamvis fieri pos¬
sit, ut aliquis diligatur, et non diligat, quando fundamentum dilectionis unius, non est dilectio alterius, sed aliquid aliud, ut forma corporis, aut aliquid ejusmodi; tamen si fundamentum dilectionis unius, sit dilectio alterius, ut nos ponimus, fieri non potest, ut qui diligitur non diligat, cum ideo diligatur, quia diligit.
Ad secundam rationem respondemus, effectum formalem gratiae semper esse in actu, et similiter effectum charitatis formalem. Ut enim gratia semper facit gratum, ita et charitas semper facit propensum et promptum ad diligendum; diligere autem actu quod non semper habemus, non est effectus formae sed efficientis, sive quod est idem, non est effectus charitatis, ut dat esse formale animae, in qua inhmret, sed ut est principium actionis.
Ad tertiam dicimus, in rebus supernaturalibus lumen fidei esse loco luminis naturalis, ex fide enim aliquo modo spes et charitas manant, ut ex fide per charitatem formata virtutes omnes, morales. ad finem supernaturalem ordinantur.
Ad quartam respondeo, charitatem dici posse donum universale, quia regina est virtutum, et radix omnis meriti, et ab ipsa actiones virtutum omnium imperantur, et nullum peccatum mortale secum patitur; quare Apostolus ait: Qui diligit, legem implevit, ad Rom. xni. Et: Charitas patiens est, benigna est, etc. I ad Gorinth. xm. Et S. Augustinus lib. de natura et gratia cap. 70: « Charitas, inquit, inchoata, inchoata justitia est; charitas provecta, provecta justitia est; charitas magna, magna justitia est; charitas perfecta, perfecta justitia est. »
Ad quintam dico, imaginenTDei esse tum in substantia, tum in potentiis, sed non esse lsesam, nisi quatenus in potentiis est, peccatum siquidem lumen intelligentiae obscuravit, voluntatis libertatem debilitavit, appetitum inferiorem superiori rebellem fecit, similitudinem ad Deum, qua; in justitia sita erat, plane sustulit: in ipsa vero substantia anima; nihil proprie operatum est: quare objectio ista postrema, videtur potius nostram confirmare, quam infirmare sententiam.
Chapter 8 of 63