Skip to the text

Caput III. Gratiam gratum facientem esse qualitatem, per modum habitus in homine permanentem

Ex partitionibus priemissis qua;dam sunt, quae non nullas pariunt quaestiones. Ac primum de participatione gratiae in gratiam habitualem, et gratiam auxilii specialis, duae sunt qua;stiones; una, sitne gratia aliqua habitualis; altera, utrum ea gratia sit qualitas a charitate distincta.

Quod ad primum attinet, non instituimus hoc loco disputationem de justitia inhaerente vel imputativa, quam in tractatu de justificatione impii, suo loco pro viribus Deo juvante, tractabimus. Sed solum, an detur

gratia habitualis gratum faciens habentem; non enim desunt, qui non admittant gratiam gratum facientem, quae sil habitus, aut certe qualitas per modum habitus iu anima permanens. Joannes ■Calvinus in Antidoto Concilii Tridentini, sess. 0. cap. 7: e Falsum, inquit, esse contendo, ullam justitia; partem in qualitate sitam esse vel habitu, qui nobis resideat, sed gratuita acceptione nos esse justos. » Martinus Kemnitius iu Examine Tridentini Concilii, prima parte, pagina G40. editionis anni 1 in parva forma ( de qua editione semper intelligcndte sunt citationes paginarum in meis libris) reprehendit Concilium Tridentinum, quod iu qualitatibus- et virtutibus iniusis justificationis gratiam constituerit. Tilmannus heshusius in libro de sexcentis erroribus Pontificiorum, (qui liber, ut alibi etiam monui, multo verius inscriberetur de sexcentis mendaciis Lutheranorum, cum nihil fere contineat aliud, nisi apertissima, crassissimaque mendacia) loco sexto, numero secundo, reprehendit Cathechismum Concilii Tridentini, quod gratiam gratum facientem esse definiat qualitatem divinam in anima inha;- rentem.

Ad hanc sententiam accessit Albertus Pighius, Catholicus alioqui Doctor, sed in nonnullis qua;stionibus ut ante nos Ruardus Tapperus, vir doctissimus, annotavit, ex lectione librorum Calvini misere seductus. Sic enim Pighius loquitur in 5. lib. de libero arbitrio: « Cratire acceptionem variam non ex Scholis: sed ex divinis Scripturis petemus. Quando quidem in illis fere imaginantur gratiam Dei qualitatem aliquam incrcatam anima; nostra; a Deo, vel eamdem cum charitatis habitu, vel distinctam ab eodem. Qua; commentitia universa existimo, nec ex scripturis ullam auctoritatem habere. » Ha:c ille.

At sententia communis Theologorum tum in primum Sentent. distinet. 17. tum in secundum dist. 27. constanter docet, habitum supernaturalem a Deo nobis infundi, quo anima exornetur, et perficiatur, atque adeo justa Deoque grata cl accepta reddatur. Quamvis enim Petrus Lombardus in 1. lib. Sentent. dist. 17. charitatezn non habitum aliquem, sed ipsum Spiritum sanctum esse dicere videatur, tamen in eodem libro, distinet. 37, docet cum sancto Augustino Spiritum sanctum non solum eos inhabitare, qui cum actu cognoscunt et diligunt, sed

etiam parvulos baptizatos, qui eum actu no" que cognoscunt, neque diligunt; ex quo sequitur, ut crediderit, Spiritum sanctum per habitum aliquem iu parvulis habitare.

Idem etiam Petrus in u. lib. Sentent. distinet. 27. docet, gratiam esse virtutem nobis a Deo infusam: virtutem autem esse bonam animi qualitatem; quare Joannes Scotus in 1. Sentent. dist. 17. quaestion. 1. artic. 3. recte exponi, ac defendi posse docet, sententiam illam magistri. Quam tamen sanctus Thomas in 2. 2. quaest. 23. artic. 2. et caleri Theologi Magistri sententiam reprehendunt. quasi is negaverit habitum charitatis; nos utrumque, Deo volente, probabimus, et gratiam in genere, et charitatem in specie esse habitum, sive qualitatem creatam.

Neque vero haec sententia, quae habitus infusos defendit, solum Theologorum Scholasticorum, sed etiam Ecclesiae totius sententia est; nam exstant duorum Conciliorum generalium de hac re decreta. Concilium enim Viennense subClemente V. Pontifice Maximo in Gailiiis celebratum, uthabemus in Clemenlina prima de summa Trinitate, et fide Catholica, cum de hac re varia; Theologorum circumferrentur opiniones, statuit eam esse recipiendam, quae asserit infundi in Baiplismo tum parvulis, tum adultis habitus gratiae et virtutum.

Concilium etiam Tridentinum sess. (>. quamvis definire noluerit, sit ne gratia gratum faciens, habitus proprie dictus, an qualitas alia, tamen esse qualitatem permanentem per modum habitus, atque anima; inhaerentem satis aperte definivisse videtur, cum ait ca-p. 7. justificationem non esse solum remissionem peccatorum,' sed etiaip sanctificationem, et renovationem interioris hominis per voluntariam susceptionem gratiae et donorum. Et cum paulo infra in eodem capite addit, in ipsa justificatione cum remissione peccatorum simul infundi fidem, spem et charitatem eaque anima; inhaerere. Et cum canone tertio distinguit gratiam justificationis ah actibus fidei, spei, dilectionis et poenitentia;. Et cum canone 11. definit justificationis gratiam non esse tantuui externum Dei favorem, sed etiam charitatem in corde diffusam, eique inhaerentem.

Denique hanc fuisse Tridentini Concilii mentem, praeter alios aucturos, testatur Catcchismus ejusdem Concilii, in tractatu do Sacramento Baptismi, his verbis: « Est autem gratia, quemadmodum Tridcntiim

Synodus ab omnibus credendum, poena ana. thematis proposita, decrevit, non solum per quam peccatorum fit remissio, sed divina qualitas in anima inhaerens, ac veluti splendor quidam et lux, quae animarum nostrarum maculas omnes delet, ipsasque animas pulchriores et splendidiores reddit. <t Ac nequis forte conetur per divinam qualitatem intelligere actionem, non habitum; paulo post idem auctor scribit, per eam qualitatem, quae in cordibus nostris diffunditur, ad omnia Christianae pietatis officia nos habiles reddi. Et paulo infra adjungit, ex ea pias honestasque actiones proficisci.

Chapter 4 of 63