Caput X. Solvuntur dubitationes quaedam circa partitionem gratiae, in gratis datam, et gratum facientem
Jam vero de partitione gratiae in gratiam gratis datam, et gratum facientem, sunt etiam quaedam dubitationes, sed breves ac faciles, eas brevissime percurremus.
Primo igitur quaeri solet a Theologis, sit ne gratia gratis data habitus permanens, an motio Dei transiens; nam in tertia partitione divisimus gratiam gratum facientem, in gratiaim habitualem, et in gratiam auxilii specialis; de gratia gratis data nihil diximus.
Respondeo: ex novem donis gratis datis, quae enumerantur ab Apostolo I ad Corinth. xii. quinque videri habitus permanentes: Sapientiam, scientiam, fidem, genera linguarum, et interpretationem sermonum; quatuor reliqua, motiones transeuntes; gratiam sanitatum., operationem virtutum, prophetiam, et discretionem spirituam. Ratio horum omnium est: proprium est habituum, ut qui eos habent, pro arbitrio eis utantur. Porro dubitari non potest, quin ii, qui habent donum scientiae, sapientiae, et similia, iis uti possint quando velint; contra vere certum est, donum prophetia} non semper adfuisse prophetis, sed tunc solum cum a Deo ad aliquod pramoscendum illustrabantur, ut S. Gregorius docet hom. 1. in Ezechielem, et perspicuum est ex lib. iv. Regum cap. 3. et 4. ubi Ilelisaeus, egregius adioqui propheta, per psaltem et Dei laudem Spiritum prophetiae in se excitabat, et aperte faissus est, se ignorasse mortem filii Sunamitis: Anima, inquit, ejus in amaritudine est, et Dominus non indicavit mihi. Idem dicendum videtur de dono sanitatum, et operatione virtutum. Ordinarie enim non fiunt miracula, quando
volunt homines, sed quando Deus eos ad ea facienda impellit; quod si aliqui donum sanitatis habere videantur per modum habitus, quales sunt reges Francorum, qui curant morbum struma;, quando volunt, tamen neque in iis donum illud 'est vere habitus, siquidem miracula non fiunt ex virtute aliqua creata, qua; in hominibus inhaereat, sed ex virtute Dei, qua; iis assistit, qui miracula faciunt.
Secundo quaeri potest, an gratia; gratis data; sejungi possint, vel a se invicem, vel a gratia gratum faciente. Sed quaestio facilis est, nam certum est, haec dona a se invicem separari, dicente Apostolo I ad Corinth. xu: Alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae, etc.. Quamquam credibile sit, in Apostolis omnia dona fuisse. Rursus dubitari non potest, quin a gratia gratum faciente separari queant. Posse enim esse sine charitate donum linguarum, prophetiam, sapientiam, scientiam et fidem, idem Apostolus testatur i. ad Corinth. xm. Constat autem charitatem, vel ipsam» esse gratiam gratum facientem: vel ejus comitem individuam. Adhiec, Matth. vii. Dominus ait, multos dicturos in die judicii: Nonne in nomine tuo prophetavimus, et virtutes multas fecimus? qui tamen audient: Nescio vos. Et, discedite a me omnes operarii iniquitatis. Denique et Balaarn Ariolus multa de Christo vere prophetavit, Num. 22. et 23. et Gaiphas, vir alioqui perditissimus, cum esset pontifex anni illius, prophetavit, Joan. xi. Negandum tamen non est, ut plurimum gratias gratis datas, cum gratia gratum faciente conjungi, quia ut S. Greg irius docet hom. 17. in Ezechiel. ejusmodi donis servos suos Deus ornat exterius, ut appareat quid sint apud Deum interius.
Tertio quoeritur, utrum sermo sapientia; et sermo scientia; sint idem, quod spiritus sapientia; et spiritus scientia;, de quibus agitur Isaise xi. Multi enim, quoniam existi- ' mant, septem dona Spiritus sancti nunquam separari a gratia gratum faciente et charitate, contendunt longe diversa esse, sermonem sapientia; et scientia;, et Spiritum sapientia; et scientia;.
Nobis autem probabile videtur, parum aut nihil interesse inter sermonem sapientia; et scientiae, et spiritum sapientia; et scientiae: ac per haec dona Spiritus sancti, ut a nobis accipiuntur, a charitate et a se invicem separari posse. Nam sanctus Augustinus prolixe disputans de hoc loco B. Pauli I. ad Corinthios xn. in lib. xn. de Trinitate cap. et 15. et lib. xm. cap. 19. et 20. et lib. xm. Confessionum cap. 8. docet, sapientiam, de qua Paulus loquitur, esse contemplationem rerum alternarum, scientiam autem cognitionem rerum agendarum, vel fugiendarum, quomodo etiam distinxit sapientiam et scientiam, de quibus loquitur Isaias cap. 11. in lib. i. de serm. Domini in monte.
Ex quo intelligimus, ex sententia S. August. eamdem esse sapientiam et scientiam apud Isaiam, et apud Paulum; vel uno dono alterum contineri; non enim potest aliquis habere per Spiritum, sermonem sapientiae, nisi habeat per Spiritum donum sapientia). Sermo enim sapientia) apud Augustinum, loco citato, est sermo de iis rebus qua) per sapientiam cognoscuntur, debet igitur per Spiritum donum habere sapientia), qui per eumdem Spiritum sermonem habet sapientia); certum autem est, sermonem sapientia) non esse in omnibus bonis fidelibus, nam alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientia). Unde Augustinus lib. xiv. de Trinit. cap. 1: « Qua scientia, inquit, non pollent fideles plurimi, licet *polleant ipsa fide plurimum? »
Igitur nec ipsa dona sapientia) et scientiae sunt in omnibus bonis fidelibus. Quod idem ex ipso B. Paulo colligi potest? Nam B. Paulus I. ad Corinth. xm. cum ostendere vellet, gratias gratis datas, sine charitate nihil prodesse, ita loquutus est: Si linguis hominum loquar, et Angelorum, charitatem autem non habuero, factus sum velut xs sonans, aut cimbalum tinniens, et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam, et si habuero omnem /idem, elc., ubi quod cap. 12. vocaverat sermonem sapientia), explicat per illud: Si noverim mysteria omnia, et omnem scientiam, et sihabuero omnem fidem, elc.. Et quod vocaverat sermonem scientia), simpliciter vocat omnem scientiam.
Quare per sermonem sapientia) et scientia) non intelligebat Apostolus solum donum explicandi mysteria, vel dogmata, ut existimant, qui priorem opinionem sequuntur; sed etiam cognitionem mysteriorum et dogmatum, quam qui habent, sapienter et scienter sermonem proferre possunt: cognitio
autem mysteriorum et dogmatum ad ipsum donum sapientia) et scientia) pertinent, et a charitate separari queunt, juxta verbum Apostoli jam citatum: Si noverim mysteria omnia etc.
Deinde S. August. lib. i. de serm. Domini in monte, cap. 9, docet, timorem illum, de quo scriptum est Proverb. i. et in Psal. cx: Initium sapientix timor Domini, esse unum ex septem Spiritus sancti donis, timorem autem qui est initium sapientiae, esse timorem servilem qui charitati viam parat, et illa introeunte exit: docent S. Patres, ut Basilius in oratione de initio Proverbiorum, et alii. Vult igitur S. Augustinus dona Spiritus sancti sine charitate esse posse; S. etiam Gregorius lib. i. Moral. cap. 32. disputans de septem donis: « Non enim, inquit, idem est sapere quod intelligere, nam multi a)terna quidem sapiunt, sed intelligere nequaquam possunt. » Ubi ostendit, non esse necessario connexa donum sapientiae et donum intellectus.
Adhaec, multi sunt fideles adeo rudes, ut nihil fere capiant, nisi crasso modo, et exemplis corporalibus proponatur: « Quos (ut loquitur S. Augustinus in lib. contra epist. fundamenti cap. 4.) non intelligendi vivacitas, sed credendi simplicitas tutissimos facit. » His autem tribuere donum scientiae, vel intellectus, ridiculum plane videtur, quos tamen charitate et gratia gratum faciente destitutas esse dicere non possumus.
Postremo, quorsum in Ecclesia necessarii essent Doctores, si omnes dono sapientia), scientia) et intellectus praediti essent? neque enim probabile est, dona ista nihil esse aliud, nisi qualitates divinitus infusas, quibus mens humana facile duci se sinat a Spiritu sancto: siquidem Scriptura) et sancti Patres, per sapientiam, scientiam et intellectum, passim intelligunt cognitionem mysteriorum, aliarumque rerum, quam certum est non in omnibus esse, in quibus est charitas.
Atque haec dicta sint de Spiritu, sive dono sapientiae et scientia), ut significant notitiam mysteriorum, quomodo accipere videntur S. Patres, Augustinus et Gregorius. Nam si accipiantur pro quibusdam habitibus divinitus infusis, quibus mens humana recte disponitur, ut a Spiritu sancto ducatur et moveatur, ut ejusmodi dona accipit S. Thom. in 1. 2. quaest. 68. tunc dicendum erit, haec
dona (ut S. Thomas recte docet) inseparabilia esse, tum inter se, tum a charitate: et aliud esse sermonem sapientiae et scientia;; aliud Spiritum sapientia, et scientiae. Sed de bis nimis multa pro instituto.
Quarto quaeritur, num gratiae gratis datae sint taritum novem, ut colligi videtur ex cap. ■12. prioris ad Gorinth.
Respondeo, esse multo plures, neque enim Apostolus eo loco omnes enumeravit, sed tantum aliquas exempli loco posuit. Id patet ex cap. 12. epist. ad Rom. ubi loquens idem Apostolus de eadem re, adjungit ad prophetiam gratiam docendi et exhortandi, item gratiam gubernandi, gratiam ministrandi, gratiam dispensandi, quorum donorum meminit idem Apostolus, 1 ad Gorinth. xn. abi ait: Numquid omnes Apostoli.? numquid omnes Prophetse? numquid omnes virtutes? etc.. Itaque multa sunt et varia Spiritus sancti dona, qua; ad aliorum utilitatem fidelibus conceduntur: neque opus est curiose certum numerum qu arere, cum is nusquam pra:cise in sacris litteris indicetur.
Quinto quseritur, utrum potestas conferendi Sacramenta, sit gratia gratis data?
Sed facilis est responsio, nam etiamsi potestas illa sit aliquo modo gratia gratis data, tamen proprie non est ex genere eorum donorum, quie a Theologis dicuntur gratia gratis data. Siquidem gratia gratis data cum exercentur, auctorem suum Spiritum sanctum, exterius manifestant, juxta illud I ad Corinth. xn: Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Quicumque enim audit aliquem loquentem variis linguis, aut miracula lacientem, aut prophetantem, aut efficaciter persuadentem, facile judicat auctorem illius doni esse Spiritum sanctum: at potestas Sacramenta conferendi occulta est, et potius eget fide, ut credatur inesse, quam ipsa fidem aliis rebus faciat.
Deinde gratia gratis data non tribuitur unicuique eam volenti, sed distribuitur a Deo, prout ipse voluerit, ut Apostolus docet I. ad Corinth. xii. Potestas autem Sacramenta conferendi datur omnibus, qui Sacramentum Ordinis suscipere volunt. Denique potestas conferendi Sacramenta datur per homines; gratiae gratis data; immediate a sancto Spiritu conferuntur.
Sexto quaeritur, utrum gratia; gratis daUu sint nobiliores, quam gratia gratum faciens?
Sed respondet Apostolus 1. ad Gorinth. xii. charitatem, qua; est gratia gratum faciens, omnibus aliis donis praestare. De hac enim ait: Adhuc excellentiorem viam, cohis demonstro. Quod idem testantur S. Patres, Augustinus lib. xv. de Trinitate cap. 18. et Gregorius hom. 17. in Ezechiel. Accedit etiam ratio, quia gratia gratum faciens, immediate hominem cum Deo conjungit, et amicum ac filium Dei facit; gratiae vero gratis datae, veluti quaedam instrumenta sunt, quibus unus homo alios praeparat, ac disponit, ut gratiam gratum bidentem aliquando recipiant, et per cani in amicitiam Dei, et adoptionem liliorum recipiantur.
Chapter 11 of 63