Skip to the text

Caput XII

Alterum, quod videbitur Deus amicos suos deserere, antequam deseratur ab eis, nam cum justus aliquis peccat, certe non habuit gratiam efficacem ad resistendum peccato; si enim habuisset, utique nonpeccasset, quod si nec sufficientem quidem habuit qua posset resistere, quomodo non fuit a Deo desertus, antequam ipse Deum desereret? Absurdum autem esse amicos Dei destitui necessario adjutorio, antequam ipsi Deum cadendo deserant, testatur Augustinus libro de natura et gratia cap. 26. et tract. 2. in Joaa. et Prosper in resp. 7. ad objectiones Vincentianas, et ante eos Chryrostomus homil. 80. in Joan.et post eos Concilium Tridentinum session. 6. cap. 11. et cap. 13.

Sed solent aliqui respondere, Deum non dici deserere, quando nondat auxilium bene vivendi, sed quando ab amicitia alicujus avertitur, et hoc modo non deserere, nisi prius deseratur; licet pro arbitrio suo auxilium illud praebeat, aut deneget.

At Concilium Tridentinum (ut alia interim omittamus) apertissime docet, Deum non deserere, quia non denegat auxilium; dicit enim eos qui pie, juste et sobrie vivunt, in bono posse proficere, quia Deus non deserit, nisi desertus, sess. 6. cap. 11; et rursus debere omnes justos firmissimam spem in Dei auxilio collocare, quia nisi ipsi ejus gratiae desint, Deus ipsis non deerit; at si nullum esset auxilium efficax, non possemus hanc spem in Deo collocare, cum quotidie videamus tale auxilium multis justis deesse antequam ipsi Deum deserant, alioqui numquam peccarent.

Tertium incommodum est, quod nemo poterit vere dicere se non fecisse tantum boni, quantum potuit; neque ullus se merito reprehenderet, quod gratiae Dei non sit cooperatus, quantum potuit et debuit. Nam si nulla sit gratia efficax, nulla erit gratia, cui ulla ex parte unquam resistatur, ac per hoc unusquisque nihil unquam minus aget, quam id sit, ad quod eum gratia divina movet. At certe sancti omnes se ipsi negligentiae et ignaviae accusare solent, ac non se cooperatos esse gratiae, ut par erat, cum gemitu confitentur.

Jam vero, praeter sufficientem gratiam, dari etiam gratiam efficacem, vel unico illo argumento confirmari potest, quia sublata gratia efficaci, tollitur fundamentum divinae praedestinationis: « Praedestinatio enim, ut ait S. Augustinus libro de praedestinatione

Sanctorum cap. 10, est gratiae praeparatio, gratia vero ipsa donatio. » At praeparatio gratiae sufficientis communis est etiam reprobis.

Deinde praedestinatio non est sola praeparatio, sed praescientia et praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur, quicumque liberantur, ut idem Augustinus docet libro de bono perseverantiae cap. 14; novit igitur Deus quaedam esse beneficia, quibus aliquis infallibiliter liberabitur, et ea praeparat, si is ad numerum pertinet electorum, illa autem est gratia efficax, per quam aliquis infallibiliter liberatur. Si qua sunt argumenta quae contra hanc partitionem objici possint, ea facilius in sequenti disputatione solventur.

In qua re sit gratiae efficacia.

Sequitur altera quaestio, unde sumatur pfficacia gratiae; de qua re trps opiniones invenio, duas extremas, et unam mediam.

Prima opinio eorum est, qui gratiam efficacem constituunt in assensu et cooperatione humana, ita ut ab eventu dicatur gratia efficax, quia videlicet sortitur effectum, et idK> sortitur effectum, quia voluntas humana cooperatur. Itaque existimanthi aructores, in potestate hominis esse, ut gratiam faciat esse efficacem, quae alioquin, ex se non esset nisi sufficiens.

Haec opinio aliena est omnino a sententia B. Augustini, et quantum ego existimo a sententia etiam Scripturarum divinarum. Nam S. Augustinus lib. de praedestinatione Sanctorum, cap. 8. dicit, gratiam, efficacem videlicet, a nullo duro corde respui, quia ipsa cor emollit; ubi vides, efficaciam tribui gratiae, non voluntati haraanae. Et lib. de Spiritu et littera c. 34, quaerens, cur Deus uni ita suadeat, ut persuadeat, alteri non ita, non repondet, quia unus consentit, alter non consentit, sed exclamat: 0 altitudo divitiarum. Itaque refert in arcanum divinae voluntatis, cur uni detur gratia efficax, alteri non detur. Et in epist. 107. ad Vitalem, reprehendit eos, qui dicunt omnes homines fuisse accepturos gratiam Dei, si non illi, quibus non datur, eam sua voluntate respuerent.

Ubi sine dubio loquitur de gratia efficaci, nam gratiam sufficientem probabimus paulo infra ex sententia S. Augustini omnibus hominibus dari; non igitur vult S. August. gratiam efficacem pendere ab humana voluntate; sed a divina. Denique tam est hoc in operibus S. Augustini frequens et obvium ut supervacaneum sit id pluribus confirmare.

Quod attinet ad Scripturas sacras, verba illa Domini Joan. vi: Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me, satis perspicue docent, in quo sita sit efficacitas gratiae, illi enim infallibiliter veniunt ad fidem Christi, sive per fidem ad Christum, qui Patrem coelestem habent doctorem, ita ut infallibilitas effectus non habeat pro causa studium discipuli. sed excellentiam magistri, allegat enim ibidem Dominus prophetiam Isaiae cap. liv: Est scriptum, inquit, in Prophetis, erunt omnes docibiles Dei{ 2). Vel, ut clarius habetur ‘in textu Grseco StSax-ot toti 0eou, docti a Deo, juxta illud Psal. xcm: Beatus homo, quem tu erudieris, Domine. Vide Augustinum tractantem hunc locum lib. de prredestinat. Sanctor, cap. 8.

Alius locus est i. Corinth. iv: Quis enim te discernit? quid habes, quod non accepisti etc.. Nam si vera esset opinio istorum, fidelem ab infideli plane discerneret liberum arbitrum: nam si duo sint, qui eumdem concionatorem audiant, et eamdem interius inspirationem habeant, et unius credat, alter non credat, nonne dicere poterit is qui credidit, se discerni ab infideli per liberum arbitrium, quia ipse inspirationem acceperit, quam alter rejicit? nonne gloriari poterit contra infidelem, quod ipse Dei gratia; cooperatus sit, quam ille contempsit? et tamen Apostolus hoc omnino prohibet, et ideo non solum posse credere, sed etiam ipsum credere, dicit esse donum Dei, Philippens. i. et Deum in nobis operari non solum, ut possimus velle, sed etiam ut velimus, Philipp. 2.

Denique hrec opinio evertit omnino fundamentum pra;destinationis divina;, quam S. Augustinus ex divinis litteris solidissime comprobavit; inde enim pendet certitudo, atque infallibilitas pra;destinationis, quod electis Deus efficacem gratiam praeparavit. Quos enim praedestinavit, hos vocavit, vocatione illa, ut Augustinus monet in libro de corre¬

ptione etgratiacap. 7. secundum propositum, de qua dictum est: Omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum vocati sunt sancti. Quos autem vocavit secundum propositum, hos justificavit, justificatione videlicet secundum propositum, quae adjunctam habet perseverantiam usque in finem; quos vero ita justificavit, hos magnificavit.

Quod si vocatio efficax non penderet a proposito Dei, sed ab humana voluntate, nullus locus praidesti nationi relinqueretur, sed tantum praescientia;, neque Apostolus dixisset, ut secundum electionem propositum Dei maneret: Non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, quia major serviunt minori, sicut scriptum est, Jacob dilexi, Esau odio habui, llom. ix. (f). Omitto, quod esset abuti vocabulis, vocare gratiam efficacem, eamquo a sufficiente distinguere, si nulla omnino in ipsa gratia distinctio esset, et totum discrimen ab humana voluntate penderet.

Est igitur alia sententia in alio extremo aliorum, qui docent gratiam efficacem esso actionem Dei physicam, qure determinat voluntatem ad volendum et eligendum bonum, quod illi fuerat per gratiam excitantem inspiratum; et quia non potest fieri, ut Deus physice determinet voluntatem, quin ipsa voluntas determinetur, ideo fieri non potest, ut gratia ista non habeat effectum infallibilem.

Ha;c opinio videtur mihi aut esse omnino eadem cum errore Calvini etLutheranorum, aut parum ab illo distare. Et quemadmodum opinio deterior destruebat gratiam efficacem et simul praedestinationem, ita haec opinio destruit gratiam sufficientem, et simul tollit e medio liberum arbitrium. Nam ista determinatio voluntatis, quam gratia efficere dicitur, est necessaria ad hoc ut voluntas moveatur. Siquidem sine Dei concursu nihil omnino fieri potest; et ex sententia horum auctorum, Dei concursus nihil est aliud, nisi determinatio, quam Deus efficit in voluntate. Quod si gratia ista necessaria est, non igitur sine ea potest fieri actio bona, ac per hoc nulla remanet gratia vere sufficiens, qua; non sit etiam efficax; destruit igitur htec opinio gratiam sufficientem.

Quod autem tollat ex medio liberum arbitrium, ita probari potest. Nam, posita gratia determinante, non est in potestate liberi arbitrii agere vel non agere, neque est in ejus potestate, ut ea gratia ponatur, vel non ponatur, igitur necessario et non libere voluntas agit: sed quia de hac re fusius disputaturi sumus in 5. lib. hoc loco solum probare instituam, non esse hanc opinionem conformem doctrinae S. Augustini. Nam qui eam opinionem sequuntur, ideo potissimum eam sequuntur, quod eam S. Augustini esse sibi persuaserint.

Igitur quatuor argumentis demonstrari potest, S. Augustini mentem longe aliam luisse, quam istorum sit: et simul explicari, qua; sit vera sententia de efficacia gratiae. Primum argumentum sumitur ab iis testimoniis, in quibus S. Augustinus docet, gratiam efficacem consistere in vocatione, sive persuasione et illustratione interna, ac proinde ad gratiam excitantem pertinere potius quam ad adjuvantem, si per adjuvantem intelligamus physicam Dei cooperationem. Auctores enim opinionis, quam refutare aggredimur, gratiam efficacem ponunt in illa physica Dei actione, qua; producit ipsum actum volendi.

Igitur sic loquitur S. Augustinus in libro de spiritu et littera cap. 34. « Attendat, et videat, inquit, non ideo tantum istam voluntatem, divino muneri tribuendam, quia ex libero arbitrio est, quod nobis naturaliter creatum est: verum etiam quod visorum suasionibus agit Deus, ut velimus et ut credamus. «Et ibidem: » His modis quando Deus agit cum anima rationali ut ei credat, neque enim credere potest quolibet libero arbitrio, si nulla. sit suasio, vel vocatio cui credat, profecto et ipsum velle credere Deus operatur in homine, et in omnibus misericordia ejus praevenit nos, consentire autem vocationi Dei, vel dissentire proprie voluntatis, est, qua; res non solum non infirmat quod dictum est, quid habes quod non accepisti, verum etiam confirmat. Accipere enim et habere anima non potest dona, de quibus audit, nisi consentiendo, ac per hoc quid habeat et quid accipiat, Dei est: accipere autem et habere utique accipientis et habentis est. ))

Hoc loco S. Augustinus primum ostendit, ipsum velle bonum, esse donum Dei, non quomodo Pelagiani docebant, quia sit ex libero arbitrio, quod nobis a Deo donatum est, sed quia sit ex peculiari gratia Dei. Deinde explicat quidnam illa gratia sit, ac dicit esse suasionem, inspirationem, visorum immissionem, internam vocationem. Deni¬

que excludit opinionem illam qua; docet,.a Deo determinari voluntatem, ac dicit consentire vocationi et suasioni Dei, vel dissentire proprie voluntatis esse.

Ilursus idem Augustinus lib. i. ad Simplicianum, quaest. 2: « Noluit, inquit, Esau et non cucurrit, sed et si voluisset et cucurrisset, Dei adjutorio pervenisset, qui ei etiam velle et currere vocando praestaret, nisi vocatione contempta reprobus fieret. Aliter enim Deus praestat ut velimus, aliter praestat quod voluerimus. Ut velimus enim et suum esse voluit et nostrum, suum vocando, nostrum sequendo; quod autem voluerimus, solus praestat, id est, posse bene ageio et semper beate vivere. Et hic videmus, ipsum velle nostrum, fieri a Deo, non per physicam actionem dedeiminantem voluntatem, sed per vocationem, qua; est moralis inclinatio et impulsio, cui libere consentimus vel dissentimus. »

Idem habemus in lib. 83. quaestionum, quaest. 68. ubi dicit 'Augustinus, ideo non debere sibi tribuere eos, qui ad comam magnam venerunt, quia vocati venerunt; vocatio enim gratia fuit, sine qua venire non potuissent. Idem Auctor in epist. 107. ante medium: « St ergo, inquit, ita praepararet atque operaietur Deus hominis voluntatem, ut tantummodo legem suam, atque doctrinam libero ejus adhiberet arbitrio, nec vocatione illa alia atque secreta, sic ejus ageret sensum, ut eidem legi atque doctrinae accommodaret assensum, procul dubio eam legei'C, vel intelligere legendo, vel etiam exponere ac praedicare sufficeret, nec opus esset orare ut Deus ad fidem suam infidelium corda converteret. »

Vides hic, gratiam Dei efficacem, quae infidelium coi'da convertit, et voluntatem bonam, quam operatur in nobis, esse vocationem aliam, atque secretam, quae sensum internum, id est, mentem agit, atque illi persuadet, ut consensum doctrinae, qua; sibi praedicatur, accommodet. Idem lib. de praedestinat. Sanctorum cap. 8 explicans illud Joan. vi: Omnis qui audivit a patre et didicit, venit ad me; Valde, inquit, remonta est a sensibus carnis Inec schola, in qua pater auditur et docet, ut veniatur ad filium; ib est et ipse filius, quia ipse est verbum ejus, per quod sic docet, nec agit hoc cum carnis aure, sed cordis. »

Hic vero non solum discimus ex Augustino, gratiam efficacem esse internam suasionem, qua? adhibetur cordis auribus; sed etiam discimus ex Evangelio; Christus enim in Evangelio; de Dei gratia, qua? facit nos velle credere, loquitur, cum ait: Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Idem Augustinus similia habet in libro de bono perseverantia? cap. 14. quem locum citabimus in argumento quarto; idem auctor libro de gratia et libero arbitrio cap. 3. « Ut Paulus, inquit, de coelo vocaretur, et tam magna et efficacissima vocatione converteretur, gratia Dei erat sola, etc. » Hic etiam vident.s gratiam efficacem esse vocationem.

Quo autem illa fuerit yocatio, explicat idem Augustinus lib. i. ad Simplicianum queest. 2. ad finem, ubi sic ait: « Quid volebat Saulus nisi ut invaderet, et traheret, vinciret et necaret Christianos? quam rabida voluntas? quam furiosa? quam ca?ca? qui tamen una desuper voce prostratus, occurrente utique tali viso, quo mens illa et voluntas, refracta saevitia retorqueretur et corrigeretur ad fidem. » Illa igitur fuit vocatio efficax, immissio talis visi in mente Pauli, quo ille subito persuaderetur et vellet credere.

Denique idem ductor tract. 26. in Joan. explicans quomodo pater trahat homines ad Christum: « Ramum, inquit, viridem ostendis ovi, et trahis illam; nuces puero demonstrantur et trahitur. » Et mox: « Si ergo ista, qua? inter delicias et voluptates terrenas revelantur amantibus trahunt, quoniam verum est, trahit sua quemque voluptas; non trahit revelatus Christus a Patre? quid enim fortius desiderat anima, quam veritatem? » Hic aperte videmus aptis similitudinibus explicatum, quemadmodum gratia trahat animam, non eam physice determinando, sed invitando, atque alliciendo demonstratis iis, quae congrua sunt ei qui trahitur.

Alterum argumentum sumitur ex iis locis, in quibus S. Augustinus docet gratiam Dei, quae facit nos velle, ac per hoc efficax est, esse gratiam praevenientem et adeo praevenientem, ut sine nobis operetur, proinde esse praevenientem non solum natura, sed aliquando etiam tempore. Hinc enim manifeste sequitur, gratiam efficacem non esse physicam actionem determinantem voluntatem; ea siquidem actio non potest esse prior actu voluntatis humanae, nisi prioritate natura?; et prioritate naturae, non ut significat instans in quo sit illa actio, sed tantum a quo sit: ipsa enim humana volitio, ut sic loquar, ut

a Deo est, dicitur actio Dei, nec intelligi potest, ut in aliquo instanti Deus efficiat illam volitionem, quin intelligatur in eodem instanti illa volitio fieri et esse in nobis, sicut non potest intelligi, ut Deus moveat voluntatem quin illa moveatur. Igitur in epist. 107. « Gratia, inquit, meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici; comitante, non ducente; pedissequa, non praevia voluntate. » Et ibidem aliquoties repetit, per gratiam praeveniri voluntatem.

Ex qua sententia vidit Calvinus recte colligi, voluntatem a gratia praeparari, non autem ita determinari, ut non sit ei liberum assentiri, vel dissentire, et ideo Augustini sententiam audacter rejecit, sic enim scribit in lib. ii. Institutionum cap. 3. § 7. « Sed erunt, inquit, qui concedent voluntatem a bono suopte ingenio aversam, sola Domini virtute converti, sie tamen ut praeparata, suas deinde in agendo partes habeat, quemadmodum docet Augustinus, omne bonum opus gratiam praecedere, et id comitante, non ducente; pedissequa, non praevia voluntate. » Et infra: « Sed quia reformata opus est Domini, hoc perperam homini tribuitur, quod gratiae praevenienti pedissequa voluntate obsequatur. » Haec ille.

Idem Augustinus lib. i. ad Simplicianum quaest. 2. scribit, ipsum velle nostrum, et Dei esse et nostrum; Dei, vocando; nostrum, sequendo; ubi hunc vides esse ordinem. Primum Deus vocat, deinde nos vocatione accepta sequimur. Idem Augustinus in libro de gratia et libero arbitrio cap. 3: «Ut apostolus Paulus, inquit, efficacissima vocatione converteretur, gratia Dei erat sola. » Solam vocat gratiam Dei, quia non cooperabatur voluntas humana Deo in illa actione vocandi, qua proveniebatur et pra?parabatur, ut vellet converti. Quare in eodem libro cap. 16. ita scribit: « Certum est nos velle cum volumus; sed ille facit ut velimus bonum,- de quo dictum est, quod pra?paratur voluntas a Domino. » Et cap. 17: « Ut velimus sine nobis operatur; cum autem volumus, et sic volumus ut faciamus, nobiscum cooperatur. » Quod antea dixerat, gratia Dei erat sola, nunc explicat per illa verba: « Ut velimus sine nobis operatur. »

Provenit igitur Deus, et proparat vocando, idque sine nobis. Deinde nos sequimur, non tamen sine ejus auxilio, vocationi assentiendo. Denique in epist. 107. ad Vitalem, explicans illud Psal. 37. «A Domino gressus hominis diriguntur, et vitam ejus volet. » Observat, primum dictum esse, gressus hominis a Deo dirigi, deinde additum hominem velle: « Quia, ut ipse loquitur, voluntas bona donum Dei est, qui gressus hominis propterea primitus dirigit, ut viam ejus velit. » Itaque primum dirigit Deus gressus, praeparans voluntatem interna inspiratione ac suasione, deinde ipsa voluntas praeparata inspirationi ac suasioni, libere volendo assentitur.

Tertium argumentum sumitur ex omnibus illis locis, quibus capite superiore probavimus, dari gratiam sufficientem distinctam ab efficaci. Nam fieri non potest, ut detur gratia vere sufficiens, quae simul non sit efficax, si gratia Dei physice determinat voluntatem; ista enim gratia praesente et operante, habet homo gratiam efficacem; ista absente, ne sufficientem quidem habet.

Postremum argumentum sumitur ex illis locis, in quibus idem S. Augustinus ostendit unde fiat, ut gratia sit efficax, licet non determinet physice, sed tantum moraliter, per modum suasionis: sunt autem duo loca praecipua. Locus prior est in lib. i. ad Simplician. quaest. 2: « Igitur, inquit, non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei, qui hoc modo vocavit, quomodo aptum erat eis, qui secuti sunt vocationem. » Et infra: «i Cujus miseretur, sic eum vocat, quomodo scit ei congruere, ut vocantem non respuat. »

Posterior est in lib. ii. de bono perseverantiae c. i-4: («Ex quo apparet, habere quosdam in ipso ingenio divinum naturaliter munus intelligentiae, quo moveantur ad fidem, si congrua suis mentibus, vel audiant verba, vel signa conspiciant. Et tamen si Dei altiori judicio a perditionis massa non sunt gratiae praedestinatione discreti, nec ipsa ei adhibentur, vel dicta divina vel facta per qure possent credere, si audirent utique talia vel viderent. »

Praeter haec duo loca, sunt etiam»alia, ex quibus hoc idem colligitur, nam in libro de spiritu et littera cap. 34. cum dixisset S. Augustinus, Deum internis inspirationibus agere cum anima ut velit, et hac de causa ipsam voluntatem bonam esse donum Dei, subjungit: « Jam si ad illam profunditatem scrutandam quisquam nos coarctet, cur illi ita suadeatur, ut persuadetur, illi autem non ita duo sola occurrunt interim, quae respondere placet, o altitudo divitiarum, et, num-

quid iniquitas apud Deum? » Ubi potuisset S. Augustinus respondere uni persuaderi, alteri non ita, quias unus vult assentiri, alter non vult; sed quoniam noverat, posse Deum etiam nolenti assentiri facile persuadere, et ex nolente facere volentem, si vellet ei proponere, quae scit menti ejus et ingenio congruere; ideo ad arcanum divini consilii retulit dicens: O altitudo divitiarum.

Idem Augustinus hoc ipsum satis aperte declarat tract. 26. in Joan. ubi explicat, quomodo Deus trahat homines ad fidem, et faciat eos velle credere, nam quemadmodum pastor trahit ovem cum demonstrat ei ramum viridem, quo scit illam delectari, et pueros parentes alliciunt ostensis nucibus, quae aetati illi congruunt: sic etiam, Augustini sententia, Deus homines trahit inspiratione interius oblata, qualem scit aptam esse, ut ab eis non respuatur; quomodo lib. i. ad Simplician. quaest. 2. in fine, idem Augustinus scribit, Apostolum Paulum continuo a Deo Hfisse conversum, quia fecit, ut tale visum menti ejus occurreret, quale requirebatur, ut mens illa et voluntas refracta saevitia, retorqueretur et corrigeretur ad fidem.

Denique omnia testimonia in primo argumento allata huc pertinent. Neque enim intelligi potest, quo pacto gratia efficax consistat in illa interna suasione, quae per liberum arbitrium respui potest, et tamen infallibilem effectum habeat, nisi addamus, Deum iis, quos efficaciter et infallibiliter trahere decrevit, eam suasionem adhibere, quam videt congruere ingenio eorum, et quam certo novit ab eis non contemnendam.

Chapter 13 of 63