Caput XI. Concedendam esse partitionem auxilii specialis in sufficiens et efficax
De quinta partitione, quae est gratiae, tum excitantis, tum adjuvantis, in gratiam sufficientem, et efficacem: Dua; sunt quaestiones.
Prior est, an b*c partitio admittenda sit; posterior, unde sumatur efficacia gratiae, sive quid proprie sit gratia efficax.
Quod ad priorem quaestionem attinet, eam partitionem haeretici nostri temporis omnino repudiare coguntur, cum apud eos, qui a Deo moventur, necessario bene agant; qui non moventur, non possint bene agere; ac per hoc omnis Dei motio sit efficax, nulla sufficiens. Calvinus lib. ii. Institut. cap. 3. §. 10: « Voluntatem, inquit, movet gratia, non qualiter multis saeculis traditum est, et creditum, ut nostrae postea sit electionis, motioni aut obtemperare, aut refragari; sed illam efficaciter efficiendo. » Nec aliam agnoscit gratiam, ut ex ea sectione, et sequentibus perspici potest.
Eamdem partitionem sine dubio Pelagiani quoque repudiabant, quippe qui existimabant, ipsum liberum arbitrium esse sufficiens auxilium perveniendi ad salutem, neque aliam agnoscebant potentiorem gratiam, ut ex Augustino intelligi potest, lib. r. contra duas epistolas Pelagianorum cap. ultim. Ad utramque hceresim refutandam necessariam
esse arbitramur hanc partitionem, quam etiam breviter confirmabimus.
Primum igitur auxilium Dei vere sufficiens adfuisse nonnullis, qui tamen reipsa conversi non sunt, ac per hoc auxilium illud efficax non fuisse, manifesto colligitur ex sacris litteris. Isaue v. sic loquitur Dominus: Habitatores Jenisalem, et viri Juda, judicare inter me et vineam meum, quid est quod ultra. debui facere e i nex mere, et non feci ei? An quod expectavi ut faceret uvgs, et fecit labruscas. Ili, quos Dominus reprehendit, sine dubio non habuerunt gratiam illam efficacem, qure a nullo duro corde respuitur; nam si habuissent, fructum bonum utique fecissent.
Si vero sufficientem gratiam, per quam vere et proprie converti possent, non habuissent, non vere diceret Dominus: Quid ultra debui facere vineae meae, et non feci? Responderetur enim, posteaquam vineam plantasti, et ex ea fructum ferre cupiebas, debuisti ea omnia circa illam adhibere, quae necessaria erant, ut ea fructum facere posset; quomodo autem omnia necessaria adhibuisti, si defuit illi sufficiens cultura, nec habuit vere qme requirebantur ad fructum faciendum?
Deinde quorsum diceret Dominus: Expectavi ut faceret uvas, si non dedisset ei facultatem germinandi, et omnia necessaria ad proferendas uvas? Oportet igitur ut fateamur, habuisse illos homines auxilium Dei plane sufficiens ad conversionem, et ad vitam Deo gratam instituendam.
Similis locus habetur Matth. xxm.: Jenisalem, Jenisalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?. De quibus queritur Dominus, non habuerunt gratiam efficacem; si enim habuissent, voluissent sine dubio sub alas Domini congregari. Nec tamen caruerunt gratia necessaria et sufficienti, qua possent velle quod Deus volebat, alioqui non diceret Christus: Volui congregare filios tuos et noluisti. Quomodo enim voluit, et ita voluit ut 'queratur de nolentibus, si cos, quos sciebat per se non posse velle, non juvit ut possent velle?
Illud etiam quod legimus, Actor, vn: Vos semper Spiritui, sancto resistitis, satis aperte significat quibusdam inspirari bona desideria, et ita inspirari, ut converti pos¬
sint: et tamen cos nolle converti. Nam si non inspirabantur Judajis illis bona desideria, quomodo resistebant Spiritui sancto? si non poterant resistere, cur a sancto Stephano tam acriter arguuntur?
Apostolus quoque Paulus idem ostendit, cum ait ad Itoman. ii: An divitias bonitatis ejus et patientix, et loganirnitatis Contemnis? ignoras, quia benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Cur enim qweso, Deus ad poenitentiam expcctaret, quibus non dedisset sufficiens auxilium ad conversionem? ignorat fortasse, neminem posse converti, et poenitentiam agere, nisi cui vires ipse praebuerit?
Denique, ut alia multa similia loca praeteream, Apocal. ni Dominus ait: Ego sto ad ostium et pulso, si quis aperuerit mihi, intrabo ad eum. Vel igitur ii, ad quorum cor Dominus pulsat, habent sufficiens auxilium aperiendi, vel non habent; si habent, est quod volumus; si non habent, cur, obsecro; Dominus pulsat? an ignorat eos aperire non posse? an stultus non esset, qui ostium vicini pulsaret, si certo sciret, neminem intus esse, qui aperire posset? Habemus igitur ex divinis litteris, dari quibusdam sufficiens auxilium, quibus non datur efficax.
Possumus autem ex iisdem sacris litteris demonstrare, quibusdam concedi efficax auxilium, per quod infallibiliter convertantur. Nam Joan. vi, Dominus ait: Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Quod si omnis qui audit et discit a Patre, venit ad Christum, nullus est qui audiat et discat, qui non veniat; est igitur queedam vox Patris intus in corde loquens, quai infallibifcr persuadet. Istam vocem, efficacem gratiam nominamus. Idem probant illa verba Domini Joan. x. de ovibus suis: Et non rapiet ens quisquam de manu mea, ideo enim non rapiet eas quisquam de manu ejus, quia dabit illis gratiam efficacem, per quam infallibiliter convertantur, et in linem usque perseverent.
Eodem pertinet illud Apostoli ad Rom. vm: Quos vocavit, hos et justificavit. Loquitur enim de vocatis secundum propositum, nam paulo ante dixerat: Omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum vocati sunt sandiALt mox: Nam quos prxseivit, hos et prxdestinavit; quos praedestinavit, hos et vocavit; quos vocavit, hos et justificavit. Itaque licet
multi sint vocati, qui non respondent, nec justificantur, tamen qui vocantur secundum propositum, omnes respondent justificantur. Et ideo de his absolute pronuntiat Spiritus sanctus: Quos vocari/., hos et justificavit: ista vocatio secundum propositum, quam nullus vocatus contemnit, gratia est efficax.
Hinc etiam Ezechiel. xxxvi. Dominus dicit: Spiritum meum ponam in medio vestri, et faciam ut in prxceptis meis ambuletis, ubi, quia de gratia efficaci sermo est, non dicit Dominus, faciam ut in pra?ceptis meis ambulare possitis, sed: Faciam ut ambuletis. Dicente autem Domino: Faciam ut ambuletis, quis contra suspicari audebit, forte futurum esse, ut non ambulent, aut quod est idem, ambulare nolint in praeceptis, quos Deus ambulaturos esse confirmat?
Jam vero eamdem partitionem, quam ex Scripturis breviter probavimus, S. Augustini testimoniis comprobemus, ac primum sufficientem gratiam, sed non efficacem habemus in lib. lxxxiii. quaestionum, quaest. GS. in illis verbis: « Ad illam ccenam, quam Dominus dicit in Evangelio praeparatam, nec omnes qui vocati sunt, venire voluerunt, neque illi qui venerunt, venire possent, nisi vocarentur. Itaque nec illi debent sibi tribuere, qui venerunt, quia vocati venerunt, nec illi qui noluerunt venire, debent alteri tribuere, sed tantum sibi, quoniam ut venirent vocati, erat in eorum libera voluntate; propterea etsi quisquam sibi tribuit, quod vocatus venit, sicut non habuit meritum praemii ut vocaretur, sic inchoat meritum supplicii, cum vocatus venire neglexerit. » Et ibidem asserit Pharaonem, antequam induraretur, fuisse vocatum, et potuisse venire; sed quia noluit, meruisse obdurationem. Ex hoc testimonio habemus duo. Unum est, non omnem vocationem esse eflicanem, quia multi vocati non veniunt. Alterum, omnes vocatos habere sufficiens auxilium ad veniendum. Nam ideo juste puniri eos dicit Augustinus, qui vocati venire negligunt, quia venire poterant, cum esset hoc in eorum libera voluntate, ut venirent aut non venirent, posteaquam per vocationem divinam veniendi vires acceperant. Nam quod vocatio, interna videlicet, sit gratia qua?dam et vires praibeat voluntati, idem Augustinus clarius docet lib. i, ad Simplicianum, quaest. 2. cum sic ait: « Noluit Esau et non cucurrit, sed et si voluisset et cucur¬
risset, Dei adjutorio pervenisset, qui etiam velle et currere vocando praestaret, nisi vocatione contempta reprobus fieret. Aliter enim Deus praestat ut velimus, aliter praestat quod voluerimus: ut velimus enim et suum esse voluit et nostrum, suum vocando, nostrum sequendo; quod autem voluerimus solus praestat, id est, posse bene agere et semper beate vivere. »
Hic audimus, Deum vocando praestare ut velimus et curramus, et nostrum velle, esse Dei et nostrum, Dei vocando, nostrum sequendo; hic etiam videmus ex Augustini sententia, Esau potuisse velle et currere, et tamen non voluisse et non cucurrisse, ac per hoc habuisse gratiam sufficientem, sed non efficacem: idem aperte docet in libro de correptione et gratia cap. 7. ubi docet, omnes justificatos posse perseverare si volunt; quod etiam definiturin Concilio Arausicanocan. 23. ct Tridentino sess. 6. c. 13. Ex quo sequitur, omnes justificatos habere auxilium sufficiens ad perseverandum; quia vero re ipsa non omnes perseverant, sequitur non omnes habere auxilium efficax.
Habemus igitur in Augustino gratiam sufficientem; ostendamus etiam gratiam efficacem, libro de gratia et libero arbitrio cap. o: a Ut Paulus de coelo vocaretur, et tam magna et efficacissima vocatione converteretur, gratia Dei erat sola, quia ejus merita erant magna, sed mala. » Libro de praedestinatione Sanctorum cap. 8: « Ilaec, inquit, gratia a nullo duro corde respuitur, ideo quippe tribuitur, ut cordis duritia primitus auferatur. » Et libro de correptione et gratia, cap. 12. dicit, electis non solum dari, ut perseverare possint, si velint; sed etiam dari ut velint, et certissime perserverent.
Accedat ultimo etiam ratio, qua proposita partitio confirmetur, nam si non detur gratia aliqua vere sufficiens, tria sequuntur incommoda. Primum, quod primus homo non sua culpa cecidisset, nam non habuit primus homo gratiam efficacem ad perseverandum, non enim perseveravit; vel igitur habuit sufficientem gratiam, qua stare posset, vel non habuit; si habuit, est quod nos dicimus; si non habuit, certe non sua culpa cecidit, ut sanctus Augustinus recte colligit libro de correptione et gratia cap. 9; non enim culpa? adseribi potest, quod nullo modo vitari potuit, *
Chapter 12 of 63