Skip to the text

Caput XIII. Solvuntur objectiones quaedam abversus ea, quae dicta sunt de gratia efficaci

Occurrunt tria, quae objici possent adversus ea, quae in superiore capite disputavimus.

Primum est gratiam efficacem non videri in illustratione et inspiratione, seu vocatione, ac suasione constituendam, quod ista. omnia ad legem et litteram, non ad gratiam et spiritum pertineant; quid enim interest inter suasionem istam internam, et concionem externam? et tamen externa concio littera est, non spiritus.

Respondeo, multum omnino interesse inter gratiam interna; suasionis, et concionem externam; nam concio externa admovetur auribus corporis, concio interna auribus cordis.

Deinde, concio externa solum proponit objectum, sed non infundit lumen menti ad illud cognoscendum, neque aspirat affectum ad illud diligendum; at interna ac divina suasio aliquando proponit objectum, quod est illi commune cum externa; sajpius autem utitur externa pro instrumento; semper autem lumen infundit, et afflat initium bona; voluntatis, quod est quasi semen, unde postea oritur fructus voluntatis perfectse et deliberata;; quamvis autem proponere objectum per se non ad spiritum, sed ad litteram pertineat, tamen ad gratiam pertinet, ut ea lectio, vel concio occurrat, quae est accommodata hominis ingenio, praesertim si accedat internus Doctor, qui aperiat cor intendere his quae audiuntur, aut leguntur, ut de Lidia purpuraria loquitur Scripturi^ Actor, xvi.

Denique gratia interna non solum excitat per illustrationem et aspirationem boni desiderii, sed etiam adjuvat voluntatem, eiquo cooperatur etiam physice ad eliciendum actum voluntatis deliberatae, quamquam gratia magis dicitur efficax, ut supra demonstravimus, ex illa excitatione, quse proprie vocatio dici solet, quam ex cooperatione physica. Yide Augustinum in epist. 107. de spiritu et littera cap. 34. et de praedestinatione Sanctorum, cap. 8. in quibus locis aperte tribuit gratiae et spiritui, ut distinguitur a lege et littera, internam suasionem, quam nos gratiam excitantem appellamus.

Secunda objectio, si gratia efficax est interna suasio, qua ita vocatur aliquis, ut aptum est ei, ut vocantem non spernat; gratia sufficiens, ut aib efficaci distinguitur, nihil erit aliud, nisi interna suasio, qua ita vocatur aliquis, ut aptum ei non est, ut vocantem non spernat. Atqui absurdum videtur, ut Deus vocet aliquem, ut aptum ei non est, ut vocantem non spernat, sive, ut tunc vocet, quando videt non secuturum, ' et non vocet quando videt secuturum.

Respondeo: certum esse vocari a Deo multos, ut aptum eis non est, ut vocantem non spernant, et eo tempore, quo Deus videt illos non secuturos, et non vocari eo tempore, quo pra;videntur secuturi, si vocarentur. Nam Dominus Matth. xi. dicit, Tyrios et Si¬

donios poenitentiam acturos fuisse in cinere et cilicio, si ea signa vidissent, quae Galihei videbant, qui tamen iis visis non convertebantur. Itaque Dominus signa fecit coram Galilaeis, eosque vocavit, quando vidit eos non convertendos, et noluit signa facere coram Tyriis et Sidoniis, eosque vocare quando videbat eos convertendos, si per ea signa vocati fuissent.

Neque dubitari potest, quin ii qui arguuntur restitisse Spiritui sancto, Actor, cap. vn. vocati fuerint a Spiritu sancto eo modo et eo tempore, quo videbat eis non aptum esse ut obedirent. Nam vocatos esse, et non obedivisse, certum est, quia alioqui non reprehenderentur, quod Spiritui sancto restitissent: praescivisse autem Spiritum sanctum eos non obedituros, si illo modo et illo tempore vocarentur; nec defuisse Spiritui sancto potentiam, qua vocare posset eo tempore et modo, quo videbat illos secuturos, quis negare audebit, nisi sapientiam aut potentiam Dei infinitam negare velit? vocavit igitur quomodo et quando vidit non secuturos, et non vocavit quomodo et quando vidit secui uros.

Quod autem Deus facit, absurdum videri non debet, etiamsi causam ignoremus: quamquam in hac re non omnino causam ignoramus, ut ex Augustino colligi potest in epist. 100. et alibi. Deus enim reprobos non vocat, quando videt secuturos, quia non tenetur ita eos vocare, et juste potest deserere, cum natura sint filii irae. Vocat autem quando videt non secuturos, tum ut ostendatur vis liberi arbitrii, tum propter electos, ut ipsi in perditione aliorum intelligant, quam gratiam acceperint a Deo, qui cos non solum vocavit, sed ita vocavit, ut videbat infallibiliter secuturos. Neque reprobi culpam ullam suae inobedientiae in Deum referre possunt, cum non praescientia Dei, sed ipsorum voluntas causa fuerit, ut vocationi non acquiescerent.

Tertia objectio. Videtur ista explicatio gratia; sufficientis et efficacis, quam nos tradidimus, aut parum, aut etiam nihil differre ab opinione illa, qua; efficaciam gratia;, non tam in ipsa gratia, quam in voluntate humana ponit. Quam opinionem initio superioris capitis refutavimus.

Respondeo, sententiam nostram, quam S. Augustini esse demonstravimus, aliqua in re cum prima illa opinione convenire, sed in multis ab illa discrepare. Convenit enim

Chapter 14 of 63