Skip to the text

Caput VI. Gratiam gratum facientem re non distingui ab habitu charitatis

Altera quaestio superest, utrum habitus gratiae, de quo hactenus disseruimus, sit idem cum habitu charitatis. Quae controversia, cum ad fidem Catholicam non pertineat, inter ipsos Catholicos Doctores, salva fide, disputari solet: sed mihi ea de causa tractanda fuit, ut intelligatur in controversiis consequentibus quid per habitum gratiae gratum facientis intelligi velim.

Igitur quatuor sunt apud Theologos de hac quaestione sententi®. Quidem enim volunt, gratiam gratum facientem esse habitum, re et ratione a charitate distinctum, et gratiam quidem in ipsa animae substantia, tamquam in subjecto sedem habere, charitatem in voluntate. Existimant enim ita se habere gratiam ad virtutes infusas, quemadmodum se habet anima ad suas potentias, et sicut anima dat esse naturale corpori, ex ipsa autem potentiae fluunt, quae sunt actionum instrumenta. Sic etiam gratiam dare animae esse quoddam supernaturale, ex ipsa vero quodammodo fluere habitus virtutum infusarum, qui sint principia proxima operationis supernaturalis. Ita docet S. Thomas in I. 2. quaest. 110. art. 3. et 4. et q. 27. de verit. art. 2. in 2. Sentent. dist. 26. quaest. 1. artic. 3. et lib. in. contra Gentes cap. 150. Eadem est sententia Capreoli in comment. lib. n. Sentent. Cajet, in comment. ad 1. 2. Ferrar. in explic. librorum contra Gentes, Dominici a Soto lib. ii. de nat. et grat. «ap. 17. et 18. et aliorum.

Alii distinctionem inter gratiam et charitatem, non realem, sed formalem constituunt, ut Alexander Alensis in Summa Theologica pari. 3. quaest. 69. mem. 2. art. 4. Albertus Magnus in 2. Sentent. dist. 26. art. 3. et fortasse S. Bonaventura in 2. Sentent. dist. 26. quaest. 5. et in 3. dist. 27. art. 1. quaest. 3. is enim non satis explicat, an velit re ipsa, an solum formaliter distingui gratiam a charitate; in eo tamen aperte dissidet a S. Thoma, quod tum gratiam, tum charitatem in voluntate constituit.

Alii gratiam et charitatem neque re ipsa, neque formaliter, sed tantum ratione distinguunt. Docent enim unum atque eumdem habitum, qua parte subjectum respicit, atque hominem ipsum, in quo inest, exornat, Deoque gratum et amabilem reddit, gratiam nominari; qua parte respicit opus, et voluntatem promptam efficit ad Deum super omnia diligendum, dici proprie charitatem. Haec sententia est Alexandri Alensis, qui forte mutavit opinionem in Summa Theologica, quaestio. 12. de pienitentia, memb. 3. Richardi in 2. Sentent. distinet. 26. quaest. 4. item Scoti, Mayroms, Gabrielis, Majoris, et aliorum in eamdem distinctionem, Henrici a Gandavo quod lib. 4. quaest. 10. et exrecentioribus Andreae Vegae lib. vn. in Concil. Tridentin. cap. 25. et duobus sequentibus.

Alii denique nihil omnino interesse volunt inter gratiam et charitatem, soloque nomine distingui affirmant, ita Durand. in 2. dist. 26. quaest. 1. num. 8.

Quamvis autem duae priores sententiae, et quarta probabiles sint, et auctores insignes ac doctissimos habeant; tertia tamen probabilior mihi esse videtur, et cum Scripturis, et Patribus, et cum ipso Tridentino Concilio magis congruere.

Et quidem sententia quarta Durandi satis refelli videtur; tum auctoritate omnium aliorum Theologorum, qui distinctionem aliquam inter charitatem et gratiam agnoverunt; tum etiam quia si gratia facit hominem Deo dilectum, et charitas facit eumdem dilectorem Dei, ut communis conceptio, et nomina ipsa testantur; profecto aliquid interest inter charitatem et gratiam; neque verum est quod scribit Durandus, fieri hominem Deo per gratiam gratum, per charitatem earum et ideo non magis esse distincta charitatem et gratiam, quam esse earum et gratum. Nam si proprie loqui velimus, per charitatem quam quisque in se habet, non est alteri carus, sed habet alteram earum; est enim charitas virtus, qua diligimus, non qua diligimur; quamvis possit ipsa esse ratio, cur ab altero diligamur; amor enim amorem maxime provocat. Quare gratia, qua sumus Deo cari, sive grati, distinguitur saltem ratione a charitate, qua Deum habemus earum. Priores autem ilke sententia;, quae distinctionem realem aut formalem inter gratiam eteharitatem ponebant, his argumentis refelluntur.

Primo, Concilium Tridentinum, tametsi non voluit, quaestionem istam, ut qme ad fidem non pertineat, definire; tamen satis aperte indicasse videtur, cui sententia; magis faveret. Namsess. 6. cap. 7. ubi proprie de hac re agit, simpliciter affirmat unicam esse formalem causam justificationis, eamque in charitate cons*stere: « Demum, inquit, unica formalis causa est justitia Dei, non qua ipse justus est, sed qua nos justos facit etc. » Et paulo post explicans quid sit illa justitia: « Quamquam, inquit, nemo possit esse justus, nisi cui merita passionis Domini nostri Jesu Christi communicantur; id tamen in hac impii justificatione fit, dum ejusdem sanctissima; passionis merito per Spiritum sanctum charitas Dei diffunditur in cordibus eorum qui justificantur, atque ipsis inhaeret. Unde in ipsa justificatione, cum remissione peccatorum, haec omnia simul infusa accipit homo,?pcr Jesum Christum, cui inseritur, fidem, spem et charitatem; nam fides nisi ad eam spes accedat ei charitas, neque unit perfecte cum Christo, neque corporis ejus vivum membrum efficit. » Et paulo post, hanc fidem vivam, id est, cum spe et charitate conjunctam, esse dicit id, quod ex traditione Apostolica petunt catechumeni ab Ecclesia, cum petunt fidem vitam aeternam praestantem. Et mox adjungit hanc ipsam fidem vivam esse veram et Christianam justitiam, quam ceu primam stolam per Adami peccatum amissam, ct per Christi obedientiam recuperatam, candidam et immaculatam jubentur renati conservare.

At certe si gratia justificans a virtutum Theologicarum habitibus distingueretur, jure Concilium reprehendi posset, quod hoc loco nullam de istiusmodi gratia mentionem fecisset. An non esset imperfecta et manca tanti Concilii doctrina, si in explicatione justificationis illud emisisset, quod est in justificatione prrecipnum? Adde quod cap. 10. idem Concilium docet, justitia; incrementum

ab Ecclesia postulari, cum ita orat: « Da nobis Domine fidei, spei et charitatis augmentum ».

• Alterum argumentum sumitur a doctrina veterum Patrum, qui perpetuo justitiam, qua coram Deo justificamur, eique grati, atque accepti sumus, in virtute, ac praesertim in charitate constituunt. Augustinus libro de natura et gratia cap. 42: « Charitas, inquit, est verissima, plenissima, perfectissimaque justitia. » Et in Psalm. 118. concione 2G: « Justitia, inquit, virtus est magna animi» prrecipueque laudabilis. » Et mox exponens illud: « Feci judicium ct justitiam. Justitiae, inquit, nomine, hoc loco non ipsa virtus, sed opus ejus significatum est, quis enim fecit in homine justitiam, nisi qui justificat impium, hoc est, per gratiam ex impio facit justum? Unde ait Apostolus, justificati gratis per gratiam ipsius. Facit ergo justitiam, id est, opus justitia;, qui habet in se justitiam, id est, opus gratia;. »

Quo loco S. Augustinus apertissime docet, justitiam, qua justificamur a Deo, esse virtutem divinitus infusam, per quam operamur opera justa; proinde non vult esse habitum aliquem in essentia anima;, qui nihil operetur, sed habitum virtutis in potentia operatrice. Vide praterca testimonia veterum, qme citavimus in libro dc statu innocentia:, cap. 2. ad explicandum discrimen inter imaginem et similitudinem Dei. Docent enim ea testimonia concitum fuisse hominem ad imaginem et similitudinem Dei, et imaginem in natura, similitudinem in probitate et justitia sitam esse: per justitiam autem virtutes, ac potissimum charitatem intolligi oportere, nori dubium est.

Tertium argumentum peti potest ex divinis litteris, in quibus videmus ea omnia tribui charitati, qu;e ab auctoribus contraria; sententia1 tribuuntur gratise, non solum absolute sed etiam eam distingui, ut ipsi docent, a charitate. Profecto autem si in charitatem, secundum Scriptunfs, conveniunt ea omnia, qua: soli gratia; jure tribui solent, alterum necesse est, vel in Scripturis falsam doctrinam, quod fieri non potest, contineri, vel, quod nos contendimus, gratiam a charitate aut nullo modo, aut sola ratione distingui.

Gratiae, proprium esse volunt, ut a charitate ipsorum opinione distinguitur, dare anima; quoddam esse supernaturale, ex quo dicatur homo filius Dei per participationem ot divinae consors natuhe. Id vero totum

Scriptura apertissime tribuit charitati, I Joan. iii: Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur, et simus. Et cap. iv: Omnis qui diligit, ex Deo natus est.

Prieterea tunc accipit homo illud esse supernaturale cum regeneratur ac renascitur, novaque efficitur creatura. Id autem fieri per charitatem ex Scripturis, ita probatur: Semen ex quo regeneramur, est verbum Dei, I. Petri I: Renati non ex semine corruptibili, sed ex incorruptibili per verbum Dei vici. Et Jacobi i: Genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae ejus. Verbum autem proprie fidem in nobis gignit eamque vivam, quae per dilectionem operatur, ad Ilom. x: Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi { 4). Fides igitur viva, id est, cum charitate, est id, per quod renascimur, et proinde ipsa dat illud esse divinum et supernaturale, unde dicimur filii Dei.

Et confirmatur hoc ipsum ex illis Apostoli verbis ad Galat. iii: Omnes enim filii Dei estis per fidem. Loqui autem 13. Paulum de fide viva, perspicuum est ex cap. v. ubi cum dixisset: Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini, ex gratia excidistis, subjungit explicans quid sit ista gratia, et quid faciat filios Dei: « Nam, inquit, in Christo Jesu, neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides qute per dilectionem operatur. » Et cap. vi. hanc ipsayi fidem vivam appellat novam creaturam, cum ait: In Christo Jesu, neque circumcisio aliquid valet, neque prxputiurn, sed nova, creatura. De qua nova creatura dicit idem Apostolus ad Ephes. n: Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis.

Et confirmatur rursus ex parte eorum, qui nos regenerant, qui sunt Evangelii praedicatores, I ad Corinth. iv: Per E vangelium ego vos genui; ad Gal. iv: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Christus autem in nobis per fidem formatur et habitat, ad Ephes. iii: Christum habitare per fidem in cordibus vestris. Fidem autem istam debere esse vivam et charitate formatam dubium esse non potest. Quare S. Joan. I. epist. cap. iv. dicit, Deum per charitatem in nobis manere: Deus charitas est,

et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo.

Sunt praeterea multa alia, quae tribui solent gratia*, quae omnia in Sripturis tribuuntur charitati. Neque aliquid afferri potest ita gratiae proprium, ut non conveniat etiam charitati; quare nulla est causa, cui\distincli habitus ponantur gratiae et charitatis, percurramus breviter singula.

Primo, gratiae proprium esse dicunt, facere hominem Deo dilectum, at Proverbiorum vili, legimus: Ego diligentes mc diligo. Et Joan. xiv. Si quis diligit me, diligetur a Patre meo.

Secundo, gratia dicitur esse animae vita, ut peccatum, mors; at I. Joannis m. legimus: Qui non diligit, manet in morte; et nos scimus, quia translati sumus de morte ad vitam, quia diligimus fratres.

Tertio, gratia donum illud esse dicitur, per quod in nobis habitat Spiritus sanctus. At Rom. v. legimus: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.

Quarto, per gratiam a peccato justificamur. At Lucae vii. Jegimus: Remittuntur ei peccata multa, quoniam d ilex it multum. Et jam antea ex Apostolo ad Galat. 6. ostendimus, novam creaturam esse fidem per dilectionem operantem, et exTridentino Concilio demonstravimus, formalem causam justificationis esse charitatem mentibus nostris infusam. Neque ullus est Theologus aut Philosophus, qui justitiae nomine aliud, quam virtutem, intelligat.

Quinto, gratia est fons et radix omnium virtutum. At Apostolus aid Roman. xm: Plenitudo, inquit, legis, est dilectio. Et I ad Corinth. xm: Charitas, inquit, patiens est, benigna est Mc. omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, etc.. Et S. Gregorius homil. 27. in Evangelia dicit charitatem esse radicem omnium operum bonorum; et S. Prosper lib. 3. de vita contemplativa, c. 13. dicit, charitatem esse vitam virtutum, mortem vitiorum.

Sexto, gratia separat filios regni a filiis damnationis: nullus enim cum gratia perit, nullus sine gratia salvatur. At Jacobi 1. legimus, coronam vita/ repromissam esse diligentibus Deum. Et sanctus Augustinus lib. xv. de Trinit. cap. 18: « Sola charitas, inquit, dividit inter filios regni, et filios damnationis alternae. »

Septimo, gratia est donum Dei omnium maximum. At Apostolus I. ad Corinth. xm: anteponit charitatem omnibus aliis donis. Et ad Coloss. iii: Super omnia, inquit, charitatem habere, quod est vinculum perfectionis. Et S. Augustinus lib. xv. de Trin. cap. 18. « Nullum, inquit, est isto Dei dono excellentius: dantur et alia per Spiritum sanctum munera, sed sine charitate nihil prosunt. » Et serm. 50. de verbis Domini: « Adde, inquit, charitatem, prosunt omnia; detrahe charitatem, nihil prosunt caetera: quale bonum est charitas fratres? quid pretiosius, quid luminosius, quid firmius, quid utilius, quid securius? »

Octavo, nihil majus gratia facere potest, quam conjungere hominem Deo. At I. ad Corinth. vi. legimus: Qui adhaeret Deo, videlicet per charitatem, unus spiritus fit cum eo. Et i. Joan. iv. Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Id quod praeclare explicat S. Bernardus serm,. 83. super Cantica, ubi ostendit, nihil esse quod magis hominem Deo conjungat, quam charitatem, « qua >>, ut ipse loquitur, « quasi maritatur anima Deo. »

Nono, gratia facit amicos Deo. At Joan. xv. legimus: Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis.

Decimo, gratia formosos gratiosos facit. At charitas est vestis illa nuptialis, qua qui carent, mittuntur in tenebras exteriores, ut exponit S. Gregor, homil. 38. atque hsec ex divinis litteris hoc loco sufficiant.

Accedant postremo argumenta ducta ex ratione. Prima ratio, si gratia ista distingueretur a charitate, caeterisque infusis virtutibus, quemadmodum distinguitur anima a potentiis, vel lumen rationis a virtutibus,. ut S. Thom. docet, sequeretur amissa gratia per peccatum, simul amitti virtutes omnes infusas, sicut pereunte anima, pereunt necessario ejus potentiae, et sine lumine rationis nullae omnino virtutes in anima conservantur; at fides infusa non perit gratia recedente, ut Catholici omnes fatentur; non igitur distinguitur, neque pendet fides a gratia gratum faciente, ut distinguuntur, ac pendent potentiae ab anima, et virtutes a lumine rationis.

Neque vero satisfaciet argumento, si quis dixerit, amissa gratia remanere quidem fidem, sed non perfectam et formatam, et hoc modo solum manare eam, ac dependere ab habitu gratiae. Nam quamvis sine gratia fides imperfecta atque informis sit, est tamen habitus supernaturalis, et operationem habet supernaturalem; docuit autem S. Thomas, non posse esse in anima habitus supernaturales. et operationes supernaturales, nisi antea evecta esset eadem anima ad esse quoddam supernaturale per habitum gratia;, cum operatio praerequirat esse.

Secunda ratio, si gratia esset habitus a charitate distinctus, id sine dubio esset propter tria quae videntur esse propria ipsi gratiae et charitati non convenire, quorum primum est, dare animae esse divinum et supernaturale. Alterum esse proprium effectum amoris, erga hominem. Tertium esse id, quo proprie Deo gratius est, quicumque illi gratus est. At haec ipsa tria apertissime quadrant in charitatem, non igitur opus est, alium habitum quaerere.

Probatur assumptio argumenti, nam quod attinet ad esse divinum, certum est, non posse hominem participare divinum esse, nisi accidentaliter; nullum est autem accidens, quo magis participemus esse divinum, quam charitas, ac ne ipsa quidem gratia si esset, ut ponitur a S. Thoma, ita nos eveheret ad esse divinum, ut ro vera charitas vehit; gratia enim illa esset accidens ordinis supernaturalis, et daret animae esse quoddam accidentarium supernaturale; at charitas praeterquam quod est accidens ordinis supernaturalis, et dat animae esse accidentarium supernaturale, conjungit animam cum Deo, quam intime atque arcte in hac vita fieri potest; quod non faceret gratia, Deus enim intelligentia et voluntate attingitur, sed intelligentia in hac vita nonnisi per fidem, et in aenigmate Deum attingit; voluntas autem etiam in hac vita immediate, et proprie Deo conjungitur per amorem.

Adde quod cum summa perfectio in Deo sit cognitio et amor, in futura vita participabimus per gloriam, divinam perfectionem visionis Dei, de qua scribit Joannes in i. epist. cap. iii: Similes ei erimus, quia videbimus eum sicutiest; nunc autem participamus per gratiam, perfectionem amoris Dei et proximi, de qua dicit Dominus Matth. v:

Chapter 7 of 63