Skip to the text

Caput I. De variis acceptionibus Gratia1. v /

De gratia et libero arbitrio, Deo juvante, scripturus, ab ipsa gratia merito incipiendum esse video.

Igitur gratia inde nomen accepit, quod gratis detur; gratia, inquit S. Augustinus tractat, in Psal xliii, merito nominatur, quia gratis datur. Opponitur autem debito, dicente Apostolo, ad Rom. iv. E i autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Et ad Roman. xi. Si autem gratia, jam non ex operibus, alioquin gratia, jam non est gratia.

Porro tres sunt in sacris litteris hujus vocabuli notiones, accipitur primum amplissima significatione pro quovis beneficio Dei, sive illud naturale sit, sive natura? ordinem gradumque transcendat; qua significatione accipitur gratia in illis verbis Sapient, cap. xvi. Propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiae lux deserviebant. Quo loco gratiam vocat Scriptura illam Dei benignitatem et providentiam, quse tanquam nutrix, omnia quse ab ipso Deo creata sunt, conservat et fovet; sic etiam S. Augustinus in Psal. cxliv. in illud: Et justitia tua exultabunt: « Attendamus, inquit, gra¬

tiam Dei non solum qua fecit nos, verum etiam quare fecit». Et in Epist. 95 « Quadam inquit, non improbanda ratione dicitur gratia Dei, qua creati sumus, et de hoc tanto beneficio gratias agere debemus. Unde merito et ista gratia dici debet, quia non praecedentium aliquorum operum meritis, sed gratuita Dei bonitate donata est. »

Cseterum hsec acceptio gratise non mul-, tum ad rem nostram facit, neque solent theologi, cum de gratia Dei disputationem adversus haereticos Pelagianos instituunt, gratise nomine dona naturalia significare. Pelagiani enim gratiam, hoc primo modo acceptam, non negabant, quin etiam hinc hsereses suas quasi quodam pallio tegere conabantur, cum dicerent, sine Dei gratia nihil nos agere posse; gratise autem nomine liberum arbitrium, atque alia id genus naturalia dona intelligi volebant, ut sanctus Augustinus testis est in libro de gratia Christi, cap. 3. et sequentibus.

Accipitur secundo gratia Dei pro solis illis beneficiis divinis, quse natura? superaddita, neque ad rei naturam constituendam, aut conservandam sunt necessaria, neque ex ipsa fluunt, aut ipsi quoquo modo debentur. Intelligimus autem hoc loco gratiam Dei vocari supernaturalia beneficia generali quadam significatione, ut etiam illa comprehendantur, quse non ex merito Christi, sed ex sola Dei liberalitate, neque in indignos, et peccatores, sed in non dignos, et non justos conferuntur, quaeque non tara indebita, quam non debita nominanda sunt. Ejusmodi fuisse justitiam originalem, et gratiam gratum facientem primo nostro parenti in creatione collatam, post paulo demonstrabimus. De qua gratia, ut etiam de gratia Angelorum, quae ad hoc idem genus pertinet, disputat S. Augustinus, cum alibi, tum in libro de correptione et gratia, cap. 10. et 11.

Huc etiam referri potest gratia quam in Christi humanitate fuisse Scripturae testantur, Psal. xliv. Diffusa est gratia in labiis tuis. Luc ii. Gratia Dei erat in illo, Joan. i. Plenum gratise et veritatis. De qua sic loquitur S. Augustinus lib. i. de praedestinatione Sanctorum, cap. Io. « Ea gratia fit ab initio fidei su® homo quicumque Christianus, qua gratia homo ille ab initio factus est Christus: de ipso Spiritu et hic renatus, de quo est ille natus: eodem Spiritu fit in nobis remissio peccatorum, quo Spiritu factum est, ut nullum haberet ille peccatum. )> Hac Augustinus.

Accipitur tertio gratia Dei maxime proprie pro solis illis Dei beneficiis, qua; non modo.supernaturalia et non debita sunt, sed etiam indiguis hominibus ex Christi merito conferuntur, ad Rom. m. Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quse est in Christo Jesu. Ubi non satis esse credidit Apostolus si diceret; Justificati gratis, sed addidit: Per gratiam ipsius, Et: Per Redemptionem, quse est in Christo, nimirum ut significaret, justificationem post lapsum Ad®, non solum gratis dari, sed etiam indignis, et peccatoribus dari, qui nisi persecundum Adamum redimerentur, iras filii, et servi Sathan® aeterno tempore permanerent.

Idem quoque Beatus Apostolus, cum dixisset ad Roman.vi. Stipendium peccati mors, non adjunxit stipendium justitia; vita aeterna, quod antithesis requirere videbatur, et quod sine dubio adjunxisset, si de homine ante lapsum loqueretur, ut sanctus Augustinus disputat in Enchiridio, cap. 10G. et 107. sed adjunxit: Gratia Dei vita aeterna. Tametsi enim, ut loco citato scribit Augustinus, vita aeterna certa sit merces operum, eam tamen gratiam appellare maluit sanctus Apostolus, ut intelligeremus, ipsa etiam nostra merita esse Dei munera, neque id solum, quod sine

Dei gratia nulla esse possint liberi arbitrii bona merita, sed quia post illam Ad® ruinam nova quadam et singulari Dei gratia liberandum fuit liberum arbitrium, a captivitate ac servitute peccati.

Chapter 2 of 63