Skip to the text

Caput IV. Probatur veritas capite superiore explicata

Haec igitur vera et communis apud Orthodoxos sententia probanda est testimoniis Scriptura; et Patrum. Primum igitur eo potissimum testimonio probari mihi videtur, quo eam refellere conatur Calvinus in Antidoto Concilii, loco citato. Scribit enim Calvinus, non posse justitiam esse qualitatem nobis inhaerentem, sed imputationem solum justitiae Christi, propter illud Apostoli ad Romanos v: Per obedientiam unius hominis, justi constituentur multi.

At nos per obenditiam unius Christi justos multos constitui existimamus in eo sensu, ut merito obedientiae Christi reconcilietur nobis Deus, et ab eo justitia donemur, qua; sil qualitas animae nostrae infusa, et inhaerens. Id quod ex antithesi verborum Apostoli manifeste probamus, dixerat enim Beatus Paulus: Quemadmodum per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi. Lt continuo adjecit: Ita per obeditionern unius hominis, justi constituentur multi. Constat autem nos non constitui peccatores per imputationem injustitiae, quae fuit in Adamo, sed pei injustitiam nobis vere inhaerentem, per modum habitus, quam contraximus ob inobedientiam primi hominis, cujus filii sum is: igitur justi etiam constituimur, si quid Apostoli antithesis valet, ndn per imputationem justitiae, quae est in Christo, sed per justitiam nobis vere inhaerentem per modum habitus, quae nobis infunditur ob Christi obedien-

tiain, cujus per lavacrum regenerationis filii efficimur.

Secundo, probatur haec veritas ex verbis illis Domini, Joan. IV: Aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Fons enim iste Spiritus sanctus est per gratiam inhabitans, sive gratia a Spiritu sancto inhabitante diffusa, ut colligitur, tum ex cap. vii. Joannis, ubi cum Dominus dixisset: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae: subjunxit Evangelista: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant, credentes in eum. Tum ex Patribus, qui haec loca communiter exponunt de Spiritu sancto, sive de gratia ejus vivificante, haec enim duo in idem recidunt, cum Spiritus sanctus non •inhabitet, nisi per effectum aliquem creatum, id est, per gratiam et charitatein; neque charitas et gratia sine Spiritu sancto inhabitante esse possit.

Itaque fontem istum aquae vivae Cyrillus lib. 2. in Joannem cap. 82. et Theophylactus in cap. 4. Joannis, gratiam Spiritus sancti vocant. Hieronymus in cap. lv. Isaiae, et Basilius in Psalm xlv. Spiritum sanctum esse dicunt. Ambrosius lib. 1. de Spiritu sancto cap. 19. et Joannes Chrysostomus homil. 31. in Joannem, modo Spiritum sanictum, modo Spiritus sancti gratiam appelant; neque ab his dissentiunt Augustinus, et alii hujus loci interpretes.

Sed quanquam, ut diximus, in idem recidat, sive Spiritum sanctum, sive gratiam ejus, fontem illum esse dicamus, tamen magis proprie videtur hic locus exponi de ipsa gratia creata, quam de Spiritu sancto creatore. Tum quia Dominus ait: Fiet in eo fons aquae; siquidem fieri ad rem creatam pertinet; tum etiam quia ejusdem sunt generis fons et aqua ex fonte manans, et sancta opera, qua; intelliguntur per aquam ex fonte fluentem, magis conveniunt cum habitu gratia;, quam cum Spiritu sancto, ut notum est.

Porro dubitari non potest, quin per fontem intelligatur aliquid permanens et fixum, ac per hoc significetur gratia inhaerens animae per modum habitus permanentis, unde fluant rivi bonorum operum, qui saliant in vitam eeternam; aqua enim tam alte ascendit, quam est alius locus, unde descendit; et quoniam fons iste de coelo descendit, ideo aquae ejus ad coelum usque perveniunt, hoc est, merentur opera justa regnum coeleste, quoniam ex gratia coelesti ac divina proveniunt.

Tertio, probatur ex illis Scripturae testimoniis, quae significant gratiam diffundi, sive efTundi in cordibus, ad Romanos cap. v: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Et ad Tit m: Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis, et renovationis Spiritus sancti, quem effundit in nos abunde. Certe enim tunc Spiritus sanctus abunde effunditur, cum abundanter gratia ejus donatur: effusio autem et diffusio gratiae, sive charitatis in corda hominum, non ad actionem hominis, sed ad donum Dei collatum homini, referri debet. Actiones enim effunduntur ex cordibus: De corde enim (ait Dominus Matthaei xv.) ex> unt cogitationes malae, elc.; non effunduntur aut diffunduntur in corda, neque donum in corde effusum, externus Dei favor proprie dici potest, sed aliquid ipsum cor attingens, purgans et renovans, ut Apostolus loquitur.

Quarto, huc pertinent etiam illa loca, ubi gratia comparatur pignoxd, sigillo, unctioni vel semini, rebus videlicet creatis, et permanentibus, ii. ad Corinth. i: Qui unxit nos Dem, et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. Et I Joan. ii: Unctionem quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et cap. m: Qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quia semen ejus manet in eo. Quid enim, quaeso, est aliud semen Dei in nobis manens, nisi charitas habitualis, ex qua fructus operum bonorum nascuntur?

‘ Addamus nunc testimonia veterum, qui tametsi non aperte nominent habitum, vel qualitatem; tamen ita rem describunt, ut parvo negotio possit intelligi, verum esse quod ait concilium Viennense, hanc sententiam testimoniis veterum esse conformem.

S. Dionysius Areopagita cap. 2. part. i. lib. de Ecclesiastica Hierarchia: « Primus, inquit, ad divina motus, Dei dilectio est. Porro sacrae dilectionis ad divina mandata facienda principalis omnino progressus est secretissima illa et ineffabilis operatio, qua divinus in nobis status efficitur; » Quid, quaeso, divinus status esse potest, nisi divinum quoddam esse nobis collatum.

S. irenaeus lib. v. cap. 6. adversus haere-

ses: « Cum autem, inquit, Spiritus commixtus anima unitur plasmati, propter effusionem Spiritus spiritalis, et perfectus homo factus est. Et hic est qui secundum imaginem et similitudinem factus est Dei. » Et infra saepius repetit, hominem perfectum tribus constare, corpore, anima, et Spiritu Dei, id est, donis et gratia Spiritus sancti. Et certe vocabula commixtionis et infusionis, et hoc, quod est esse quasi pai’tem hominis, rem permanentem demonstrant.

S. Cyprianus in epist. 2. lib. ii. ad Donatum: « Postquam, inquit, undae genitalis auxilio, superioris aevi labe detersa in expiatura pectus, ac purum desuper ss lumen infudit, postquam ccelitus spiritu hausto in novum me hominem nativitas secunda i*eparavit: Scis ipse profecto quid detraxerit nobis, quidve contulerit mors ista criminum, vita virtutum. » Infusio luminis, et haustus spiritus, et inde renovatio hominis aliquid permanens in homine significat.

S. Basilius in lib. de Spiritu sancto cap. 26. explicans quemadmodum Spiritus sanctus per gratiam hominem inhabitet, sic loquitur: « Sicut cernendi vis est in oculo sano, sic et operatio Spiritus in anima purgata; et quemadmodum ars est in eo qui nactus est illam, ita gratia Spiritus i.i eo qui recepit, semper quidem praesens, at non perpetuo operans. » Similitudo vii’tutis cernendi et artis, sine dubio, gratiam per modum habitus inesse animae ostendunt.

S. Ambrosius lib. vi. Hexamcr. cap. 8: «Utrum, inquit, justificatio secundum corpus, an secundum animam tibi conferri videatur, quaeso respondeas ». Sed dubitare non potes cum justitia, unde justificatio derivata est, mentis tuae utique, non corpox-is sit. Pictus es ergo, o homo, et pictus a Domino Deo tuo, bonum habes artificem, atque pictorem. Noli bonam delere picturam, non fuco, sed veritate fulgentem, non cera expressam, sed gratia. » Pictura res est permanens, ac per hoc gratiam 'permanentem demonstrat.

S. Gregorius Nazianzenus, oratione in sanctum lavacrum ante medium, loquens de effectu gr aliae, qua? confertur in Baptismo: « Novos, inquit, ex veteribus, ac Dei similes efficit absque igne constans, et sine confra-* ctione irradians. »

Sanctus Hieronymus praefatione commentariorum in Threnos Ilieremiae, describens

;.nx

animam peccatricem: u Nudata, inquit, est domus Dei omnibus ornamentis suis, cunctisque, qua; divinitus consecutu fuerat, spoliata i; imioribus, remansit deformis ac turpis. » Et in commentar, opist. ad Philemonem extremo: « Cum, inquit, in Spiritu t-talia fuerit, totum facit hominem spiritualem, ut et caro spiritui serviat, el anima non vincatur a carne, et redacta simul iu substantiam spiritualem, adhaereant Domino, quia qui adhaeret Domino. udus spiritus est. »

S. Joannes ChrysostomUs hom. iO. in epist. priorem «id Corinth.: « Itaque, inquit, qui crimine, Kegis beneficio, absolutus est, inquinatum animum servat; quem abluit Baptisma, non item, sed solis radiis puriorem ruentem habet. » Et hom. ad Neophytos, quam citat S. Augustinus lib. 1. contra Julianum, scribit etiam, infantibus per Baptismum conferri sanctitatem et justitiam, quae sane nisi habitualis esse non potest.

S. Augustinus lib. i. do peccatorum meritis et remissione, eap. 9: « Ille, inquit, iri quo omnes vivificabuntur, praeterquam quod se aul justitiam exemplum imitantibus praebet. dat etiam sui Spiritus occultissimam gratiam, quam etiam latenter infundit et parvulis. » Hic sane negari non potest, quin S. Augustinus de gratia habituali loquatur, quae et occultissima est, et cujus solius capaces sunt animi parvulorum. Idem/auctor in eodem libro cap. 35. dicit, parvulos per Baptismum converti ad Deum, cum antea essent aversi, quod intelligi nequit, nisi de conversione habituali, per infusum habitum charitatis.

S. Cyrillus Alexandrinus lib. iv. commentariorum in Isaiam, orat. 2, explicans illa verita, cap. xliv: Memento horum Jacob, et Israel: quia puer meus es tu, formavi te puerum ctc. sic loquitur: « Formatur item iri filium Dei, intelligibilitcr informatus divinarum legum scientia ad speciem effigiemque excellentem, qum virtutum ornatu in animis hominum inhaeret, ac insidet, haec nutem pulchritudo intelligi potest Spiritualis, formatur etiam veluti in Christo per sancti Spiritus participationem, ad ipsius speciem. Scribit siquidem ad Galatas divinus Paulus: Filioli, quos iterum parturio, donec formetur Christus iu vobis. Formatur autem in nobis Christus sancto Spiritu nobis divinam quamdam formam per sanctificationem et justitiam indente, sic enim in animis nostris

elucet character substantia Dei, ac Patris reformante, ut dixi, sancto Spiritu nos per sanctificationem in ipsum. » Hac ille, qui vix poterat apertius de qualitate divina in mentibus nostris inbarcnte loqui, cum eam ct formam appellet, et in animo inhaerere scribat.

Eusebius Emisscnus, sive potius Casarius Arelatensis in sermone illo pulcherrimo de corpore Domini, qui inscribitur sermo quintus do Paschale: « Teipsum, inquit, qui jam es renatus, interroga, dudum alienus a vita, peregrinus a misericordia, a salutis via, intrinsecus mortuus, exulabas. Subito initiatus Christi legibus ct salutaribus mysteriis innovatus, in corpus Ecclesia non videndo, sed credendo transisti, et de filio perditionis adoptivus Dei fieri, occulta puritate meruisti: in mensura visibili permanens major factus cs toipso invisibiliter, sine quantitatis augmento, in exteriore nihil additum est, et totum iu interiore mutatum est. » Atque hac ex Patribus hoc loco sufficiant. Addemus plura eum ventum fuerit ad controversiam de justificatione.

Probatur ultimo hac eadem veritas rationibus. Prima ratio, ex parte Dei. Deus diligit justos, ei odit peccatores, ut Scriptura passim loquuntur; nulla autem mutatio in ipso Deo cogitari potest: igitur mutatio fit in homine. cum ex non dilecto incipit esse dile-, e tus; quare concedendum est, in homine justo osse pulchritudinem aliquam veram ct spiritualem, ob quam oculis Dei gratus efficitur, pnesertim cum Deus non possit decipi, aut errare, ut diligat injustum pro justo, et deformem pro formoso. Praeterea Dei dilectio efficax est, igitur cui Deus vult bonum, continuo ille vere efficitur bonus; nihil enim aliud est diligere, nisi velle bonum, ct quidem homines multa bona cupiunt amicis, qute tamen ipsi conferre non possunt: at Dei voluntas omnipotens et eflieacissima est.

Secunda ratio cx parte hominis. Homo ad supcrualuralem gloriam conditus, opera supcrnaturalia operari debet, quibus ud finem illum tendere, ac tandem pervenire, queat: sed opera supcrnaturalia prserequirunt esse suponialurule, sive formam superna tu talem: Imia enim sunt opera, qualis est forma, sive essentia, unde opera ipsa procedunt, quod, in rebus omnibus cernimus; igitur dat Deus hominibus, quos justificat, formam supernaturalem, quam habitum

"iOlI

gratia1 nominamus. Et fortasse huc respexit sanctus Petrus, cum ait in epist. posteriore cap. . nos effici divinae consortes naturae. Certe luce est ratio S. Dionysii Areopagitae, quem supra citavimus, is enim apertissime dicit in lib. de Ecclesiastica llierarehia cap. 2. part. I. non posse hominem divina operari, nisi divinum quemdam statum ante recipiat; quemadmodum nec humana opera facere valemus, nisi homines simus.

Praeterea non est homo justus et sanctus eo tempore solum, quo justa et sancta opera facit, sed etiam dum cessat, dum quiescit, dum dormit: non igitur ab opere, sed ab habitu permanente justus et sanctus dicitur. Ipse etiam Aristoteles in secundo libro de moribus, cap. i. vidit ct docuit, non posse vere et proprie nominari justum, qui aliquod opus justum fecerit, sed qui justitia1 habitum acquisierit.

Tertia ratio ex parte instrumentorum justificationis. qiue sunt coelestia Sacramenta. Baptismus non solum homines, qui usum habent rationis, sed etiam infantes, amentes, dormientes quandoque justificat: ac de infantibus quidem supra citavimus Glirysostomura et Augustinum, et possent plurimi alii huc adduci, si opus esset. At in infantibus, et eseteris, qui usu rationis carent, nulla inesse potest justitia actualis; erit igitur habitualis.

Praeterea Baptismus non quomodocumque justificat, sed per modum regenerationis, sic enim legimus Joan. m.: Nisi quis runatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto etc. Et ad Titum iii: Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis fi). At regenerari non est aliquid agere, sed novam naturam et divinam, ac supernaturalem formam accipere, unde filii Dei nominemur et simus; justitia igitur, quae per Baptismum acquiritur, non est actualis, sed habitualis, qme per modum formae‘in anima inhaereat, eamque ad esse quoddam divinum et supernaturale evehat.

Denique Sacramenta saltem ex communi Catholicorum sententia gratiam conferunt et. efficiunt, ut instrumenta Dei, non autem efficiunt actualem in nobis justitiam, ut experientia in plurimis non obscure testatur: efficiunt igitur habitualem. His igitur argumentis efficimus, gratiam justificantem esse qualitatem; quemadmodum autem idem probetur de charitate, vide infra cap. 8; ne¬

que enim probare necesse est chariluleui esse habitum creatum, nisi antea constet gratiam justificantem idem esse cum charitate.

Chapter 5 of 63