Skip to the text

Caput IX. Solvuntur objectiones

Argumenta Lombardi partim ex Scriptulis, partim ex Augustino petuntur.

Prima objectio est. Deus in Scripturis absolute charitas nominatur, 1 Joan. iv: Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo 'manet, et Deus in eo. Est igitur vere et proprie charitas, nam ut S. Augustinus monet lib. xv. de Trinitate cap. 17. non dictum est, Deus charitas mea, sicut Psal. cxli: Tu es, Domine, spes mea, et Psalm. lxx: Tu es patientia mea, sed simpliciter, Deus charitas est.

ltespondeo: non negamus, Deum absolute, vere ct proprie dici posse charitatem, sed qua nos ipse diligit, non qua nos eum diligimus, quemadmodum etiam Deus sapientia et justitia recte dicitur, qua ipse sapiens et justus est, non qua nos sapientes et justi sumus.

At contra, est objectio secunda. Non solum Jouuncs Deum charitatem esse dixit, sed addidit: Et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo, ubi loquitur tam de charitate, qua diligimus, quam de illa, qua diligimur, id enim est manere in charitate, diligere Deum, et diligi a Deo, et hanc ipsam charitatem dicit Joannes esse Deum, cum ait: Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in co.

Respondeo: S. Joannes rectissime dicit, eum qui diligit et diligitur, in Deo manere et Deum in eo, non quod charitas qua diligimus, sit Deus, sicut illa, qua diligimur; sed quia inseparabiles sunt, ct ubi est una, ibi est etiam altera, una enim alteram trahit; nam quemadmodum S. Augustinus dicit lib. xii. Confessionum, cap. 15. justitiam Dei esse lumen illuminans, justitiam nostram

lumen illuminatum, sic. etiam dicere possumus, charitatem Dei esse ignem accendentem, nostram vero ignem accensum, et sicut per inseparabilitatem luminis producti a sole, et solis producentis, dicere solemus, eum qui est in lumine a Sole producto, esse in sole, et solem in eo, ita quoque propter inseparabilitatem charitatis creatae, et claritatis increatae, qme est Deus, recte dicimus, eum qui manet in charitate, in Deo manere, et Deum in eo, cum charitas sine Deo esse non possit.

Esse autem veram hanc explicationem, colligi potest ex duobus. Primo, quia in eodem loco idem Joannes ait: Qui confessus fuerit quoniam Jesus est filius Dei, in Deo manet, et Deus in eo. Nec tamen dicere auderemus confessionem fidei esse Deum, sed solum, sine Deo esse non posse, juxta illud I ad Corinthios xii: Nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (i). Secundo, quia sicut Joannes scripsit: Deus charitas est, sic etiam scripsit: Charitas ex Deo est. Charitas enim qua} est in Deo, Deus est; charitas quae est in nobis, non Deus, sed Dei donum est.

Tertia objectio. S. Augustinus lib. de moribus Ecclesiae caput 11. affirmat, nihil esse melius charitate; id autem, quo nihil est melius, solus Deus est; charitas igitur Deus est.

Respondeo: cum S. Augustinus docet, nihil esse melius charitate, non loquitur absolute, sed per comparationem ad alia dona, quae in hac vita percipimus a Deo, ut ipse idem clarius explicat lib. xt. de Trini t. cap. 18. Et tamen vere et absolute etiam dici potest, nihil esse melius charitate, cum charitas quaedam, videlicet increata, Deus sit.

Quarta objectio. S. Augustinus lib. vm. de Trinitate cap. 7. ita ratiocinatur: « Qui proximum diligit, consequens est, ut ipsam praecipue dilectionem diligat; Deus autem dilectio est, consequens est ergo ut praecipue Deum diligat. » Et cap. 8: « Nemo dicat, non novi quid diligam. Diligat fratrem, et diliget eamdem dilectionem, magis enim novit dilectionem qua diligit, quam fratrem quem diligit, ecce jam potest notiorem habere Deum, quam fratrem. » Et infra: « Ista contextio satis aperteque declarat eamdem ipsam fraternam dilectionem non solum ex Deo, sed et Deum esse. » In his locis videtur S. Augustinus ita perspicue docere charitatem, qua nos diligimus Deum et proximum,

vere esse Deum, ut nihil contra dici queat, atque hoc est potissimum argumentum Lombardi.

Respondeo: certum est ha3C loca sancti Augustini, quamvis alioqui satis obscura, non esse accipienda de charitate nostra habituali, sed de actuali, et ideo ninil omnino contra sententiam nostram, vel pro Lombardo facere; nemo enim unquam sibi in animum induxit, charitatem actualem, quee est liberi nostri arbitrii effectus, esse Dehm.

Loqui autem Augustinum de charitate actuali, probamus, quia dicit, eum qui proximum diligit, magis nosse et diligere ipsam dilectionem, quam proximum, quod quidem verum est de charitate actuali, non de habituali; nam qui diligit, amat ipsum diligere, et cognoscit per experientiam certam se diligere, sicut cognoscit se cogitare, videre, audire, et similia. Et sine dubio magis novit se diligere, quam fratrem ipsum, quem diligit. Itaque de actuali dilectione verissima sunt, quas S. Augustinus scribit; de habituali autem nequaquam essent vera, siquidem habitus charitatis adeo non est nobis notus, ut multi putent, quamvis falso, nullum esse ejusmodi habitum.

Porro dilectionem actualem S. Augustinus Deum esse dixit, non quod sil Deus per essentiam, sed quod sit imago quajdam, et participatio divina} bonitatis, quam qui cognoscit et diligit, cognoscit et diligit Deum, non in se, sed in sua imagine. Alioqui si do Deo in se loqueretur, nunquam diceret, nos videre Deum, et notiorem nobis esse Deum, quam fratrem; neque enim dubitari potest, quin Deus in hac vita non videatur, ut est in se, ab iis omnibus, qui diligunt fratres.

Non absimilis est locus in lib. xii. Confessionum, cap. 25. ubi S. Augustinus dicit, nos videre ipsam affernam et incommutabilem veritatem, qua} Deus est, cum aliquod verum cognoscimus: « Si ambo, inquit, videmus verum esse quod dico, ubi, quieso, id videmus? neque ego utique in te, neque tu in me, sed ambo in ipsa, qua} supra mentes nostras est, Incommutabili veritate: cum ergo de ipsa Domini Dei nostri luce non contendamus, cur de proximi cogitatione contendimus. quam sic videre non possumus, ut videtur incommutabilis veritas. » Quo loco non vult S. Augustinus dicere, videri a nobis ipsam subsistentem veritatem, qua} Deus

est, nisi quadam quasi imagine ejus, omnis enim veritas Deum repraesentat, qui est veritas increata, incommutabilis, et subsistens; idem igitur et de charitate sentiendum est, non enim Deus magis est charitas, quam veritas. Si quis plura de hac re desiderat, videat S. Thomam in quaestionibus disputatis, quaest. 1. de charitate.

Chapter 10 of 63