Caput V. Solvuntur objec tumes
Adversus ea, qme capite superiore confirmata sunf, duaj objectiones fieri solent. Prima objectio sumitur ex verbis S. Augustini, qui de gratia ifa loquitur ut videatur velle eam non esse habitum, quo nos utamur, sed potius ipsum Spiritum sanctum, qui nos regat et moveat; nam in lib. iii. Hypognostici, comparat liberum arbitrium nostrum jumento, gratiam Dei sessori, a quo jumentum gubernatur et regitur; et in epist. 106. scribit in operibus grati® voluntatem nostram comitem esso, non ducem; pedissequam, non prmviam.
Respondeo, S. Augustinum loqui de gratia simul creata et increafa, id est, de Deo, qui per dona sua creata sedet in nobis, et variis modis nos ducit, regit, moderatur et gubernat, non secus ac sessor jumentum. Quod Apostolus ad Roman. vm. illis verbis admonuit: Qui Spiritu Dei aguntur, hi sunt lilii. Dei. Hinc autem non tolluntur habitus creati et infusi, sed potius asseruntur et confirmantur: nam Deus per habitus illos Imbitat in nobis, quod de iide testatur Apostolus, cum ait ad Ephes. m: Christum habitare per fidem m cordibus. Et de charitate, ad Roman. v: charitas Dei diffusa est tn cordibus nostris, per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Et S. Joannes in epist. 1. cap. iv: Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Ipse etiam S. Augustinus in epist. 106. citata dicit, Gratiam in nobis augeri et perfici, id quod nisi de gratia creata intel ligi nequit: <i Gratia, inquit, meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici; comitante, non ducente; pedissequa. non praivia voluntate. »
Et quamvis habitibus, qui sunt in nobis, utamur, cum volumus, tamen indigemus praeterea divina cooperatione, directione, protectione, sjcpe etiam nova inspiratione novoque impulsu, ct ideo recte sanctus Augustinus dicit, in operibus gratia? voluntatem
nostram comitem potius quam ducejn, et pedissequam magis esse, quam praeviam.
Secunda objectio sumitur ex verbis ejusdem Augustini, qui dicere videtur, Pelagianorum sententiam fuisse, necessariam esse gratiam habitualem, per quam evehantur homines ad statum filiorum Dei: nam lib. i. de peccatorum meritis et remiss. cap. 18. sic loquitur: « Sed illi (Pelagiam videlicet) movent, et aliquid consideratione ac discussione dignum videntur adferre, qui dicunt, parvulos recenti vita editos visceribus matrum, non propter remittendum peccatum percipere Baptismum, sed ut spiritualem procreationem non habentes, creentur in Christo, ipsius regni coelorum participes, fiant eo modo filii et haeredes Dei, cohaeredes autem Christi. » Quam sententiam Pelagianorum refert idem Augustinus lib. ii. contra duas epistolas Pelagianorum cap. 6. et lib. iv. cap. 2. et in lib. de hseresibus cap. 88. refellit autem eam sententiam lib. vi. in Julian. cap. 4. ubi dicit, nullam esse causam cur infantes excludantur a regno Dei, si nullum habent peccatum, quamvis non regenerentur in Christo.
Respondeo, nusquam ab Augustino reprehendi Pelagianos, quod regenerationem et adoptionem filiorum Dei parvulis necessariam esse dicerent ad regnum coelorum obtinendum, sed quod negarent necessariam etiam esse ad peccatum originale purgandum. Pelagiani siquidem tum in parvulis, tum in adultis gratia; necessitatem aliquam non negabant, sed non integre et perfecto, ut oportebat veritatem confitebantur, agnoscebant in parvulis gratiam adoptionis; gratiam remissionis peccati originis non agnoscebant, fatebantur adultis necessariam esse gratiam remissionis peccatorum; gratiam qua; naturam sanaret, et in bonis operibus faciendis, peccatisque vitandis juvaret, minime fatebantur.
Quod autem Augustinus non reprehendat Pelagianos, quod attinet ad necessitatem Baptismi in parvulis propter regnum coelorum, perspicuum est ex illis verbis lib. vi. contra Julian. cap. 4. « Agimus gratias, quia non hoc putatis: non enim ad regnum Dei natos, nisi perfundantur, id est, baptizentur, admittitis, atque ita perfundi multo melius judicatis, quam nasci. » Et ex illis in eodem capite: « Enumera qute fides vera non dubitet Christiana, in quibus ea commemoras, quse pene omnia praedicamus et nos. »
Et in lib. ii. contra duas epist. Pelagian. cap. 6: « Si parvulos, inquit, Pelagianos alloquens, negatis attrahere, quod in Baptismo remittatur originale peccatum, tamen in illo regenerationis lavacro adoptari ex filiis hominum in filios Dei non negatis. » Non igitur hanc adoptionem et exaltationem natura humanae per Christum Augustinus in Pelagianorum sententia reprehendit.
Quid igitur, inquies, sibi vult, cum lib. vi. in Julian. cap. 4. absurdum putat, si parvuli non baptizati excludantur a regno, si juxta Pelagianorum sententiam nullum habeant originale peccatum? Respondeo, non judicari absurdum ab Augustino, si parvuli non adoptari in filios Dei, quamvis omni peccato carentes, excludantur a regno; sed si non adoptentur, cum nulla sua culpa meruerint excludi ab adoptione, et per hoc a regno; prasertim cum alii permulti sine ullis suis meritis gratiam adoptionis et participationem regni coelestis acquirant. Nunc enim cum quaeritur, cur ex parvulis alios Deus per Baptismum ad regnum coelorum adducat, alios sine Baptismo mori, et a regno excludi permittat; respondere solemus, ut in illis misericordiam, in istis justitiam suam demon stret. At si nulla sint peccata, mirum profecto erit, si Deus infantes aliquos innocentes atque ad imaginem suam creatos, nolit in regno suo, atque ut eos ibi non habeat, sine Baptismo interire sinat, cum alios item infantes, et similiter innocentes per Baptismum adoptet in filios, et in regnum suum perducat non sine dolore aliorum, qui excluduntur.
Hanc esse B. Augustini sententiam, perspicuum est ex verbis ejus; sic enim loquitur lib. vi. in Julianum cap. 4. respondens ad verba Juliani, qui dixerat, Deum infantibus nihil boni, vel mali merentibus regenerationis gratiam tribuisse: « Quid, inquit, cum offenderunt, quos pariter innocentes, mundos, a se ad imaginem suam creatos innumerabiles ab isto munere (regenerationis videlicet) alienat, nec eorum voluntatem hujus ineffabilis pravenit beneficii largitate, separans tot imagines suas a regno suo: si hoc eis non erit malum, non ergo amabunt regnum Dei, tot innocentes imagines Dei: si autem amabunt, et tantum amabunt, quantum innocentes amare debent regnum ejus, a quo ad ipsius imaginem creantur, nihil no mali de hac. ipsa separatione patientur? Postremo ubilibet sint, quomodolibet sint, sub Deo judice, qui nec fato premitur, nec personarum acceptione corrumpitur, in illius regni felicitate non erunt, ubi erunt qui pariter nihil boni, malive meruerunt, sed si nihil meruissent mali, nunquam privarentur in communi causa communione tanti boni. » Ali® nonnullae objectiones solvendae essent; sed ese proprie pertinent ad quaestionem illam, utrum justificemur per imputationem justitiae Christi, an per justitiam nobis inh®- rentem; et ad illam, utrum ad meritum vitae aeternae requiratur, ut opus procedat ex habitu gratiae gratum facientis, an satis sit, ut opus sit conforme legi Dei. Itaque in iis locis, objectiones caeteras, Deo juvante, diluemus.
Chapter 6 of 63