Skip to the text

Caput VIII. Charitatem esse virtutem creatam, non ipsum Spiritum sanctum

Quoniam charitatem a gratia gratum faciente, non distingui demonstravimus, ut solidius confirmetur, gratiam gratum facientem esse qualitatem, quod probatum a nobis est cap. 4. operse pretium esse duximus hoc loco refellere sententiam eorum, qui docent, charitatem, qua diligimus Deum, non esse habitum creatum, sed ipsam personam Spiritus sancti; quam sententiam supra diximus, Petro Lombardo tribui solere.

Est autem observandum, non fuisse Lombardum tam rudem et hebetem, ut existimaret actionem diligendi, quam nos producimus, quaique charitas actualis, a Theologis nominatur, esse Spiritum sanctum, sed quod docuit Lombardus, id fuit, causam sive principium proximum dilectionis Dei, esse in nobis Spiritum sanctum, non autem habitum aliquem creatum, quales sunt habitus fidei, spei, caeterarumque virtutum; itaque hoc interesse voluit inter charitatem, et alias virtutes, quod in istis, prmter actionem, habitus etiam creatus, reperiatur: in illa nullus sit habitus creatus, sed ipse Spiritus sanctus immediate nos moveat ad actionem diligendi. Quam sententiam omnes Theologi refellunt in commentariis suis ad distinet. 47. libri primi Sentent. atque in primis sanctus Thomas acriter eam oppugnat in 2. 2. quiest. 23. art. 2. et in qusestionibus disputatis, quaistione de charitate, articulo primo, ubi diluit objectiones viginti quatuor, quse pro sententia Petri Lombardi fieri potuissent.

Probatur igitur charitatem esse qualitatem creatam, primum ex testimonio illo B. Pauli ad Rom. v: Charitas Det diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. In cujus loci explicatione sciendum est, ambiguum videri posse, 1 iquatur ne Apostolus de charitate, qua nos diligit Deus, an de illa, qua nos diligimus Deum, nam commentarius, qui inscribitur Ambrosio, explicat hunc locum de charitate Dei erga nos. Contra autem Augustinus lib. de Spiritu et littera, cap. 32. et Bernardus in epistol. 107. Anselmus et alii nonnulli, in

hunc locum, docent, Apostolum loqui de charitate, qua nos diligimus Deum. Plenus commentarius, de utraque, explicat verba B. Pauli, ita enim exponunt in commentario hujus loci Ori genes, Chrysostomus, Theodoretus, Sedulius, QEcumenius, Thomas, et alii.

Sed tamen proprie loqui Paulum de charitate, quas est in nobis per modum habitus, probatur hoc modo: non loquitur Apostolus de dilectione actuali, sed de re aliqua permanente. Actualis enim dilectio non diffunditur a Deo in cor nostrum, sed effunditur a corde nostro in Deum, juxta illud: Finis prxeepti charitas de corde puro, I ad Tim.; in quo loco de actu, non de habitu agitur, actus enim est finis praecepti, non habitus; itaque charitas actualis exit de corde puro, et ad Deum tendit. Apostolus autem ad Ro. man. 5. loquitur de charitate, qua; in cor nostrum a Deo immittitur, et in eo permanet. Rem autem istam permanentem non esse Spiritum sanctum, sed donum ejus, probatur ex voce illa, « diffusa est >>, non enim convenit proprie Spiritui sancto diffundi, nisi ratione donorum suorum, quare Actorum ii. B. Petrus dicit: Dextera igitur Dei exaltatus, effudit hoc donum, quod uos videtis et auditis, ubi donum creatum dicitur effusum.

Idem etiam probatur ex illis verbis: Per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Hic enim distinguitur Spiritus sanctus a charitate in nobis effusa, ut causa ab effec tu, quemadmodum si quis diceret: Effusa est lux in hac domo per lampadem, qua; accensa est nobis; vel: Effusus est odorper balsamum, quo uncti sumus: Neque enim ullus diceret lucem et lampadem idem esse, neque odorem et balsamum, sed unum alterius causam esse.

Secundo, probatur ex testimoniis Patrum. S. Augustinus, de cujus sententia tota fere quaestio est, lib. de Spiritu et littera cap. 32: « Charitas, inquit, Dei dicta est diffundi in cordibus nostris, non qua nos ipse diligit, sed qua nos facit dilectores suos: sicut justitia Dei, qua justi ejus munere efficimur, et Domini salus, qua nos salvos fecit, et fides Christi, -qua nos fideles facit. » Hoc loco duobus modis docet S. Augustinus charitatem diffusam in cordibus, non esse Spiritum sanctum, sed virtutem creatam. Primo, quia

olf)

similem esse dicit justitiae, saluti et fidei. Secundo, quia dicit, non esse istam charitatem, qua nos Deus diligit, sed qua nos facit dilectores suos. Spiritus autem sanctus ex sententia Petri Lombardi, est charitas, qua Deus nos diligit, ct qua nos diligimus Deum.

Idem Augustinus in lib. dg moribus Ecclesia; Catholicae cap. 20. scribit, charitatem esse virtutem animi nostri; quod certe non convenit Spiritui sancto. Idem in lib. de natura et gratia cap. 70. dicit, charitatem esse justitiam, qua justi sumus, et in Psalm. 118. concione 20. dicit, justitiam, qua justi sumus, esse virtutem animi, quam Deus in nobis efficit, et in epist. 83. ad Consentium, et lib. xv. de Trinitate cap. 8. dicit, justitiam, qua justi sumus, esse formam, qua formosi ex deformibus efficimur: at certe non recte de persona Spiritus sancti diceretur, quod sit virtus animi a Deo effecta, vel forma, qua formosi ex deformibus efficiamur.

Denique lib. xv. de Trinitate cap. 18. aperte distinguit charitatem, quae est in nobis, a persona Spiritus sancti: « Dilectio, inquit, quae ex Deo est, et Deus est, proprie Spiritus sanctus est, per quem diffunditur in cordibus nostris Dei charitas, per quam nos tota inhabitat Trinitas. » Ubi non dixit dilectionem, quae proprie Spiritus sanctus est, in nobis diffundi, sed per illam diffundi in nobis charitatem Dei, qua videlicet Deum diligimus.

S. Joannes Chrysostomus hom. 32. in priorem ad Corinthios, de charitate copiose disputat, ac semper eam virtutem appellat, et ut de vera virtute loquitur S. Cyrillus lib. ix in Joannem cap. 24. distinguit charitatem, qua; est in nobis, ab ea, qua; est in Deo, et eam quidem, quae est in Deo, Deum esse docet, nostram autem non Deum, sed virtutem quamdam, quae sit quasi forma et imago illius, qua; est in Deo. Denique S. Bernardus in epist. 11. ad Carthusienses, et in libro de diligendo Deo, ultra medium: « Recte, inquit, dicitur charitas et Deus, et Dei donum charitas enim dat charitatem, substantiva accidentalem. » Ubi dantem significat, nomen est substantiae; ubi donum, qualitatis.

Probatur ultimo rationibus. Prima ratio quae est S. Thomae in 2. 2. quaest. 23. art. 2. si nullus est habitus charitatis, vel Spiritus sanctus efficit in animis nostris dilectionem, concurrente et cooperante libera voluntate}

vel oa non concurrente, neque coopcrante: si primum detur, sequitur actionem diligendi iu nobis non esse perfectam, facilem, promptam, suavem; si detur secundum sequitur eamdem actionem non esse voluntariam et liberam, ac per hoc nec meritoriam: utrumque autem est qf. contra rationem dilectionis, et contra id, quod unusquisque in se experitur. Nihil enim magis voluntarium esse potest, nihil promptius, facilius, suavius charitate, neque solum secundum Scripturas actio diligendi meritoria est, sed principium et radix omnis meriti. Nam coronam vitii’ repromisit Dem diligentibus se, Jacob. I. (t). '

Sequi autem ex opinione illa Magistri, actionem diligendi non esse voluntariam et liberam, aut certe non promptam et suavem, perspicuum est. Nam si Spiritus sanctus dilectionem in nobis efliciat, non coopcrante libera voluntate, sine dubio dilectio illa voluntaria osse non poterit; sivero coop nante libera voluntate, sed absque habitu prius infuso, dilectio perfecta et prompta non erit, neque enim potentia perfectam actionem facere potest, nisi ipsa perfecta per habitum* neque potest prompte et suaviter operari, nisi ex forma, quam in se habeat, inclinetur ad operationem. Quare si voluntas humana nullam habeat formam, nullumque habitum, per quem inclinetur ad amorem Dei supernaturalem, sed solum extrinsecum auxilium Spiritus sancti, sine dubio perfecte et prompte Deum non diliget.

Secunda ratio, per charitatem efficimur filii Dei, ut supra probavimus ex epist. I. S. Joannis cap. 3. et aliis multis locis, proinde per charitatem adipiscimur esse divinum, juxta illud Psal. lxxxi: Ego dixi, Dii estis, et. filii, excelsi omnes. Non enim est filius Dei, nisi Deus, sicut nec filius hominis, nisi homo, ergo Spiritus sanctus,- si charitas est, homines, quos inhabitat, facit esse Deos, ac per hoc eis communicat naturam suam: non autem communicat personam, id enim singulare privilegium est humanitatis Christi, ut in persona divina sustentetur, communicat igitur naturam, juxta illud beati Petri iu epist. II. cap. 1: Ut divinae efficiamur cbn - sortes naturae. Porro Dei natura communicari non potest, nisi per accidentariam aliquam sui participationem, id est, per formam aliquam creatam; charitas igitur est

forma creata, per quam nos Spiritus sanctus inhabitat.

Tertia ratio. Spiritus sanctus non soluin adultos, sed etiam infantes baptizatos inhabitat, ut S. Augustinus docet in epist. 57. ad Dardanum; efficit igitur in illis charitatem, at non actualem, igitur habitualem.

Chapter 9 of 63