Caput II. Posse cognosci viribus naturae Deum esse. et esse unum, et alia id genus
Prima igitur quaestio tractanda se otxert: Utrum ita laesa s:t mens humana per peccatum, ut non possit solis naturae viribus cognoscere aliquod verum mechanicum, vel theoricum naturale. Nam de vero morali et supernaturali postea disseremus.
Est autem communis omnium sententia, posse cognosci solo lumine naturae multas veritates theoricas et mechanicas, quae in scientis, et artibus humanis et naturalibus continentur. Id quod etiam Calvinus, fatetur in i. lib. Instit. cap. 2. et in lib. ii. cap. 2. Lua solum controversia remanet, Utrum Deum esse, et esse unum, cognosci possit lumine rationis absque speciali gratiae au- •xilio.
Nam Joannes Calvinus loco notato scribit, ethnicos solo lumine naturae cognovisse generatim, Deum esse aliquem, non tamen in veri Dei notitiam, qui unus et solus est, devenisse. Tilmannus etiam Heshusius in lib. de erroribus Pontificiorum, titul. de libero arbitrio num. 11. inter errores ponit id, quod habetur in Catechismo romano, lumine naturali cognosci posse, Deum esse, et esse unum. Ex nostris quoque Petrus ab Alliaco in 1. sentent. quaest. 3. scripsit, non posse de Deo quicquam cognosci sine speciali adjutorio gratiae.
At contra sentiunt fere omnes Theologi, ac praesertim S. Thomas lib. i. contra gentes cap. 12. et 43. ubi non dubitat, errorem appellare sententiam eorum, qui docent, aon posse naturali ratione demonstrari, Deum esse. Et certe quod naturali ratione demonstratur, naturali lumine cognoscitur; aeque opus est ad assentiendum iis, quaenaurali ratione demonstrantur, auxilio gratiae pedali, cum sine labore iis assentiamur, quin etiam non assentiri nulla ratione ossimus. >
Probatur igitur haec veritas primum ex dividis litteris; Job xxxvi. Omnes homines vident eum, sed unusquisque intuetur procul. Quo loco dicuntur homines videre Deum, quia omnes habent lumen naturale, quo
pertingere possunt ac cognitionem veri Dei: tamen procul eum intueri dicuntur, quia non possunt cognoscere nisi communia quaedam, ut esse, et esse unum, esse bonum etc. quae ex rebus creatis colliguntur. S. Gregorius lib. xxvii. Moralium cap. 2. et Beda lib. m. in Job, cap. v. ita hunc locum exponunt,
Alter locus est Sap. xm. Si tantum potue- ■ runt scire, ut possent aestimare saeculum, quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt? Ex quo loco discimus, verum et unum Deum naturaliter posse cognosci, et non solum Deum in communi, ut dicitur de vero Deo, et falsis Diis. Nam si quis existimet solem aut lunam esse Deos, aut homine3 mortuos, ut Jovem et Martem tamquam Deos honoret, is non potest dici invenisse mundi Dominum, neque simpliciter, neque ex sententia auctoris libri Sapientiae; non simpliciter, quia vere, neque sol, neque luna, neque Jupiter, neque Mais, est mundi Dominus, non etiam ex sententia hujus sacri auctoris. Quia ipse fatetur ab iis, quos reprenhendit, quod mundi Dominum non invenerint, habitos fuisse pro Diis solem et lunam, et homines mortuos.
Tertius locus est Actorum xvn. Quaerere Deum, si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvisnon longe sit ab unoquoque nostrum. Est enim sententia hujus loci, interprete Chrysostomo et OEcumenio, tam esse facilem, et obviam Dei notitiam ex rebus creatis, ut fere palpari et attrectari queat, quomodo tractantur ea, qua? ante pedes et oculos jacent.
Quartus locus est Rom. i. « Revelatur ira Dei de coelo super omnem impietatem; et injustitiam hominum eorum, qui veritatem „ Dei in injustitia detinent, quia quod notum est Dei, manifestum est in illis, Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, qua? facta sunt, intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus et divinitas, ita ut sint inexcusabiles. Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt. » Hoc loco significat Apostolus sapientes mundi ex rebus creatis verum Deum cognovisse. Nam si non cognovissent verum Deum, non dicerentur veritatem in iniquitate detinuisse, neque absolute pronunciaret Apostolus: Cum Deum cognovissent, non sicut Deum glorificavenunt; neque propter cognitionem numinis in genere dicerentur inexcusabiles, circa peccatum idololatriae. Non enim inexcusabiles essent colentes idola pro Diis, si nullum alium Deum cognovissent, aut cognoscere potuissent.
Praeterea ex hoc loco intelligimus, Deum manifestasse Deitatem suam Philosophis, non per revelationem specialem, sed per species rerum creatarum; nam cum dixisset B. Paulus: Deus illis manifestavit, continuo explicat, quemadmodum manifestaverit, ac dicit: Invisibilia enim ipsius per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Et hoc modo locum istum exponunt, Chrysostomus, Ambrosius et alii in commentario, et praeterea Augustinus multis in locis, quae paulo post adferentur.
Denique ex hoc loco colligimus philosophos cognovisse non solum Deum esse, sed etiam libere agere, et providere rebus humanis. Nam alioqui non reprehenderentur, quod gratias non egissent. Non enim debetur gratiarum actio ei, qui ex necessitate naturae operatur, sed ei qui beneficia nobis praestat, cum in ejus potestate non praestare.
Probatur secundo eadem veritas ex testimoniis Patrum. S. Justinus Martyr in Apologia ad Imperatorem ultra medium, scribit Socratem, et alios quosdam Deum verum ita cognovisse, ut fere Christiani dici potuerint.
S. Irenaeus lib. ii. adversus haereses c. 5. habet haec verba: a Etiamsi nemo novit patrem nisi filius, neque filium nisi pater, tamen hoc ipsum omnia cognoscunt, quando ratio mentibus infixa moveat ea, et revelet, quoniam est unus Deus omnium Dominus. »
Tertullianus in Apologetico c. xvn. «Vultis, inquit, testimonio comprobemus? quse licet carcere corporis pressa, licet institutionibus pravis circumsepta, licet libidinibus et concupiscentiis evigorata, licet falsis Diis exancillata, cum tamen x'esipiscit, et sanitatem suam patitur, et Deum nominat solum, quia proprie verus hic unus Deus, et bonus, et magnus, et quod Deus dederit, omnium vox est, judicem quoque contestatur illum, Deus videt, et Deo commendo, et Deus mihi reddet. 0 testimonium anima; naturaliter Christianas. Denique' pronuncians haxe, non ad Capitolium, sed ad coelum respicit. » Et in lib. de spectaculis: « Nemo, inquit, negat, quia nemo ignorat, quod ultro natura suggerit, Deum esse universitatis conditorem. »
S. Cyprianus tractatu 4. de Idolorum va- To». VI.
nitate: « Qute est, inquit, hsec summa delicti, nolle agnoscere, quem ignorare non possis? » Et rursus ibidem: « Ergo unus est, et ubique diffusus est. Nam et vulgus in multis Deum naturaliter confitetur, cum mens, et anima sui auctoris, et principis admonetur. Dici frequenter audimus, o Deus, et Deus videt, et Deo commendo etc. »
Lactantius lib. i. divinarum institutionum cap. 3: «Nemo, inquit, est, qui sapiat, rationemque secum putet, qui non unum Deum esse intelligat. »
S. Hilarius in primum versum Psalmi lii. « Quis, inquit, mundum intuens, Deum esse non sentiat? »
S. Ambrosius in commentario capitis l.ad ltom. vel quicumque fuit eorum commentariorum auctor: « Ut Deus, inquit, qui natura invisibilis est, a visibilibus cognosci posset, opus fecit, quod opificem sua visibilitate manifestavit. »
S. Gregorius Nyssenus lib. vm. Philosophia; cap. 7. « Non levis, inquit, conjectura existit, singularia gubernari providentia, quod ejus cognitio sit hominibus naturaliter inserta. Necessitate enim aliqua obruti confestim ad divinum numen, et orationes confugimus, quasi natura nos absque praeceptore divinum auxilium edocente. »
S. Hieronymus in comment. cap. 1. ad Gal. « Ex quo, inquit, perspicuum fit, natura omnibus inesse Dei notitiam. »
S. Joannes Chrysostomus hom. 9. ad populum Antiochenum: « Deus, inquit, illis manifestavit. Quo pacto? quem Prophetam mittens? quem Evangelistam? quem Doctorem, si Scripturas nondum erant? Invisibilia ipsius, per ea, qua; facta sunt, intellecta conspiciuntur, etc. » Quo loco S. Joannes Chrysostomus copiose docet, potuisse mundi sapientes natura; lumine cognoscere, Deum orbis terrae conditorem et moderatorem esse.
S. Augustinus in lib. de spiritu et littera cap. 12. « Vides, inquit, quomodo, non cos dixerit veritatis ignaros, sed quod veritatem in iniquitate detinuerint: et quia occurrebat animo ut quateretur, unde illis esse potuerit cognitio veritatis, quibus Deus legem non dederat: neque hoc tacuit, unde habere potuerint; per. visibilia namque creatura; pervenisse eos dixit ad intelligentiam invisibilium creatoris. Quoniam revera sicut magna ingenia quatere perstiterunt, sic invenire potuerunt. »
Itemscrm. 35. de verbis Domini; « Unde,
inquit, illi impii veritatem detinent? numquid Deus ad quemquam illorum locutus est? numquid legem acceperunt, sicut Israelitseper Mosem? Audi quomodo illis Deus manifestavit. Invisibilia ejus per ea qua; facta sunt intellecta conspiciuntur. Interroga mundum, ornatum coeli, fulgorem, dispositionemque syderum, et vide si non sensu suo, tamquam tibi respondent: Deus nos fecit. Haec, et Philosophi nobiles quaesierunt, et ex arte artificem cognoverunt. »
Item tractatu 106. in Joannem: <1 Haec, inquit, est vis vera; divinitatis, ut creaturae rationali, jam ratione utenti non omnino, ac penitus possit abscondi. Exceptis enim paucis, in quibus natura nimium depravata est, universum genus humanum Deum mundi hujus fatetur auctorem. »
Item lib. viii. de civit. Dei cap. 6. « Itaque, inquit, quod notum est Dei, ipse manifestavit eis, cum adi eis invisibilia ejus per ea, qua; facta sunt intellecta conspecta sunt.» Ubi S. Augustinus multis aliis verbis docet, Philosophos ratiocinando, perque res creatas gradatim ascendendo paulatim ad unius Dei notitiam pervenisse.
Paulus Orosius lib. vi. cap. 1: « Philosophis, inquit, dum intento studio quairunt, scrutanturque omnia, unum Deum auctorem omnium repererunt. Unde etiam nunc Pagani, quos jam declarata veritas de contumacia magis, quam de ignorantia convincit, cum a nobis discutiuntur, non se plures Deos sequi, sed sub uno Deo magno plures ministros venerari fatentur. Restat igitur de intelligentia veri Dei, permultas intelligendi suspiciones confusa dissensio. Quia de uno Deo omnium pene una opinio est. Hucusque humana scrutatio, etsi cum labore, deliberare potuit. At ubi ratiocinatio deficit, fides subvenit. »
Theodoretus sermon. 2. de curandis Graecorum affectionibus docet, Platonem cognovisse unum Deum ex tessera, quam Dionysio in epistola, ad eum scripta, dederat. Scripsit enim Plato epistolam fore seriam, si initio adscribatur, Deus; ludicram autem, si adscribatur, Dii. Hsec enim tessera satis aperte declarat apud Platonem, fabulosam fuisse multitudinem Deorum.
S. Gregorius lib. xxvn. Moralium cap. 2. « Omnis, inquit, homo eo ipso, quo rationalis est conditus, debet ex ratione colligere,
eum, qui se condidit, Deum esse. Quem videlicet jam videre, est dominationem illius ratrocinando conspicere. Gum vero dictum sit, omnes homines vident eum, recte subjungitur, unusquisque intuetur procul, procul quippe eum intueri est. Non jam illum per speciem cernere; sed adhuc ex sola operum suorum admiratione pensare. » Denique venerabilis Beda lib. m. in Job cap. 5. sic ait: « Per naturae bonum, notitia creatoris inest cordibus hominum. » Et infra: « Omnis homo hanc vim sapientiae naturaliter accipit, ut Deum ignorare non possit, nisi aut contemnat, aut negligat. » Probatur ultimo ratione. Nam si Deum esse unum, non posset cognosci sine gratia Dei speciali, id fieret, vel quia objectum sit supernaturale; vel quia actio intelligendi unitatem Dei sit valde difficilis, aut etiam impossibilis viribus solius natura;: neutrum autem horum dici potest. Nam unitatem Dei esse objectum naturale, et nulla ad hoc opus esse revelatione, testatur Sapiens cap. xiii. cum ait: « A magnitudine speciei, et creatu - ree cognoscibiliter poterit horum creator vi - deri. Testantur etiam demonstrationes plurima; a naturalibus effectis ducta;, quibus Deum esse unum probant Joannes Damascenus lib. i. de fide cap. 5. Richardus de S, Victore lib. i. et ii. de Trinitate, et S. Thomas lib. i. contra gentes cap. 43. Quod autem demonstrari potest naturalibus rationibus, certe non est supernaturale, nec superat vim intelligentia; naturalis. Ubi vero demonstratio adfertur, non est difficile assentiri, sed contra potius difficile, vel impossibile est non assentiri. Quare non requiritur auxilium speciale ad hunc actum producendum. Pra;sertim cum nec vehementia perturbationum, neque alia causa judicium theoricum impedire possit, licet impediant judicium practicum, et actiones voluntatis.
Chapter 34 of 63