Caput IX. Adfcnmtur testimonia ipsorum Patrum
Sanctus Irenaeus lib. iv. cap. 71. « Consilium, inquit, bonum dat omnibus, posuit au. tem Deus in homine potestatem electionis, quemadmodum et in Angelis. » Et cap. 72. « Si igitur non in nobis esset facere heee, aut non facere, quam causam habebat Apostolus, et multo prius ipse Dominus consilium dare, quae quidem facere, a quibus vero abstinere?»
Clemens Alexandrinus lib. 1. Stromatum, pag. 65. « Sed, inquit, nec laudes, nec vituperationes, nec honores, nec supplicia justa essent, si anima non habeat liberam po testatem. »
Origenes lib. II. contra Celsum pag. 780. « Videamus, inquit, quidCelsus dicat postea. Hic, inquit, cum Deus esset, praedixit, et omnino oportebat fieri quod praedixerat. Deus ergo suos discipulos, et Prophetas, cum
quibus cibum et potum sumebat, eo necessitatis adduxit, ut contra jus ac pietatem facerent. Respondebimus et ad haec, quando jubes, ut ne ipsa quidem argumenta praeteream, quae mihi videntur frivola. Celsus putat, quod aliquis praescius praedixit, ideo fieri, quia praedictum est: nos vero hoc non concedentes, dicimus, non praedictorem causam esse futuri, sed futurum illud quod omnino eventurum erat, etiam nemine praedicente, praecognitori causam praedicendi dedisse, totum enim in praecognitione vatisest, cum alterutrum fieri possit, fore hoc alterum, non dicimus praecognitorem adimere possibilitatem, ut vel fiat, vel non.
Quibus verbis Origenes diluit objectionem Celsi, qui probare conatus fuerat, Christum praedicendo proditionem Judae, attulisse necessitatem ipsi Judae, ut facinus illud proditionis committeret; quia necesse erat fieri, quod Christus Deus futurum esse praedixerat. Respondet igitur Origenes, praedictionem non adferre necessitatem, quia non ideo res fit, quia praecognita est, sed ideo praecognita est, quia futura erat. Quare paulo infra docet, Judam sic prodidisse Dominum, ut potuerit non prodere, atque ita concordat praescientiam cum contingentia et libertate. Idem etiam Origenes lib. 3. de principiis cap. 1 copiose probat, hominem esse Uberi arbitrii, et respondet ad omnia argumenta, quae nunc adversarii proferunt, quaeque ab antiquis haereticis proferebantur.
Eusebius Caesariensis lib. vi. de praeparat. Evangel. cap. v. probat optimis argumenti^, libertatem anecessitate non pugnare cum providentia: « Nam, inquit, si eventura omnino sunt prospera, vel adversa unicuique homini, estque necesse haec me agere, et te illa, quid oportet cura, laboreque confici?» Et infra: «Quomodo, inquit, cum sentiamus nostra nos appetitione moveri, non omnino amentissimum erit ab exteriori quadam vi, quasi animi expertes moveri nos credere? sic enim libera voluntate alia fugimus, alia sequimur, ut quemadmodum dolere, gaudere, videre, audire, non ratiocinando, sed reipsa comprehendimus: ita a nostro ipsorum consilio, aut ad fugiendum, aut ad sequendum moveri nos profecto sentiamus. Quas ob res rationalis naturae libertas jure negari non potest. »
S. Athanasius in serm. de passione et cruce Domini, proposita quajstione, an quae sunt divinitus praacognita, et praedicta ex necessitate eveniant, ita respondet: « Non propheta istarum rerum auctor est, aut causa, sed ipsorum voluntas, quin potius ipsi in causa fuerunt, ut talia de ipsis Propheta; praedivinai*ent. Prophetae proprium est futura prospicere et non hallucinari, hominum autem est agere quod velint. »
S. Basilius in serm. de libero arbitrio: <( Quod, inquit, in hominis potestate situm est liberum arbitrium, in eligendo et non eligendo situm est. » Item in oratione, quod Deus non sit auctor malorum: « Cur, inquit, anima ad malum suscipiendum apta fuit? propter liberum arbitrium, quod maxime rationalem naturam decet. Soluta enim ab omni necessitate, et voluntariam, ac in sua potestate sitam vitam a conditore adepta per boc ad imaginem Dei creata est.»
S. Gregorius Nazianzenus in i. Apologet, non procul ab initio: « Singularis, inquit, et eximia; Dei bonitatis argumentum est, facere ut nostra quoque aliqua ex parte sit virtus, nec natura nobis inseratur, sed voluntate, animique proposito excolatur, arbitriique libertate, parem in utramque partem motum habente. »
S. Gregorius Nyssenuslib. ix. de philosophia cap, 3: « Omnis, inquit, qui consultat, quasi in ejus potestate existente electione de operabilibus consultat, ut quod per consilium decernitur eligat, et eligens faciat. Necesse igitur est eum, qui consultat, Dominum esse actionum. Si enim non fuerit Dominus actionum, ex superfluo consultat; si vero hoc ex necessitate assistit vi rationali liberum arbitrium, aut enim non erit rationalis, aut dominium suarum actionum obtinebit: dominari autem actionum omnino liberi arbitrii est. »
S. Joannes Chrysostomus homil. 60. in Matth. explicans illud; « Necesse est, ut veniant scandala. Necessitatem, inquit, dicit, non quia libertatem voluntatis, potestatemque liberi arbitrii tollat: nec quia necessitati rerum humanam vitam subjiciat, sed quod omnino venturum est, pronunciat. » Et infra: « Non quia futura scandala praedixit, idcirco veniunt; sed quoniam futura erant, idcirco praedixit. » Et serm. 2. de Fato: « Deus dicit, posui ante te vitam et mortem, ad quod volueris, extende manum tuam. Daemon dicit, non est in te quod extendas manum tuam, sed necessitate quadam et vi id agis. Videntur ne tibi haec fide digniora?»
S. Epiphanus haeres. 16. « Quare, inquit, omnibus manifestum, clarumque ac minime ambiguum est, quod liberum arbitrium exhibuit nobis Deus, dicens, si volueritis et audieritis me, bona terree comedetis. »
S. Cyrillus lib. ii. in Joan. cap. liv. « Liberum, inquit, hominis arbitrium his verbis ostendit, qui ad alterutrum secundum animi sui judicium potest proficisci. » Et lib. iv. cap. 7. « Non possumus, inquit, secundum Ecclesia1, veritatisque dogmata liberam potestatem hominis, quod liberum arbitrium appellatur, ullo modo, negare. » Et lib. ix. cap. 10. « Rationali creatura; liberam potestatem creator largitus est, et sum voluntatis habenas unicuique commisit, ut in eo sit, ' quidquid probaverit eligere. »
S. Joan. Damascenus lib. ii. de fide cap. 20. « In nobis, inquit, sunt ea, quorum sumus liberam adepti potestatem, et facere et non facere. »
Theophylactus in comment. ad cap. xv. Luca;: « Rationalis, inquit, ad quam subsequitur liberum arbitrium substantia est hominis, omne enim rationale liberi arbitrii est.»
Jam ex Latinis Tertullianus lib. n. adversus Marcionem ante medium: « Tota libertas arbitrii in utramque partem homini concessa est, ut sui dominus constanter occurreret, et bono sponte servando, et malo sponte vitando. »
S. Cyprianus lib. 1 epist. 3. ad' Cornei.
« Homo, inquit, libertati sua; relictus, et in arbitrio proprio constitutus, sibimet ipsi vel mortem appetit, vel salutem. »
S. Hilarius in Psal. n. « Unicuique, inquit, nostrum libertatem vitae, sensumque permisit non necessitatem in alterutrum affigens. » *
Sanctus optatus Milevitanus lib. Vli. in Parmeniam. « Homicida, inquit, potest scelus facere, potest et non facere, et caetera hujusmodi, in quibus liberum habetur arbitrium. »
S. Ambrosius in comment. Psal. xl. « Homini, inquit, ‘dedit eligendi arbitrium quid sequatur. »
S. Gaudentius Brixianus tract. 3. in Exod.
« Libertatem, inquit, diximus arbitrii, quia voluerunt Judaei facere quod fecerunt, et si noluissent, non fecissent. » Et infra: « Praescientia quidem Dei non fallitur, sed nec homini concessa semel voluntatis libertas aufertur, ne nihil de eo judicare possit, qui liber non fuerit in agendo, »
S. Hieronimus in epist. ad Ctesiphontem extrema: « Frustra, inquit, blasphemas, et ignorantium auribus ingeris, nos liberum arbitrium condemnare. Damnetur ille, qui damnat. » Item commentar, cap. xxvi. Hieremiaj, explicans illud: « Forsitan audient et convertentur: Verbum, inquit, ambiguum, lbrsitam majestati Domini non potest convenire, sed nostro loquitur affectu, ut liberum homini servetur arbitrium, ne ex praescientia ejus, quasi ex necessitate vel facere quid, vel non facere cogatur. Non enim ex eo, quod Deus scit futurum aliquid, idcirco futurum est: sed quia futurum est, Deus novit quasi praescius futurorum. »
S. Augustinus in lib. de quantitate animae cap. 36. «Datum est, inquit, animae liberum arbitrium, quod qui nugatoriis ratiocinationibus labefactare conantur, usque adeo caeci sunt, ut ne ista quidem vana, atque sacrilega, propria voluntate se dicere intelligant. » Item lib. v. de Civit. Dei cap. 10: « Quocirca nullo modo cogimur, aut retenta praescientia „ Dei tollere voluntatis arbitrium aut retento voluntatis arbitrio, Deum, quod nefas est, negare praescium futurorum; sed utrumque amplectimur, utrumque fideliter et veraciter confitemur. » Et infra: « Neque ideo peccat homo, quia Deus illum peccaturum praescivit; immo ideo non dubitatur ipsum peccare cum peccati, quia ille, cujus praescientia falli you potest, non fatum, non fortunam, non aliquid aliud, sed ipsum peccaturum esse praescivit, qui si nolit, omnino non peccat sed si peccare noluerit, etiam hoc ille praescivit. »
Auctor operis, quod inscribitur Hypognosticumlib. m. non procul ab initio: « Ipsum, inquit, liberum arbitrium in hominibus esse, certa fide credimus, et praedicamus indubitanter. » Et infra: « Est igitur liberum arbitrium, quod quisquis negaverit, Catholicus non est. »
S. Innocentius I. in epist. ad Concilium Carthaginiense: « Liberum, inquit, arbitrium cum nasceremur accepimus. »
S. Leo Papa I. serm. 16. de passione Domini: « Nec praesciendo, inquit, quod laciendum esset, coegit, ut fieret, quamvis ad hoc carnem assumpsisset, ut fieret. »
S. Pi*osper Aquitanus in responsione ad object. 6. Gallorum: « Liberum, inquit, arbitrium nihil esse, vel non esse, perperam dicitur. »
- Ilis addi possent recentiores, S. Gregorius,
S. Fulgentius, Venerabilis Beda, S. Anselmus, S. Bernardus, et alii, quos de industria pixetermittimus, tum, quod obscurum non sit, eos S. Augustini doctrinam in omnibus sequi, tum, quia testimonia ipsorum cum aliis pluribus adseribentur, cum de libero arbitrio in actionibus moralibus disseremus. Nam illa omnia testimonia, si probabunt hominem esse liberi arbitrii in actionibus bonis et malis, multo magis probabunt id, quod nunc agimus, hominem videlicet esse liberi arbitrii in actionibus indifferentibus et civilibus.
Chapter 41 of 63