Caput XIII. Respondetur ad objectionem ex repugnantia prxscientix et libertatis
Praeter testimonia Scripturarum, et S. Augustini, adducit Calvinus argumentum ex repugnantia providentiae divina), et liberta¬
tis humanae. Sed quoniam providentia includit praescientiam et prsedeterminationem, et utraque seorsim pugnare videtur cum libero arbitrio, ideo seorsim de utraque tractabimus.
Igitur objectio ducta a praescientia Dei talis est, Deus necessario praenoscit omnia futura, nec potest ullo modo fieri, ut ipse fallatur, igitur omnia futura ex necessitate evenient, llursus praescientia Dei est causa rerum, igitur ideo res erunt, quia Deus praescit esse futuras, non contra. Alioqui enim Deus penderet a rebus creatis, et ejus scientia mutabilis et accidentaria esset. « Universas (inquit Augustinus lib. xv. de Trinit. cap. 13.) creaturas suas tam spirituales, quam corporales non quia sunt, ideo novit, sed ideo sunt, quia novit ». Quod si praescientia Dei est causa rerum, certe sequitur, ut posita praescientia, necessario res, quee praesciuntur, sint futura). Neque enim praescientia Dei impediri potest ab ulla causa creata.
Respondeo: praescientiam Dei esse certissimam, et tamen nullam imponere rebus futuris necessitatem, neque cum arbitrii libertate ulla ratione pugnare. Demonstrant hoc Theologi multis rationibus. Sed hoc loco satis nobis erit ratio S. Augustini ex lib. m. de libero arbitrio cap. 3. Si praescientia Dei rebus futuris necessitatem imponeret, vel id faceret, quia praescientia est, vel quia Dei est. Neutrum autem vere dici potest, Nam si praescientia Dei, quia praescientia est, imponeret rebus necessitatem, non solum praescientia Dei, sed etiam praescientia hominum imponeret rebus necessitatem. Id autem falsum est. Nam praescientia hominum non est causa rerum, neque aliquid ponit in rebus, ut si ego divina revelatione certo praenoscam futurum esse, ut crastina die pluat, non propterea ero ego causa pluviae, et tameil sine dubio pluet, sed non minus contingenter, quam si nihil ego praescivissem.
Unde igitur (inquies) fit, ut quae certo praenoscuntur semper eveniant, cum tamen contingenter fiant, ac per hoc possint non fieri? Causa hujus rei est, quia qui futurum praenoscit, praecurrit ihtelligentia rei effectionem, et intuetur eam jam factam antequam fiat. Id autem quod factum est, non potest factum non esse, tametsi libere et contingcnter factum sit. Praescientia Dei igitur non imponit rebus necessitatem, quia pra)scientia est: sed neque, quia Dei est: nam quemadmo-
Chapter 44 of 63