Caput VI
munibus, quos edidit anno 1521. Primo, detestatur nomen liberi arbitrii: « Usurpata est, inquit, vox liberi arbitrii a divinis litteris, a sensu et judicio spiritus alienissima. Additum est e Platonis philosophia vocabulum rationis seque perniciosum. »
Secundo, defendit Vallam contra Eckium his verbis: « Vallam, ait Eckius, quod Scholarum sententiam de libero arbitrio confutavit, plura voluisse scire, quam didicisset, scilicet egregie festivus nugator. »
Tertio, reprehendit philosophiam naturalem et rationem. « Hoc loco, inquit, prorsus Christiana doctrina a philosophia, et humana ratione dissentit, »
Quarto, tollit omnem libertatem, eteontingentiam: a Est, inquit, libertas posse agere, aut non agere, posse sic, aut aliter agere. Itaque in quaestionem vocatur, sitne libera voluntas, et quatenus libera sit. Responsio, quandoquidem omnia quae eveniunt, necessario juxta divinam praedestinationem eveniunt, nulla est arbitrii libertas. Quid igitur inquies, nulla ne est in rebus contingentia? nihil casus? nihil fortuna? Omnia necessario evenire Scripturae docent. Et si videatur tibi in rebus humanis esse contingentia, judicio rationis hic imperandum est. »
Quinto, his addit in comment. ad cap. 8. epist. ad Romanos. Non solum opera indifferentia, sed etiam peccata in nobis a Deo fieri. (i Sicut, inquit, fatemur proprium Dei opus fuisse Pauli vocationem, ita fatemur opera Dei propria esse, sive quae media vocantur, ut comedere, libere; sive quae mala sunt, ut Davidis adulterium, Manlii severitatem.- Constat enim ex cap. i. ad Romanos, Deum omnia facere non permissive, sed potenter (ut Augustini verbo utamur (id est, ut sit ejus propria Judae proditio, sicut Pauli vocatio. » Et infra: « Ergo non est cur frigidum glossema admittamus, Deum mala permittere, non etiam facere. » Haec ille.
Contradicentia his omnibus habentur in iisdem locis communibus posteriori tempore editis, tum in loco de causa peccati, tum in loco de libero arbitrio. Primo siquidem, recipit nomen liberi arbitrii et rationis, quod ante detestabatur. « Monendi sunt, inquit, rudiores, ut a physicis sumant distinctiones et appellationes partium hominis. In homine est pars cognoscens et judicans, quae vocatur mens, vel intellectus, vel ratio. Altera pars appetens vocatur voluntas; vocatur autem
liberum arbitrium mens et voluntas conjuncta. »
Secundo, reprehendit Vallam, quem ante defenderat: « Valla, inquit, et plerique alii, non recte detrahunt voluntati hominis liber-, talem, quia fiant omnia decernente Deo. n Item in epitome moralis Philosophia?: « Stoicas, inquit, illas de fato,- seU Valla? absurdas imaginationes, quae propter divinam gubernationem adimunt libertatem voluntati, fugiamus. »
Tertio, amplectitur philosophorum sententias, quas antea Scripturis contrarias esse dicebat: « Haec, inquit, est libertas voluntatis, quam philosophi recte tribuunt homini. » Item: « Honestius », inquit, « Plato docuit, » Et in Epitome moralis philosophiae, « Est, inquit, prudentissime ab Aristotele addita rationis descriptio. »
Quarto, admittit, esse in rebus contin-r gentiam et libertatem, quam simpliciter ante negaverat: « Concedendum est, inquit, quod Scriptura Apostolica tribuat homini, etiam nunc post lapsum, libertatem aliquam diligendi ea, quae sunt subjecta rationi. Et infra: Haec Manichaea imaginatio horribile mendacium est, et ab hoc errore mentes abducendae sunt et docendae, agere aliquid liberum arbitrium. »
Quinto negat, Deum esse causam peccati quod tam impudenter antea asserebat: «Est, inquit, haec et pia sententia, utraque manu, et verius toto pectore tenenda, Deum non esse causam peccati, nec velle peccatum. Et infra: Nec figurae illae verborum in sermone hebraico pugnant cum hac sententia, Indurabo cor Pharaonis, et similes. Certum est enim hebraica phrasi significare permissionem, non efficacem voluntatem. » Ex hi$ enim facile potest intelligi quam sint adversarii inconstantes in rebus etiam gravissimis; Sed his omissis ad confirmandam veritatem accedamus.
'Non posse ab insigni temeritate defendi modum loquendi adversariorum, qui nomen liberi arbitrii, in nomen servi arbitrii mutaverunt.
Ut igitur vera et Catholica sententia confirmetur, tria sunt ordine probanda. Primo, non posse adversarios ullo colore defendi ab
insigni temeritate, quod nomen liberi arbitrii tantopere detestentur, et in nomen servi arbitrii commutare tentaverint. Secundo, ex doctrina fidei manifeste deduci, hominem, etiam post lapsum, libero arbitrio praeditum esse, saltem in actionibus civilibus, et externis. Tertio, idipsum certum et evidens esse in vera philosophia et naturali lumine rationis.
Quod attinet ad primum,- tribus argumentis probare possumus, adversarios non sine maxima temeritate nomen liberi arbitrii abolere, vel in nomen servi arbitrii commutare voluisse. Primum enim, serio nos admonet Apostolus Paulus in priore epist. ad Timoth. cap. 6. ut fugiamus vocum novitates. At nomen servi arbitrii in Ecclesia Catholica, per totos mille quingentos annos numquam fuit auditum, cum tame.i ab ipso principio nascentis fidei, ac deinceps variis aetatibus numquam defuerint haeretici, qui liberum arbitrium, vel nimium extulerint, vel etiam contra nimium depresserint.
Deinde, omnes omnino scriptores Ecclesiastici, qui singulis aetatibus fidem Catholicam propugnaverunt, disertis verbis liberum arbitrium docuerunt. Neque opus erit magno labore testimonia Patrum conquirere. Nam et obvia sunt, et adversarii id non negant.
Haec enim sunt verba Calvini, quem in hac palaestra praecipuum adversarium habemus lib. 2. Institutionum, cap. 2. § i. « Semper apud Latinos liberi arbitrii nomen extitit; Graecos vero non puduit arrogantius usurpare vocabulum, siquidem doxcijouotov dixerunt. » Quanta igitur temeritas est, nunc demum abolere velle vocabulum, quod ipse fateris apud omnes scriptores, tum Latinos, tum Graecos semper in usu fuisse?
Denique vel hoc nomen est bonum vel malum; verum aut falsum; utile vel noxium. Si bonum, verum, utile; certe etiam retinendum: si malum, falsum, noxium et (ut Lutherus loquitur) a Satana magistro in Ecclesiam invectum; cum satis constet ab initio Ecclesiae ccepisse, et ad nos usque propagatum, sequitur Ecclesiam fuisse semper valde infirmam, quippe quae neque initio prohibere potuerit, quo minus perniciosum hoc vocabulum a Satana inveheretur, neque postea per totos mille quingentos annos illud explodere, aut abolere valuerit. Et ubi est illud: Portx inferi non prwvalebunt adversus eam?
et, Ecclesia est columna et firmamentum veritatis.
Respondebit Calvinus, nomen liberi arbitrii esse ambiguum: et siquidem liberum dicatur arbitrium a coactione, nomen esse bonum et verum; si a necessitate, perniciosum et falsum. Et quoniam hoc tempore a plerisque accipitur pro libero a necessitate, ideo merito explodendum videri, ne propter ambiguitatem suam fidelibus noceat. At falsum est, nomen hoc esse ambiguum. Nam (ut in libro superiore ostendimus) nullo modo potest intelligi liberum arbitrium, si non sit liberum a necessitate, et non hoc tempore solum, sed omnibus saeculis acceptum est hoc vocabulum pro facultate animi indeterminata, et libera ad utramque partem, ac per hoc libera a necessitate. Id quod testimoniis Scripturae et Patrum, et rationibus variis confirmavimus.
At, inquiunt, hoc vocabulum sumptum est a philosophis, et in divinis litteris nusquam legitur. A quibus igitur sumendum erat? a sutoribus ne et cementariis? et si Scriptura divina voces a poetis accipit, ut Arcturi, Orionis, Pleiadum, quae leguntur in Job cap. xxxvii. et xxxviii. et in Amos cap. 5. quid mirum est, si Ecclesia voces aliquas accipiat a philosophis? et quamvis in divinis literis non sint hae duae voces simul junctae quoad sonum, liberum arbitrium, tamen invenitur altera cum alterius periphrasi, ut Numeri xxx. In arbitrio viri erit, ut faciat vel non faciat. Quid enim est, in arbitrio, ut faciat, vel non faciat nisi in arbitrio libero ad utrumlibet? sic etiam vox illa Graeca, avts^ouaiov, quam Calvinus tantopere detestatur, non invenitur fortasse in Scripturis, tamen invenitur pars una cum alterius partis periphrasi, Ut I. Cor. VII. lUoUffl' av E/Et 7TEpt TOutSfou
SeX^jascto;, id est, potestatem habens propriae voluntatis. Quid enim est potestas propriae voluntatis, nisi aula;c.u<jtov,
Adde ultimo, non esse mirandum, si hae vocds crebnius a Patribus, quam a Scripturis sanctis, vel etiamsi solum a Patribus usurpantur, quoniam haereses, quae liberum arbitrium oppugnant, post conditas Scripturas sunt exortae, et ipsae sunt, quae has voces frequentare vel excogitare coegerunt, quemadmodum in aliis similibus, ut Trinitatis <5goou- <j(ou 0eotoxou factum esse, ipsi etiam adversarii confitentur,
Chapter 38 of 63