Skip to the text

Caput V. Proponitur qusestio principalis, An homo li-. bertum arbitrium habeat in operibus naturalibus et civilibus; et notantur Lutheri et Melancthouis contradictiones

Sequitur tertia qusestio, quae una est ex principalibus, et gravissimis totius hujus materiae quaestionibus; utrum videlicet homo liberum arbitrium habeat in actionibus illis naturalibus, sive civilibus, quas diximus fieri posse cum solo generali auxilio Dei.

Sunt autem tres de hac quaestione sententiae. Prima est Catholicorum fere omnium, non solum esse hominem liberi arbitrii in actionibus supra explicatis, sed etiam id esse evidens, tum in lumine naturae, tum in doctrina fidei. Vide praeter alios, qui hoc docent,

S. Thomam ia qua}st. G. de malo, qua} est de electione, et qusest. 24. de veritate (qua} est de libero arbitrio art. 1.) Item Gregorium, Gabrielem, et alios in 2. sententiar. distinet. 25.

Altera sententia est quorumdam Catholicorum, qui affirmant certum esse ex doctrina fidei, hominem esse liberi arbitrii, tamen id non posse naturali ratione convinci. Ita docuit Joannes Buridanus in tertio libro Ethicorum, qua2st. 4. et Andreas de Castro in primo sententiarum, distinet. 45. quem citat Iluardus Tapperus in explicatione articuli 7. Lovaniensium.

Tertia sententia, sive potius haeresis, manifesta est Laurentii Valla} in lib. de libero arbitrio, Martini Bucceri in lib. de Concordia, articulo de libero arbitrio, et Joannis Calvini lib. 4. Institutionum cap. 46. § 8. et lib. ii. cap. 4. §. 6. qui docent, non habere hominem, in statu naturae corrupta}, liberum arbitrium ulla in re, ac ne in indifferentibus quidem et civilibus. Quocirca idem Calvinus in lib, II. Institutionem cap. 2. §. 4. dicit, optare se, ut,tollatur omnino de medio nomen ipsum liberi arbitrii. Eadem fuit sententia multorum veterum haereticorum, quos cap. 7. opportuniore loco nominabimus. Eadem etiam sententia fuerat initio Lutheranismi, ipsiusMartini Lutheri, et ejus Achatis Philippi Melanchthonis, sed uterque apertissime retractavit. Quos si Bucerus et Calvinus imitari voluissent, nulla cum haereticis hujus temporis de libero arbitrio in actionibus civilibus controversia remaneret.

Utile autem erit annotare hanc retractationem, et contradictionem Lutheri etMelanchtonis, ut appareat eorum inconstantia in re omnium maxima. Nam Lutherus in assertione articuli 36. summam rerum suarum in doctrina de arbitrii servitute constituit. Sic enim ait: « In caeteris articulis de Papatu, de Conciliis, de Indulgentiis, aliisque non necessariis nugis, ferenda est levitas et stultitia Papa} et suorum, sed in hoc articulo, de servitute arbitrii, qui omnium optimus, et rerum nostrarum summa est, dolendum ac.flendum est, miseros sic insanire. » Et in libro adversus Regem Anglorum scripsit, adeo se certum esse de sua doctrina, ut si quis aliter doceret, aut damnaret, qua} ipse scripsit de fide, de operibus, de libero arbitrio, et similibus; is damnaret Deum, et oporteret eum manere filium gehenna}.

Videamus igitur constantiam ejus, in sum¬

ma doctrina}, de qua certissimum se esse jactabat. In assert. articuli 36. ita loquitur:

(i Liberum arbitrium est figmentum in rebus, et titulus sine re, quia nulli est in manu quippiam cogitare boni vel mali, sed omnia (ut Wiclefi articulus Constantiae damnatus recte docet) de necessitate absoluta eveniunt. Quod et Poeta voluit, quando dixit, certa stant omnia lege. EtChristus Matthaei vi: Folium arboris non cadet in terram sine patre vestro. Et infra: Non est dubium Satana magistro in Ecclesiam venisse hoc nomen liberum arbitrium. » Hic aperte Lutherus simpliciter tollit liberum arbitrium omnibus in rebus, juxta haeresim Wiclefi, et ideo ipsum etiam nomen liberi arbitrii damnat. Ex quo factum est, ut liberum adversus Erasmum inscripserit de servo arbitrio.

Sed audi nunc retractationem, quae extat in libro ejus de Visitatione Saxonica, quem postea scripsit, sic enim loquitur in articulo de libero arbitrio: « Multi de libero arbitrio indiscrete loquuntur. Idcirco hanc brevem informationem adseripsimus. Homo habet ex propria virtute liberum arbitrium ad faciendum vel omittendum opera externa per legem, et poenas adactus. Quapropter potest et saecularem probitatem, et bona opera facere, ex propria virtute, a Deo ad haec data et obtenta. Paulus enim vocat eam justitiam carnis, hoc est, quam caro aut homo ex propria virtute facit. Si ergo operatur homo ex propria virtute ullam justitiam, utique habet electionem et libertatem, et fugiendi malum, et faciendi bonum. »

Item ibidem: « Voluntas humana est vis libera, ut facere possit justitiam carnis, seu justitiam civilem, ubi lege et vi agitur, ut non furari, non occidere; non moechari etc. » Ha}c ille, ubi per justitiam carnis intelligit opera bona externa, non tamen bona simpliciter. Ac per hoc docet, posse hominem per liberum arbitrium facere et non facere qua; lex jubet, non tamen peccare, aut non peccare. Itaque admittit arbitrii libertatem in actionibus civilibus et externis, quam negaverat in assert. art. 36. et nomen liberi arbitrii recipit, quod a Satana magistro in Ecclesiam venisse antea dixerat. Ita damnat ipse articulum suum optimum, et summam rerum suarum, et, si verum sit quod scripsit in libro adversus llcgem Vnglorum, Deum damnavit, et oportet eum manere filium gehenme.

Veniamus ad Philippum. Is in locis com-

Chapter 37 of 63