Caput IV
mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. Joan. i. Alterum est ex Augustino lib. x. Confess. cap. G. ubi dicit, coelum et terram omnibus hominibus magna voce clamare, ipse fecit nos, et non ipsi nos; sed tamen surdis canere, nisi Deus altius misereatur. Ex bis enim S. Joannis, et S. Augustinitestimoniis colligitur, Deum quidem dedisse hominibus argumenta satis, magna quibus eum cognoscere possent, nisi essent cseci: sed tamen per peccatum primi parentis ita esse totum genus humanum exca)catum, ut jam Deum nemo cognoscere possit ex argumentis illis, nisi cui speciali gratia Deus illuminaverit mentem.
Sed facile erit argumentum utrumque refellere. Nam non esse omnino excaecatos homines per peccatum primi hominis, in iis etiam, qua) ad Dei notitiam pertinent; perspicuum est ex locis allegatis, Sap. xm. et Iloman. i. « Nam (ut ipsis verbis sancti Augustini utar, in expositione quarumdam propositionum epistola) ad Romanos, in principio) quos arguit Salomon Sap. xm. non cognoverunt per creaturam creatorem; quos autem arguit Apostolus, cognoverunt, sed gratias non egerunt. » Non autem arguentur, qui non cognoverunt, si cognoscere non potuissent: neque caeci sunt, qui aut cognoverunt, aut certe cognoscere potuerunt.
Illud vero: Lux in tenebris lucet, et tencbrx eam non comprehenderunt. Et illud: Mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit; intelligenda videntur de Verbo, id est, de filio Dei, ac per lioc* de mysterio Trinitatis: quod fatemur non posse cognosci solo lumine rationis. Deinde, possent etiam ea verba hunc sensum habere, Lux divinae sapientia) lucet etiam im tenebris, cum appereat in iis rebus, quae omni luce sapientiae carent, id est, in animantibus rationis expertibus, in arboribus, in lapidibus, in rebus caderis, qua) quod ratione careant, tenebrae dici possunt, et de iis recte scriptum esse intelligitur, et tenebra) eam non comprehenderunt.
Nec male, cum Chrysostomo, acTheophylacto dici potest, illud, et lencbrx eam non comprehenderunt, idem esse, ac si dictum fuisset, et tenebrae ei non praevaluerunt. Lux enim illuminat tenebras, et tenebra) non obscurant lucem: hoc est, lux notitiae Dei in hominibus quoque impiis, quavis tenebra-
rum multitudine, vel densitate non vincitur. Denique, cum sancto Augustino, sanctoque Cyrillo dici potest, tenebras esse homines ignorantes et peccatores, qui lucem istam non perceperunt, quam tamen si voluissent, percipere potuissent.
Illud autem S. Augustini ex lib. x. Confessionum, ad rem non facit. Non enim de cognitione, sed de amore loquitur eo loco S. Augustinus: « Domine, inquit, amo te, percussisti cor meum verbo tuo, et amavi te. Sed et coelum et terra, et omnia qua) in eis sunt, ecce undique mihi dicunt, ut te amem, nec cessant dicere omnibus, ut sint inexcusabiles. Altius autem tu misereberis, cujus misertus eris. Alioquin coelum et terra surdis canunt laudes tuas. » Itaque sicut nos surdis canere dicimur, cum ii, quibus multis verbis aliquid suademus, nolunt illud facere, licet satis facile intelligant, quae dicimus: sic etiam coelum, terra, surdis canunt laudes Dei, cum homines ex operibus Dei conditorem quidem agnoscunt, red non sicut conditorem diligunt, venerantur ct colunt.
Requiri, et sufficere auxilium generale ad actiones naturales et civiles efficiendas.
Altera quaestio erat de actionibus naturalibus, sive politicis, aut mechanicis abstrahendo a malitia, vel bonitate morali, an ea) possent a nobis fieri solis natura) viribus. Duo siquidem de hac rp contrarii errores aliquando extiterunt. Quidam enim docuerunt, posse homines, ut etiam res caeteras, opera sua efficere sine ullo Dei auxilio, sive generali, sive speciali. Ita videtur sensisse Orige- ‘ genes lib. m. de principiis, ut annotavit S. Thomas lib. m. contra Gentiles, cap. 89. ita etiam senserunt Pelagiani, teste S. Hieronymo in epistola ad Gtesiphontom, ct lib. i. adversus Pelagianos. Ita denique sensit ex Theologis scholasticis, Durandus in 2. sent. dist. I. qua)st. 5. et dist. 37. quaest. I. qui docet, Deum omnia operare, quae nos operamur, quia dedit, et conservat vim operatricem, quae in nobis est, non quia nobiscum ad opus nostrum efficiendum sua actione concurrat.
Alii vero, fortasse ut ab hoc errore longissime recederent, contra senserunt, ita Deum immediate et proprie omnia operari, ut causte secundai nihil omnino efficiant, sed ad eorum pra}sentiam solus omnia faciat Deus. Refert hanc sententiam S. Thomas in qusest. 3. de potentia art. 7. eamque Mahometis sectatoribus tribuit. Caeterum uterque error Scripturis, Patrum testimoniis, et manifesta! rationi repugnat. Quod breviter ostendemus, quoniam copiosior disputatio ad philosophos proprie pertinet.
Igitur secundas causas, et praesertim homines aliquid vere, ac proprie operari, Scriptura passim docet. Nam Genes, i. dicit, terram germinare, stellas lucere super terram, aves volare sub firmamento coeli, homines dominari, ac praeesse animantibus caeteris. Et alia id genus frequentissime in divinis litteris repetuntur.
Sancti quoque Patres id ipsum affirmant, ut Basilius oratione 5. de opere sex dierum. Ambrosius lib. iii. Hexameron cap. 6. et 8. Joannes Chrysostomus homil. 5. in Genes. Augustinus lib. iii. de Trinitate cap. 3. et 4. Joannes Damascenus lib. n. de fide cap. 10.
Denique rationes etiam in promptu sunt. Nam in primis, si neque ignis calefaceret, neque sol illuminaret, falleretur sensus circa proprium objectum, nullusque esse posset experimentis locus. Certe enim sensus ignem calidum, et solem lucidum esse judicat, quoniam ab illo per calefactionem, ab isto per illuminationem immutari se sensit. Deinde, quorsum Deus rebus naturalibus virtutes operatrices dedisset. Imo quorsum rerum naturas omnino esse voluisset, si omnia otiosa erant futura? Denique, unde monstra nascerentur, quae dicuntur, et sunt peccata naturae, si solus Deus omnia efficeret, cum in Deum error non cadat.
Jam vero humanam voluntatem, ut etiam res caeteras nihil omnino agere posse, nec se ulla ratione movere, nisi Deus cum illis simul operetur, nec sufficere essentiam, et virtutem operatricem ad operandum, si dedit auxilium conditoris. Probatur primum ex divinis litteris. Nam Actor, xvn. Apostolus ait: In ipso vivimus, movemur, et sumus. Quolocosi Deus solum donaret nobis natui'am, et vires ad operandum, easque conservaret, non etiam simul operaretur nobiscum, satis suis¬
set dicere; in ipso vivimus et sumus: quorsum igitur additum est, « movemur », nisi ut intelligamus, non posse nos moveri sine praesenti auxilio Dei, quemadmodum non possumus esse et vivere, ni Deus vitam quam dedit, conservare voluerit.
Itaque in Deo sumus, quia ipse fecit nos, et non ipsi nos; in Deo vivimus, quia ipso nos portat verbo virtutis suae; in Deo movemur, quia sine ipso nihil possumus facere. Siquidem illa prajpositio « in », idem valet hoc loco, quod (per) ut sensus sit, per ipsum vivimus, movemur, et sumus: quemadmodum in illis locis. In Deo meo transgrediar murum. In Deo faciemus virtutem. Hoc genus dxmoniorum non ejicitur, nisi in oratione et jejunio. Omnia possum in eo, qui me eonfortat. Idem Apostolus in epist. priore ad Corinth. cap. x. dicit, Deum operari omnia in omnibus. Quod multo antea scripserat Isaias cap. xxvi. cum ait: Omnia opera nostra operatus es Domine. Rursus de aliis rebus idem scriptura testatur, ut cum in Psalm. cxlvi. EtJob. x. Pelle, et carnibus vestisti me. Et Hierem. i. Antequam te formalem in utero, novi te. Et Dominus in Evangelio Matth. vi. Quod si f aenum agri Deus sic vestit. Et Joan. v. Pater meus usque modo operatur, cl ego operor.
Ad haec, et similia respondebat Pelagius (teste Augustino in libro de' gratia Christi cap. 4.) et post cum Durandus loco notato, dici Deum omnia operari, quia virtutes operatrices rebus attribuit. Sed refellit hanc responsionem S. Augustin. in, epist. 146. eo argumento, quod Deus non solum dicatur omnia operatus, et omnia fecisse, sed in praesenti dicatur operari, cum legimus: « Qui producit in montibus fumum, etfbenum agri Deus sic vestit, et, Pater meus usque modo operatur. »
Deinde, si proptereaDeus diceretur operari omnia, quia dedit omnibus rebus operatrices virtutes, sequeretur, Deum operari omnia peccata, quia dedit homini, et Angelo liberum arbitrium, quo peccata omnia fiunt. Et apud Durandum id maxime locum haberet, cum ipse contendat in secundo sententiarum distinet. 44. potentiam peccandi formaliter esse a Deo.
Adde quod Scripturas intelligere debemus non pro arbitratu nostro, sed juxta commu-
nem sanctorum Patrum explicationem; sancti autem Patres ex allegatis Scripturis errorem istum communi consensu refellunt.
Eusebius lib..vi. de praeparatione evangelica cap. 5. « Causa, inquit, omnium, et quae libertatis nostrae sunt, et quae natura fiunt, Deus est. »
S. Hieronymus in lib. I. adversus Pelagianos, refellit Pelagianos, quod dicerent, posse sc absque Dei auxilio scribere, sedere, flere, curvare digitum, aptare calamum etc. Nequerespondcri potest loqui S. Hieronymum de auxilio Dei mediato, ut vult Durandus. Nam ut duximus ex Augustino, et patet etiam ex Hieronymo ibidem, fatebantur Pelagiani, liberum arbitrium esse donum Dei, et illo mediante posse nostras actiones Deo tribui, et tamen Hieronymus Pelagianos impios, et sacrilegos nominat: « Audite, inquit in epistola ad Gtesiphontcm, sacrilegum, si voluero curvare digitum, movere manum, sedere, stare, ambularo, semper mihi auxilium Dei necessarium erit? Audi, ingrate, immo sacrilege, Apostolum praedicantem: Sive manducatis, sive bibitis, sive quid aliud facitis, omnia in nomine Domini facite. »
S. Joannes Chrysostomus hom. S. in Genesim: « Quocirca, inquit, divinae Scriptura* vestigiasequamur, neque feramus eos, qui adversa temere blaterant. Etiamsi homines terram operentur, et jumentorum auxilio fruantur, et magna sit coeli temperies, et omnia alia concurrant, nisi nutus Domini accedat, omnia alia frustra, et in vanum fierent, et nihil proficeret omnis labor, et desudatio, nisi manus Domini superne adjuvaret, et perfectionem his, qua; fiunt, tribueret. »
S. Augustinus in epist. 146. quaest. 2. « Quomodo, inquid, negare poterimus, Deum etiam nunc operari cuncta quae fiunt, cum Dominus dicat, Pater meus usque modo operatur. »Vide etiam lib. vni. de Gen. cap. 20. et sequent.
S. Anselmuslib. de concordia praescientiae, praedestinationis, gratiae et liberi arbitrii cap. i. « Facit, inquit, Deus omnia, quae justa, vel injusta voluntate fiunt, id est, opera bona et mala. In bonis quidem facit quod sunt, et quod bona sunt: in malis facit quod sunt, sed non quod mala sunt. »
Accedat postremo etiam ratio, nam omnes res creatae in pendent a divina conservatione, ut nc ad momentum quidem per sc, ac sine
Deo esse possint. At si aliquid fieret sine Dei auxilio, saltem in primo illo instanti, quo fieret, per se, ac sine Deo esset. Quemadmodum igitur lumen solis in aere in primo instanti fit a sole, et toto reliquo tempore ab eodem conservatur, nec ullo modo esse potest sine praesentia solis continuantis esse, quod initio illi dedit: sic etiam omnis effectus cujuscumque causae secundae, initio fit a Deo, et ab eodem conservatur, nec potest ulla ratione incipere, vel durare sine actione Dei dantis, vel continuantis esse. Porro ros omnes creatas perpetuo a divina conservatione pendere, nemo est qui neget, cum Apostolus dicat Ileb. i. Portans omnia verbo virtutis sum. Et fuse doceatur a S. Augustino lib. iv. de Gen. cap. xii. et lib. vm. cap. xii. a S. Joannes Chrysost. hom. 10. in Gen. a S. Gregorio lib. xvi. Mora.1. cap. 18. et a S. Thoma. 1. par. quaest. 104. art. 1.
Ilis igitur extremis refutatis erroribus, maneat sententia illa media et communis in scholis Theologorum, posse ab homine fieri multa opera sine auxilio Dei speciali, ut arare, serere, putare vires, plantare arbores, ambulare, sedere, loqui, et alia id genus, nihil tamen fieri posse sine auxilio Dei generali. Ita enim docet, et probat egregiis rationibus S. Thomas in lib. m. contra Gentiles cap. 89. Item S. Bonaventura et caeteri Theologi (Durando excepto) in 2. sent. distinet. 37.
Chapter 36 of 63