Caput XII. Respondetur ad objectiones ex testimoniis S. A ugustini
Ex Augustino plurima profert Calvinus testimonia contra liberum arbitrium; sed pertinent fere omnia ad quaestiones de libero arbitrio, in actionibus moralibus vel supernaturalibus. Tria tantum sunt, quae ad hunc locum, quem nunc tractamus, pertinent, et ea facili negotio ex iis, quae supra diximus, explicantur.
Primum est, in lib. vi. de Genesi ad litteram cap. 13. ubi sic loquitur Augustinus: « Conditoris voluntas rerum necessitas ». Et cap. 17. « IIoc autem necessario futurum est, quod Deus vult, et ca fere futura sunt, quae ille praescivit ».
Alterum est, in libro de gratia et libero arbitrio cap. 20: « Scriptura, inquit Augustinus, si diligenter inspiciatur, ostendit non solum bonas hominum voluntates, quas ipse facit ex malis, et a se factas in actus bonos, et vitam dirigit aeternam; verum etiam illa, quae conservant saeculi creaturam, ita esse in Dei potestate, ut eas, quo voluerit, quando voluerit, faciat inclinari, vel ad praestanda beneficia, vel ad poenas infligendas occultissimo quidem judicio, sed justissimo ».
Tertium est in Enchir. cap. 30: « Libero arbitrio male utens homo, et se perdidit et ipsum ».
Sed responsio in promptu est. Nam quod attinet ad primum, loquitur eo loco S. Augustinus de necessitate consequentiae non consequentis, ut sensus sit, quod Deus vult fieri, infallibiliter futurum esse, sed libere
vel necessario pro ut causa) secundae fuerint. Non enim Deus destruit naturas, sed eo modo vult rem fieri, quem natura ejus rei postulat.
Quod autem ad secundum pertinet, fatemur hominum voluntates ita esse in potestate Dei, ut quocumque voluerit, quando voluerit, faciat inclinari, sed plane suaviter, et quomodo Deum par est agere, cum libera voluntate. Itaque non inclinat eam ex necessitate determinando ad unum, sed vel imprimendo formam aliquam per quam inclinetur, vel interius persuadendo eo modo, quem ipse videt aptissimum esse, ut ab homine non respuatur. Et si ea vis est humante eloquentiae, ut 'liberas voluntates saepe flectat, et detorqueat ad id, quod cupit, quanto facilius poterit Deus non saepe, sed semper interna suasione voluntates humanas quocumque voluerit inclinare, cum ipse perfecte noverit omnes animi propensiones, vim omnium argumentorum, et quid sit, quod hoc loco et tempore humanum animum moveat, si adhibeatur?
Quod autem S. Augustinus scribit, hominem male utendo libero arbitrio, et se perdidisse, et ipsum; intelligitur de libero arbitrio non simpliciter, sed quale erat in statu innoccntiai, hoc est, de arbitrio non solum libero a naturali necessitate (de qua nos hoc loco tractamus) sed etiam a miseria et peccato. Poterat enim primus homo in statu innocentiae per liberum arbitrium numquam peccare, et nullam omnino miseriam experiri. Docet hoc idem S. August. in i. lib. contra duas epistolas Pelagianorum cap. 2. his verbis: « Quis nostrum dicat, quod primi hominis peccato perierit liberum arbitrium de humano genere? libertas quidem periit per peccatum, sed illa, quae in paradiso fuit, habendi plenam cum immortalitate justitiam. Nam liberum arbitrium usqUe adeo in peccatore non periit, ut per illud peccent maxime omnes, qui cum delectatione peccant ».
Chapter 43 of 63