Caput VIII. Probatur idem ex traditione veterum Patrum
Quod ex Scripturis probavimus, hominem etiam post lapsum liberi esse arbitrii in actionibus civilibus, et externis, idem nunc probare aggredimur ex traditione, et testimoniis veterum Patrum. Ac primum notabimus testimonia eorum Patrum, qui pro haereticis habuerunt eos, qui liberum negabant arbitrium. Deinde, singulas eorum sententias adferemus.
Fuerunt igitur permulti, propterea quod liberum negarent, inter haereticos ab antiquis Patribus numerari. Primis enim Ecclesiae temporibus Clemens lib. m. Recognitionum, notavit Simonem Magum hsereseos, quod affirmaret hominem carere libero arbitrio. Deinde, inter haereses Bardesanis, qui vixit circa annum Domini 170. ponit hanc ipsam de libero arbitrio S. Augustinus lib. de haeres, cap. 35. Inter errores Manichaeorum, quorum auctor Manes centum annis Bardesane posterior fuit, numerat S. Hieronymus in praefatione dialogorum adversus Pelagianos, quod tolleretur ab eis liberum voluntatis arbitrium. Eadem hseresis fuit etiam Priscilliani, qui vixit circa annum Domin 390. quam refert S. Augustinus in lib. de haeres, cap. 70. damnat autem S. Leo in epist. 91. ad Turbium, et Concillium Bracarense primum, can. 10.
Hunc veterum haereticorum errorem renovavit postmodum Petrus Abailardus, qui propterea tum ab Innocentio Papa Ii. tum a Concilio Senonensi damnatus fuit, ut cognosci potest ex epist. S. Bernardi 194, et ex lib. iii. vitae ejusdem Bernardi cap. 5. Eumdem postea renovavit Joan. Wiclefus, teste Thoma Waldensi tom. 1 lib. 1. art. 1 cap. 28. et iterum erroremeumdem damnavit Concilium Constantiense sess. 8. Cum igitur toties hic error a Patribus notatus, a Pontificibus et Conciliis damnatus fuerit; certe mirari non debent hujus temporis novatores, si eos inter haereticos numeravimus, Eorumque sententias Leo X. et consequentes Pontifices, necnon Tridentinum Concilium QEcumenicum cum aliis multis diversarum provinciarum Synodis damnaverunt.
At, inquiunt, veteres haeretici, Simon Magus, Bardesanes, Manicliaeus Priscillianus, non simpliciter negabant liberum arbitrium, sed vel inducebant duo principia coaeterna, unum bonum, alterum malum; vel fato, et stellis homines alligabant: unde sequebatur, ut peccata hominum, vel principio illi malo, vel stellis, npn autem ipsis hominibus tribuerentur. Sed quid hoc ad causam? veteres enim Patres, non solum reprehendunt in antiquis illis haereticis causam, unde impellebantur ad negandum liberum arbitrium, sed etiam disertis verbis id notant, quod negarent liberum arbitrium.
Quin etiam unum ex argumentis, quibus utebantur ad refellenda duo principia, sive duas naturas, ‘et fata illa stellarum, erat, quia sequebatur homines carere libero arbitrio, quod semper fuit in Ecclesia dogma certissimum. Certe S. Hieronymus in preefat. dialogor. adver. Pelagianos, dum ita loquitur: (i Manichaeorum est, hominum damnare naturam, et Uberum auferre arbitrium. »
Disertis verbis duos Manichaeorum distinxit, atque damnavit errores; quorum alterum ad se pertinere, quicquid de altero sit, Calvinus et Bucerus, eorumque Sectarii, negare non possunt. Sed veniamus ad ipsas Patrum sententias breviter recitandas.
Chapter 40 of 63