Praefatio
Disseruimus hactenus de natura liberi arbitrii; nunc de viribus ejusdem arbitrii, et simul de gratifc necessitate disputare aggredimur.
Sunt autem tria genera humanarum, tum cognitionum, tum actionum. Est enim alia cognitio naturalis, sive theoricasit, sive mechanica: alia est cognitio moralis, id est, notitia ejus, quod secundum virtutem est vel agendum, vel omittendum; alia denique est cognitio supernaturalis, idest, eorum, qua? sciri non possunt, nisi divinitus revelentur. Sic etiam actionum aliae naturales dici possunt, quales sunt ambulare, sedere, colere agros, gerere bella, et alia id genus; aliae morales, quibus actiones omnes virtutum, et vitiorum continentur, ut eleemosynas dare, jejunare et similia; ut contra, furari, fornicari; et alia ejusdem generis; aliae divinae, ac supernaturales, quae proprie ad salutem aeternam consequendam pertinent, ut credere, sperare, diligere, orare, sacrificare, et caetera.
Et quamvis actiones primi generis, quas naturales diximus, et a quibusdam civiles etiam nominantur, in particulari, sive (ut Theologi loquuntur) in individuo necessario sint bonae, aut malae moraliter (juxta doctrinam S. Thomse, quam nos ut probabiliorem sequimur) tamen ex genere suo indifferentes: unt, et potest etiam fieri, ut aliquis sit liber in ejusmodi actionibus, qua parte
naturales sunt, et non sit liber qua parte sunt morales, ut si quis existimet omnia opera infidelium esse peccata, is fortasse dicet, habere hominem, infidelem liberum arbitrium ad colendum agrum, et non colendum, quatenus colere agrum est opus naturale; non autem habere, quatenus est opus morale quia poterit colere agrum, vel non colere, sed non poterit in eo opere ulla ratione vitare peccatum.
Nos igitur de singulis his cognitionum, actionumque generibus tres tractabimus qiia?stiones: unam, egeatne homo auxilio gratise specialis ad res cognoscendas; alteram, egeatne auxilio ad res easdem peragendas; tertiam, admisso gratiee adjumento, sit ne opus illud in libera hominis potestate. Quare novem erunt praecipuae quaestiones, praeter alias, quae harum occasione discutiendae erunt.
Prima quaestio erit, an ad cognoscendum verum naturale, indigeamus gratia. Secunda, an ad actiones naturales, ut tales sunt, egeamus etiam gratia. Tertia, an ad easdem actiones, etiam ut tales sunt, habeamus liberum voluntatis arbitrium. Quarta, utrum sine auxilio gratia? cognoscere possimus verum morale. Quinta, utrum ad moralia opera, id est, ad preeeepta servanda, et peccata cavenda opus habeamus auxilio gratise. Sex.- ta, utrum sit in nostra potestate bene et male agere moraliter. Septima, sit ne auxilium gratise necessarium ad cognoscendum verum supernaturale. Octava, sit ne idem auxilium gratia? necessarium adactiones divinas, credendi, sperandi, diligendi etc. Nona, sit ne homo liberi arbitrii in ejusmodi actionibus supernaturaiibus, atque divjpis.
Chapter 33 of 63