Skip to the text

Caput X. Evidens esse lumine rationis naturalis, hominem liberi esse arbitrii in actionibus civilibus in externis

Demonstravimus hucusque adversus htereticos libertatem arbitrii, et testimoniis Scripturarum et Patrum: nunc tum adversus eosdem haereticos, tum adversus paucissimos quosdam Catholicos, quos cap. 5. nominavimus, demonstrabimus eamdem arbitrii libertatem ex ratione, ac lumine naturali.

Prima igitur ratio duci potest a communi consensu sapieatum, etiam ethnicorum. Id enim Peripatetici docent, ut perspicuum est ex Aristotele lib. m. Ethicor. cap. 1. 2. 3. et sequent. Idem Academici, ut plane constat ex Platone in Gorgia, et alibi. Idem etiam Stoici, qui tamen fatum acerrime defendebant. Nam (ut scribit S. Augustin.' lib. v. de Civit. Dei cap. 10.) Stoici esetera omnia fato subjiciebant praeter animos humanos. Quare Plutarchus in lib. de Placitis Philosophorum, affirmat, Stoicos de libertate arbitrii idem cum Platone sensisse. Idem de.Stoicis et Platonicis confirmat Gregorius Nyssenus in libro de fato cap. I. 2. et 3. quibus etiam adjungit Sapientes yEgypti. Marcus etiam Tullius (eodem Augustino teste lib. v. de Civit. Dei cap. 9.) maluit Deo providentiam auferre, quam homini libertatem, et ita ut faceret homines liberos, facit sacrilegos. Cum enim libertatem humanam cum providentia divina copulare non posset, elegit id quod erat notius quodque in se ipse singulis fere momentis experiri videbat. Multorum praeterea Ethnicorum testimonia adducit Eusebius lib. vr. de praeparat. Evan-

LiBtitt IV.

gei. cap. G et 7. Denique Calvinus ipse lib. 2. Institutio», cap. 2. §. 2. fatetur Philosophos summo consensu libertatem arbitrii docuisse.

Altera ratio sumitur a consensu orbis terrarum universi. Nulla est enim aut fuit unquam respublica, nullum imperium, quod non habuerit publicum consilium, magistratus, leges, poenas, prsemia. Quse omnino supervacanea essent, si libertatem arbitrii homines non haberent. Item in omni exercitu imperatores et duces et oratione, et promissis, et tympanis, et tubis accendunt animos militum. Sed quorsum haec fierent, si non consilio, et deliberatione animi homines ad opera sua se ipsi moverint, et possent pro arbitrio agere et non agere? Adhsec omnes omnino homines prudentiam, atque industriam necessariam esse censent in operibus humanis, sive ii sint mercatores, sive agricolse, sive opifices, sive quicumque alii. Quare recte docet Euseb. lib. vi. de praeparat. Evang. cap. 5. eos, qui sentiunt, omnia fieri ex necessitate, nihil contingenter et libere, pervertere aut evertere humanam vitam universam. /

Tertia ratio ducitur ab experientia, quae illos ipsos, qui verbis liberum arbitrium negant, re ipsa, et factis, illud affirmare compellit, id quod ex Alexandro Aphrodisseo docet Eusebius lib. vi. de praeparat. Evang. cap. 7. nam illi etiam, qui negant arbitrii libertatem, hortantur suos, eisque praecipiunt, puniunt quoque si perperam agant, solliciti sunt in periculis, cauti in rebus dubiis, et si quis eos afficiat injuria, irascuntur, et ultionem parant. Quod in Calvinianis maxime cernere est, qui si uno verbo forte laedantur, mox evomunt libros plenos conviciorum. At si vere sentiunt, eos quibus irascuntur, non potuisse injuriam non inferre, cur, quaeso, irascuntur.

Dicent fortasse, se quoque non posse irasci. Cur igitur non similiter irascuntur, si a phrenetico, vel puero similem injuriam patiantur? et si serio credunt, eos, quos hortantur, et quibus praecipiunt, necessitate quadam impelli, ut non possint aliud facere, quam quod faciunt, cur tempus et in cohortando et praecipiendo frustra terunt? quod si ipsi quoque ex necessitate hortantur et praecipiunt; cur non utuntur hortationibus, et praeceptis erga stultos, aut pecora? cur tantum erga homines et sanos et sobrios? Nonne igitur experientia plane cogit fateri,

liberum esse arbitrium tum in nobis, qui hortamur, praecipimus, irascimur, tum in iis quos hortamur, quibus praecipimus, et quibus irascimur, quandoquidem nihil ejusmodi agimus erga eos, quos libero arbitrio carere non dubitamus?

Quarta ratio, sumitur ex peccatis hominum. Siquidem evidens est, homines quandoque peccare; nec minus est evidens neminem posse sine arbitrii libertate peccare. Conscientiae stimulus, ac remorsus; verecundia quae nascitur ex peccato; reprehensiones aliorum; commune odium in eos, qui male agunt, ita ut etiam furibus sint fures invisi, apertissime testantur, homines quandoque peccare. Neminem autem peccare in eo, quod necessitate facit, tam esse manifestum, et omnibus certum, docet S. August. in lib. de vera i*elig. cap. 14. ut nulla hic doctorum paucitas, nulla indoctorum turba dissentiat; et in lib. de duabus animabus cap. 11. scribit, hoc a pastoribus cantari in montibus, a poetis in theatris, ab indoctis in circulis, a doctis in bibliothecis, a magistris in scholis, a Pontificibus in templis, a genere humano in orbe terrarum.

Quinta ratio ducitur ab ipsa rei natura; talis est enim in unaquaque re modus appetendi, qualis est cognoscendi; appetitio enim cognitionem sequitur, nec fieri potest, ut quis appetat rem incognitam. In hominibus autem est cognitio finis et mediorum ad fi-» nem tum necessariorum, tum etiam contingentium igitur hominum appetitio ex necessitate fertur in finem, et in ea media, quie sunt cum fine ex necessitate connexa: in alia vero nonnisi contingenter. Atqui hoc est, hominem esse liberum libertate contingenti®, posse videlicet accipere vel rejicere ea media, quse ratio docet non necessario cum fine esse connexa. Rursus (ut recte colligit Gregorius Nyssenus in lib. 7. de Philosophia cap. 1.) consultatio ad electionem ordinatur, proinde ubi est vis consultiva, ibi etiam est vis electiva, ubi autem est vis electiva, ibi est libertas arbitrii, cum nihil sit aliud libertas arbitrii nisi potestas electionis: evidens autem est, esse in homine vim consultivam, ut experientia ipsa testatur; igitur evidens quoque est, esse in homine vim electivam, atque arbitrii libertatem.

caMjT XI.

Respondetur ad argumenta, quae sumunt adversarii ex divinis litteris.

Sed jam argumenta Calvini, aliorumque haereticorum proponenda et solvenda sunt. Et quoniam ducunt etiam ipsi argumenta a Scriptoris sanctis, a testimoniis veterum, et a ratione, initium a Scripturis faciemus.

Calvinus igitur producit haec loca. Primum ex lib. Exodi cap. xl. ubi ^Egyptii a Deo impulsi, dederunt Hebraeis pretiosissima vasa, et vestes, aliaque permulta, quae sine dubio numquam daturi fuissent, si vere liberum arbitrium habuissent. Secundum ex Genes. xliii. ubi Jacob dicitfiliis suis: Detvobis Deus invenire misericordiam coram viro. Quod certe non diceret, nisi existimaret a Deo flecti et regi corda hominum. Tertium ex illo Jud. xv, 14. Irruit super eum spiritus Domini. Quartum ex illo ii. Reg. xvn. ubi Deus effecit, ut Absalon sequeretur consilium Achitophel. Quintum ex illo iii. Reg. xn. ubi Deus inclinavit cor Roboain, ut sequeretur consilia juvenum. Sextum ex illo Josue 2. ubi teste Rahab Deus ad introitum Hebraeorum in Palestinam, immisit terrorem et pavorem in corda incolentium terram illam. Septimum ex Levit, xvi. et Deuter. xxviii. ubi Deus Israelitis ait: Dabo vobis cor pavidum, et oculos deficientes, etc.

His accedant testimonia, quae ante proposuerant Lutherus et Melanchthon. Sit igitur Octavus locus ex illo Isaiae xxvi. Omnia opera nostra in nobis operatus es, Domine. Nonus ex illo Hierem. x. Scio Domine quia non est in homine via ejus, nec viri ut dirigat gressus suos. Decimus ex illo I Reg. ii. Non audierunt vocem patris sui (filii Ileli) quia voluit Dominus occidere eos. Undecimus ex illo I Reg. x. Abiit eum eo (Saul) pars exercitus, quorum tetigerat Deus corda; Duodecimus ex illo Proverb. xvi. Hominis est pneparare cor, Domini autem est gubernare linguam. Item: Cor hominis cogitat viam suam, et Dominus dirigit gressus ejus. Tertius decimus ex illo Proverbior. xx. A Domino diriguntur gressus

viri, quis autem hominum potest intelligere viam suam? Quartusdecimus exilio Proverb. xxi. Cor Regis in manu Domini, quacumque voluerit inclinabit illud. Quintusdecimus ex illo Matth. x. Unus passer non cadit in terram sine Patre vestro. Sextus decimus ex illo Rom. xi. Quoniam ex ipso, et in ipso, et per ipsum sunt omnia. Item ex illo 1 Corinth. xn. Omnia in omnibus operatur. Denique ex illo Ephes. 1. Qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suie.

In explicatione horum locorum pauca quaedam notanda sunt. Primum est, non esse idem liberam electionem et liberam executionem. Libera enim electio necessaria est ad libertatem arbitrii conservandam, non item libera exeeutio, ut S. Joan. Damascenus recte docet in lib. n. de fide cap. 26. Itaque potest Deus nec solum Deus, sed etiam homines impedire, quo minus aliquis re ipsa faciat quod elegit ac decrevit, nec tamen detrimentum ullum patietur liberum voluntatis arbitrium.

Atque hinc respondetur ad testimonium nonum, duodecimum, et tertium decimum. Nam dicitur, non esse in*homine via ejus, quia quamvis ipse mature deliberet et proponat, tamen non est in ejus potestate progressus negotii, cum multis variisque modis impediri possit. Et ideo Sapiens dicit, cor hominis cogitare viam suam, idest, praemeditari et ordinare quid, et quomodo sit faciendum; tamen eventum esse in manu Dei, a quo petendum esse, ut dirigat gressus.

Ned solum in factis, sed etiam in verbis, saepenumero exeeutio non est in potestate hominis: saepe enim diligenter meditamur verba, quae dicturi sumus, et statuimus animo ita loqui ut nihil falsi, nihil noxii, nihil supervacanei nobis excidat, et tamen, nisi Deus speciali gratia linguam gubernet, non implemus quod proposuimus.

Neque vero hinc sequitur (ut Pelagiani volebant) posse nos sine Dei auxilio, praeparare cor, aut cogitare viam nostram, quia scriptum est, hominis est pneparare cor: et, homo cogitat viam suam. Nam neque sumus sufficientes, cogitare aliquid ex nobis, tamquam ex nobis, ut Apostolus ait n. Corinth. iii. Neque ita diriguntur gressus nostri a Deo, ut non etiam eos nos dirigamus, juxta illud Proverb. xv. Vir prudens dirigit gressus suos. Sed Scriptura indicare voluit, magis in potestate nostra esse cogitationem et voluntatem, quam operis executionem.

Secundo sciendum est, libertatem arbitrii non excludere cooperationem et auxilium Dei. Non enim ideo dicitur homo esse liber in deliberando et eligendo, quia possit id facere suis solis viribus; sed quia posita etiam cooperatione divina, in potestate ejus sit hoc aut illud eligere, et rursus eligere vel non eligere.

Quomodo libere dicimur, videre omnia quo videmus, non quod absente lumine quidquam videre possimus, sed quod prosente lumine situm in nobis sit cernere hoc aut illud, et etiam cernere vel non cernere, hoc est. oculos ad rem videndam advertere, vel ab eadem illos avertere.

Atque hinc respondetur ad testimonium octavum, quintum decimum, et sextum decimum. Nam omnia opera nostra operatur Dominus, sed non sine nobis: et passer non cadit in terram sine Patre nostro, quia providentia ejus ad omnia etiam minutissima se extendit: et ex ipso sunt omnia; operatur omnia in omnibus; et operatur secundum consilium voluntatis suae, sed ita suaviter, ut sinat etiam res creatas agere motus suos; neque cooperando tollat, aut destruat, sed adjuvet, perticiatque naturam. Quamquam illud Isaio xxvi: Omnia opera nostra operatus cs in nobis, Domine, rectius intelligitur de ilagellis aut miraculis divinis, quamde operibus liberi arbitrii. Quoniam praecedit in Isaia: Dabis pacem, Domine. Et sequitur: Possederunt nos Domini absque te.

S. Hieronymus in commentar, per opera intelligit flagella, ut sensus sit, dabis pacem Domine: omnia enim flagella qua) passi sumus, a te nobis venerunt; possederunt enim nos Domini absque te, etc. cui explicationi consentanea est interpretatio lxx. Seniorum, qua; habet: Da pacem, Domine, quoniam omnia reddidisti nobis.

Sanctus Cyrillus in commentar, ejusdem loci, intelligit (per opera) miracula et beneficia divina, ut sensus sit, Dabis pacem nobis, quandoquidem omnia mirabilia opera nostra, id est, qua) facta sunt in nobis munera tua sunt, et tamen possederunt nos Domini absque te etc.

Tertio est observandum, posse Quatuor

modis voluntatem a Deo inclinari ad aliquid appetendum vel fugiendum. Primo, efficienter et physice immediate illam movendo et determinando ad unum. Nam si potest ipsa se determinare,..cur non possit etiam Deus eam determinare?

Secundo, efficienter quidem sed mediante aliqua forma, quam imprimat in voluntate. Nam infundendo gratiam et virtutes, per eas inclinat voluntatem ad bonas actiones. Et hos duos modos notavit S. Thomas in quost. 22. de veritate art. 8.

Tertio, objective, id est, per inteniam suasionem, sed efficacissimam, ut resisti non possit. Nam si passio vehemens rapit aliquando voluntatem ad consensum, certe multo facilius potest Deus id' facere.

Quarto, objective quidem et efficaciter, sed ita ut efficacia proveniat non tam ex vehementia persuasionis, quam ex dispositione voluntatis, quam Deus praevidet. Nimirum cum Deus ita proponit aliquid interna 'persuasione, ut videt voluntatem aptam esse ad consentiendum.

Ex his modis, utrum Deus utatur primo et tertio, et utrum si illis utatur maneat integra libertas voluntatis, postea videbimus: certum autem est, Deum sope uti- secundo et quarto. Nec minus est certum, eos duos modos non repugnare arbitrii libertati. Nam quod attinet ad secundum, nullus est habitus virtutis, excepta charitate, qua) est in beatis in colo, qui ex necessitate determinet voluntatem. Quod autem ad quartum pertinet, infallibiliter quidem fit id, ad quod Deus inclinat quarto illo modo, sed integra manet libertas, cum infallibilitas non oriatur ex vehementia motionis divino, sed ex provisione aptitudinis ipsius voluntatis: provisio enim nullam imponit necessitatem. Et quoniam omnia testimonia a Calvino et Luthero adducta, praeter ea, quojam explicata sunt, ad secundum et quartum modum revocari possunt, ideo nihil efficiunt contra arbitrii libertatem.

Ad primum enim de /Egyptiis respondemus, Deum inclinasse corda Aegyptiorum, ut libenter darent Hebraeis pretiosas vestes et vasa, quia fecit, ut occurreret menti eorum aliqua ratio, quam providebat idoneam esse, ut per eam indicarent bonum esse commodare vasa illa et vestes Hebraeis. Vel certe infudit Deus benevolentiam Aegyptiis erga

Hebraeos, et per eam benevolentiam inclinavit corda eorum ad communicandas opes suas cum illis. Id enim significare videntur illa verba, Exod. xii: Dominus dedit gratiam populo coram JE gyptiis, ut commodarent eis, et spoliaverunt JEgyptios.

Sic etiam precatur Jacob (quod erat secundum testimonium) ut Deus det filiis suis invenire misericordiam coram viro, id est, aspiret viro benevolentiam erga filios suos etc. Quod autem irruisse dicitur spiritus Domini in Saul (quod erat tertium) significat spiritum zeli et fortitudmis, donatum fuisse a Deo ipsi Sauli, per quem inclinabatur et incitabatur ad praelium contra Ammonitas.

Quod vero non audierit Absalon consilium Achitopliel (quod erat quartum) factum est, quia Deus fecit, ut Chusai iis rationibus refutaret sententiam Achitophelis, quas idem Deus praeviderat probandas ab Absalone. Idem dicendum est de eo, quod non audivit Roboam consilia seniorum, sed juvenum; et quod filii Heli non audierunt admonitiones patris sui; quae erant testimonia quintum et decimum.

Ad illa vero de pavore immisso in corda Philistinorum vel Hebraeorum; quae erant sextum et septimum, respondemus ea pertinere ad eumdem modum. Facile enim potuit Deus efficere, ut occurrerent cogitationi eo- 1'ura rationes, ob quas timendum esse judicarent: et contra non occurrerent rationes, ob quas in spem erigi possent.

Quod vero secuti sunt Saulem ii, quorum Deus tetigerat corda (quod erat undecimum) factum est, quia Deus immisit in eis venerationem erga regem, sive infundendo bonam qualitatem, sive persuadendo mentibus eorum bonum esse obedire regi a Deo electo.

Denique ad illud: Sicut divisiones aquarum, ita cor Regis in manu Domini; duae dari solent responsiones. Una, ut hic locus intelligatur de execiitione, et sensus sit, solum Deum posse impedire exeeutionem regiarum voluntatum. Nam in Graeco sic legitur hoc proverbium «airsp Sogvi ilSa-ro;, outto y.axota PasiXIw; Iv yetpi vou ©o Z,/ioc est, sicut impetus aqux non potest impediri et coerceri, nisi a magna aliqua vi: sic etiam quod Reges volunt, impediri non potest, nisi a Deo.

Alia est responsio, ut hic locus intelligatur de ipsis voluntatibus regum, et sensus sit, facile esse Deo mutare voluntates homini) Exod. XII, oG.

num, etiamsi reges sint. Nam in Hebraeo non fit mentio impetus, sed simpliciter nominatur aqua -fi 5 JTlSY' T3 ^2 rivi aqua¬

rum, cor regis in manu Dei, hoc est, quam facile est agricolae ducere ab aliquo fonte rivos aquarum quocumque voluerit, cum aqua facillime fluat, qua via datur: tam est facile Deo flectere corda reguui quamvis potentium et superborum, nimirum interius cis proponendo, quae novit eorum ingenio congruere. Atque ita soluta sunt argumenta omnia, quae ex divinis litteris adversarii protulerunt.

Chapter 42 of 63