Skip to the text

Caput XV

omni actu positivo voluntatem determinat, et movet ad agendum; certe etiam determinabit et movebit ad volendum furari, fornicari, mentiri, blasphemare etc. quis autem capiat hominem dignum esse poena, si id velit quod Deus determinando et movendo facit eum velle? Sed de hac re multa diximus in ii. lib. de statu peccati.

Explicatur ima ratio concordiae divinae cooperationis cum libero arbitrio,

Illa igitur sententia refutata, dure nobis rationes occurrunt satis accommodatae, ad explicandam concordiam divinae cooperationis cum libero arbitrio, et objectionem superiore capite propositam diluendam.

Una ratio est juxta sententiam Gregorii Ariminensis, Scoti, Galnielis, et aliorum, in 2. sent. dist. 37. qui docent, cooperationem divinam se tenere ex parte effectus, non ex parte causae, hoc est, concursum Dei non determinare voluntatem nostram, nec aliquid in illam imprimere, aut operari, sed immediate influere in effectum, eumque producere illo ipso momento, quo a voluntate nostra producitur.

Hinc enim sequitur, ut neque Deus determinet, sive necessitet voluntatem, neque voluntas Deum. Nam et uterque concursum suum libere adhibet, et si alter nolit concur rere, opus non fiet. Simile est cum duo ferunt ingentem lapidem, quem unus ferre non posset: neuter enim alteri vires addit, aut eum impellit, et utrique liberum est onus relinquere. Quamquam Deus nisi extraordinarie miraculum operari velit, semper concurrit, quando voluntas nostra concurrit, quoniam ad hoc se libere quodammodo obligavit, quando liberam voluntatem creavit. Ex quo etiam sequitur, ut licet in eodem prorsus momento temporis et naturae, Deus et voluntas operari incipiant, tamen Deus operetur, quia voluntas operatur, non contra.Ethocest, quod aliqui dicunt, 'voluntatem prius natura operari, quam Deum, non prioritate instantis in quo, sed a quo. Sed operae pretium erit solvere argumenta, quae adversus hanc sententiam fieri solent.

Primum argumentum, Inter primam causam, et secundam est ordo quidam essentia¬

lis, ut prima secundam moveat, et secunda non agat nisi mota a prima; est autem Deus prima causa; voluntas nostra, secunda; igitur Deus voluntatem movet, et applicat ad opus.

Respondeo: inter causam principalem, et instrumentariam est ille ordo, utunaaltcram moveat. Inter primam autem Causam et secundam, cum secunda non est proprie instrumentum, uon est ordo, ut una alteram moveat, sed ut una sit prior altera perfectione, illimitatione et necessitate; quia videlicet sit causa perfectior et nobilior, et rursus universalior, cum non limitetur ad unum vel alterum effectum, et denique summe necessaria, cum sine ea nullus effectus fieri possit.

At, inquies, Scriptura indicat, homines esse instrumenta Dei, namlsaiaex. dicitur; Assur virga furoris Dei. Et ibidem appellatur securis et serra. Sed facile est respondere, nam dicuntur homines instrumenta Dei, non proprie, sed metaphorice, quia potest Deus, quando vult, ita flectere eorum animos, quomodo artifex flectit instrumenta sua. Nam alioquihomo est etiam causa principalis, cum sit liber et dominetur animantibus eseteris. Quomodo autem Deus flectat animos hominum, et tamen non tollat arbitrii libertatem, explicatum est supra.

Secundum argumentum. Si Deus operatur, quia voluntas operatur, et non contra; certe sequitur, ut Deus pendeat a voluntate, et aliquo modo ab illa determinetur: absurdum est autem, ut Deus pendeat a creatura, et a temporali determinetur aeternum.

Respondeo: Deus non pendet, nec determinatur a voluntate humana, licet operetur, quia illa operatur: nam libere Deus condidit liberam voluntatem, et potuisset non condere: et rursus libere voluit, et ab aeterno decrevit, concurrere ad opus liberae voluntatis, quando ipsa operari voluerit: et denique potest etiam, quando vult, non concurrere, si velit praeter ordinem a se constitutum aliquid fieri. Itaque Deum operari, quia voluntas operatur, non est Deum pendere a creatura, sed ab aeterna sua institutione et voluntate.

Tertium argumentum, Deus est causa omnium rerum, quae quoquo modo habent esse; at quod voluntas nostra se determinet et applicet ad operandum, sine dubio est aliquid, igitur hoc ipsum facit Deus. Deus igitur facit, ut -voluntas se determinet et applicet, ac per hoc ipsam movet, determinat et applicat.

Respondeo: ia eo quod est, voluntatem se determinare ad opus, sive (quod idem est) re ipsa operari, cum antea non operaretur; Tria considerari possunt, voluntas, actio ejus, et egressus actionis a voluntate, sive relatio, et habitudo actionis tamquam effectus ad voluntatem, ut ad causam. Ex his tribus, voluntas sine dubio a solo Deo facta est; actio quoque fit a Deo, quamvis non solo; denique relatio proprie non fit, sed consequitur: tamen ut est idem re cum actione, ab eo fit, a quo actio ipsa fit.

Itaque nihil est, quod non fiat a Deo, et tamen non dicitur Deus determinare, vel applicare voluntatem ad opus, quia relatio illa non refertur ad Deum, sed ad solam voluntatem. Referretur autem etiam ad Deum, si ipse uteretur voluntate tamquam instrumento ad illam ipsam actionem faciendam.

Quartum argumentum. Actus voluntatis est actio vitalis et immanens, igitur non potest immediate fieri, nisi si a principio intrinseco et vitali. Proinde Deus non concurrit de illam actionem immediate producendam, sed mediante voluntate nostra.

Respondeo: concursus Dei est generalis et indifferens quidam influxus, qui a causis secundis modificatur et determinatur, saltem quoad specificationem, ut diximus in lib. de causa peccati. Et colligitur etiam ex S. Thomain lib. m. contra Gentes cap. 66. ubi dicit causas secundas esse particulantes (sic enim loquitur) et determinantes actionem primi agentis. Porro actio immanens, et vitalis non potest produci, nisi ab intrinseco principio, vel ab extrinseco modificato et determinato ab ipso intrinseco

Quintum argumentum, providentia Dei extenditur ad omnia, etiam singularia, et contingentia et libera: igitur Deus ab aeterno determinavit omnes effectus, ac per hoc etiam determinavit causas secundas ad eos producendos. Nam alioqui si effectus liberi, et contingentes non essent praedeterminati a Deo, sed tales essent, quia tales sunt causa; secundae; praeter intentionem Dei fierent, quod absurdum esse demonstrat S. Thomas in 1. part. quaest. 19. artic. 8. ubi concludit, Deum praeparasse causas alias necessarias, alias contingentes, vel liberas, quia tales esse voluit effectus; non contra, ideo voluisse effectus esse alios necessarios, alios contingentes, vel liberos, quia tales sunt causae.

Respondeo: Deus ab aeterno determinavit omnes effectus, sed non ante praevisionem

determinationis causarum secundarum, praesertim contingentium, et liberarum: et rursus determinavit omnes effectus, sed non eodem modo; alios enim determinavit futuros se operante, vel cooperante, alios se permittente, vel non impediente: neque ratio providentiae postulat, ut Deus ante omnem praevisionem omnia proedeterminaverit, sed solum ut nihil fiat sine ejus praevisione et cooperatione, vel permissione.. Alioqui enim etiam peccata praedeterminassetante praevisionem malae voluntatis, et ideo malam voluntatem esse voluisset, ut inde peccata jam ante praedeterminata prodirent, quae est haeresis absurdissima, et aperta blasphemia. Neque Dominus in Evangelio diceret, unum ex passeribus non cadere in terram sine Patre nostro: sed diceret, unum ex passeribus non cadere in terram, quem Pater noster in terram non dejiciat.

Quod autem S. Thomas dicit, Deum instituisse quasdam causas contingentes, vel liberas, quia tales esse voluit eflectus; videtur intelligendum de effectibus in universum? non in particulari, id est, quia voluit Deus in hoc mundo non omnia fieri necessario, sed aliqua contingenter, vel libere, ideo causas instituit tum necessarias, tum contingentes et liberas: tamen in particulari non ideo instituit istam causam liberam, quia voluit hunc effectum liberum, sed contra voluit hunc effectum esse liberum, quia causam habet liberam. Nam hoc modo neque res contingentes eveniunt praeter intentionem Dei, neque prima radix contingentia; sunt causa; secundae et tamen providentia non impedit liberum arbitrium.

Quod autem S. Thomas locutus sit in genere, et non in particulari, cognosci potest ex 1. part. quaest. 23. art. 7. ubi dicit, Deum determinasse numerum partium essentialium mundi, ut coelorum, elementorum, et omnium specierum; tamen non determinasse numerum individuorum corruptibilium, ut culicum, muscarum, etc. neque ut haec musca hodie nascatur, cras illa; sed tantum in genere providisse, et providere, ut non deficiat species ulla animalium. Quod si providentia divina non praedeterminavit in particulari individua substantialia, licet ea praeviderit futura, et voluerit cooperari causis secundis in eorum productione, multo minus determinavit in particulari omnes actiones transeuntes liberas, licet eas praeviderit et decreverit cooperari, vel impedire, vel permittere,

si mala? sint, et bonum aliquid ex eis elicere.

Sextum argumentum. Si Deus non omnia praedeterminaret ante prae visionem determinationis secundarum causarum, non posset omnia certo praescire. Nam actiones liberas futuras non videt Deus in ipsis actionibus, quia non sunt; nec videt in causa secunda, id est, voluntate humana, quia illa indeterminata est, et omnibus positis, qua? requiruntur ad agendum, potest non agere; nec videt in causa prima exemplari, id est, in idea, quia illa repraesentat omnia possibilia, sive futura sint, sive non sint: nec videt in aeternitate sua, quae ambit omnia tempora. Nam etiamsi aeternitas coexistat omni tempori, tamen tempus futurum non coexistit aeternitati, nisi quando re ipsa existit, id est, cum praesens est: proinde futurum, dum est futurum, non est, neque in se cognosci potest. Adde quod Deus cognoscit etiam quaedam, quae numquam erunt, ut cum 1 Reg. 23. petenti David, num tradent me viri Ceilam, respondit, tradent; et cum Matth. ii. praedixit Dominus Tyrios et Sidonios poenitentiam acturos fuisse, si miracula vidissent, quae Capharnaitae viderunt. Haec et similia conditionalia Deus certo praenoscit, et tamen in se ipsis numquam exstabunt, neque aeternitati unquam coexistent. Igitur aut videt in sua voluntate, tamquam in prima causa efficiente, et efficacissima, aut nullo modo videt.

Respondeo: res est omnino difficilis, et fortasse in hac vita incomprehensibilis, qua ratione Deus futura praenoscat. Et hoc videtur indicasse David in Psal.cxxxvm. cum ait: Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, et non potero ad eam. Illud enim (ex me) hebraica phrasi significat (pr;e me) sive (super me) ut sensus sit, mirabilior est modus scientiae tuae, quam ut ego eum comprehendere possim. Quomodo videlicet, intellexeris cogitationes meas de longe, et omnes semitas meas investigaveris etc.

Probabile tamen nobis videtur, Deum futuras actiones liberas non videre nisi in humana voluntate. Id enim significat in primis Scriptura, cum dicit, Deum scrutari renes et corda, et in hoc Psalm. 138. Deum investigare omnes semitas nostras. Nam si videret eas in sua voluntate praedeterminante omnia; non diceretur scrutari corda nostra et

investigare semitas, sed intueri voluntatem suam. Deinde non esset mirabile, Deum omnia praenoscere, si omnia praedeterminaret. Nam et nos facile praescimus et praedicimus, quae facturi sumus: at S. David in toto illo Psal. cxxxvm. miratur scientiam Dei, qua praevidet omnes vias nostras, et intelligit cogitationes nostras de longe etc.

AdhcccS. Augustinus lib. xi. Confess. cap. 18. satis aperte hoc docet, cum ait: « Quoquo modo se habeant arcana praescientiae futurorum; videri nisi quod est, non potest; quod autem jam est, non futurum, sed praesens est. Cum ergo videri dicuntur futura, non ipsa, quae nondum sunt, id est, quae futura sunt, sed eorum causa?, vel signa forsitan videntur, quae jam sunt. Ideo non futura, sed praesentia sunt jam videntibus ex quibus futura praedicantur animo concepta. » Haec ille.

Deus igitur quia perfecte cognoscit omnes propensiones, et totum ingenium animi nostri, et rursum non ignorat omnia, quae illi possunt occurrere in singulis deliberationibus, et denique perspectum habet, quid magis congruum et aptum sit, ut moveat talem animum tali propensione et ingenio praeditum, infallibiliter colligit, quam in partem sit animus inclinaturus. Et hoc fortasse sibi volunt, qui docent, Deum cognoscere futura omnia tam libera, quam necessaria, et tam absoluta, quam conditionalia, quia cognoscit omnem veritatem; et quia omnia, quae quoquo modo futura sunt aliquo modo vera sunt; verum enim est dicere, hoc erit, quando re vera est futurum.

Haec, inquam, sententia videtur coincidere cum nostra. Nam verum, et ens convertuntur, et ideo non est verum modo aliquid esse futurum, nisi illud, modo, habeat aliquod esse nimirum in causa; non autem habet ejse in causa id, quod estlibere, et contingenter futurum, nisi quando in causa est aliqua determinatio. Et quoniam in ipsa contingente causa praecise considerata, nulla est determinatio, ideo vere dixit Philosophus, de futuris contingentibus, non esse determinatam veritatem; respexit enim ad ipsam solam causam contingentem. Tamen si quis conjungit cum causa contingente, vel libera omnia quae possunt occurrere et impedire, et videat propensiones et aptitudines tum ipsius causae, tum omnium objectorum et circumstan¬

harum, quod solus Deus facere potest, exislet inde aliqua determinatio, et ratione illius verum erit dicere: hoc erit tali tempore.

Chapter 46 of 63