Skip to the text

Caput VII. Secundum fidem Catholicam hominem esse liberi arbitrii in rebus civilibus, probatur c.v divinis litteris

Jam vero liberi arbitrii hominem esse in rebus civilibus (quod secundo loco propositum luerat) secundum doctrinam fidei, probatur ex divinis litteris.

Ac primum, accedant ea testimonia, qiue tribuunt homini post lapsum, electionem diversarum rerum. Noqhe enim intelligi potest verte electionis potestas, sine vera arbitrii libertate. Nam ut in i. libro demonstravimus, electio est actus maxime proprius Uberi arbitrii. Sunt igitur haec testimonia. Numeri xxx. In arbitrio viri erit, sive faciat, sive non faciat. Josue xxiv. Optio vobis datur, eligite hodie quod vobis placet. II Reg. xxiv. Trium tibs datur optio, elige unum quod voluerit ex his. III Reg. iix. Postula quod vis, nt dem tibi. Dan. xm. Augustae mihi sunt undique, et quid eligam ignoro (!)■.

Secundo, huc pertinent ea testimonia, qua? docent, hominem aliqua posse facere, quae non facit: et contra, facere aliqua, quae potuisset non facere. Hinc enim apertissime patet, liberum esse in ejusmodi homine, ut pro arbitrio faciat vel non faciat, m. Regum, ni. Quia postulasti verbum hoc, et nonpostulasti divitias, aut animas inimicorum tuorum, sed postulatti sapientiam, etc.. Potuit igitur Salomon postulare divitias, et non postulare sapientiam, et tamen non divitias, sed sapientiam postulavit, Ecclesiast. xxxi. Qui potuit jtransg redi, et non est transgressus etc. i. Cor. ix. Non sum liber? non sum Apostolus? etc. Quo loco docet Apostolus, potuisse se circumducere sororem, et ab Ecclesiis sumptus accipere, sed neutrum facere voluisse. Act. v. Nonne manens tibi manebat, et venundatum intuaerat potestate?hoc est, Nonne poteras (Anania) agrum tuum non vendere? et posteaquam vendideras, nonne poteras pretium tibi retinere? quis te agrum vendere aut Deo pretium offerre coegit? poterat igitur vendere et non vendere, et offerre et non offerre.

Neque satisfaceret, qui responderet, in

hoc loco, et superiore agi de libertate a pracepto, non de libertate a naturali necessitate. Nam libertas a praecepto includit libertatem a naturali necessitate; alioqui inepta et ridicula essent praecepta, si is, cui praecipitur, non esset liber a naturali necessitate. Nam si Ananias non potuisset non vendere agrum, aut pretium illud Apostolis non offerre, sed necessario cl agrum vendidisset, et pretium Apostolis obtulisset, inepte dixisset, B. Botrus, Nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate?

Tertio, accedant illa testimonia quae conditionem continent. Ea siquidem virtutem includunt liberam oppositorum optionem Isaice i. Si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis. Matth. xix. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Ibidem: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes. Luc. ix. Si quis vult post me venire, abneget se ipsum etc..

t)uarto, praedictis locis aidjuugi posgunlea, quae continent reprehensionem cum interrogatione. Sequitur enim inde potuisse hominem non facere id, propter quod reprehenditur. Genes, m. mulieri dicitur: Quare hoc fecisti? serpenti vero, qui expers est rationis et libertatis, non dicitur: Quare hoc fecisti, sed, Quia hoc fecisti. Genes, iv. Quare iratus es? et quare concidit vultus tuus? Potuit igitur et Eva illud non facere, quod fecit. Et Cain non irasci, neque vultum prae moerore dejicere. Neque enim ovi dicitur, Quare fugis lupum? non enim potest non fugere lupum. Neque lupo dicitur: Quare agnum devoras? quia non potest aliud facere.

Quinto, adjici possunt omnia testimonia, quae continent laudes sanctorum Patrum, Noe, Abraham, Isaac, Jacob, Joseph, Mosis, Job, David, Tobiae, Prophetarum denique omnium. Item illa, quae continent praecepta, consilia, cohortationes, qualia sunt P^verbia Salomonis, liber Ecclesiastici, magna pars Psalmorum: Prophetarum, Evangeliorum, Epistolarum Petri, Pauli, Joannis, JacObi, Judae. Ilaec enim omnia significant, hominem esse liberi arbitrii, ut S. Augustinus, colligit in libro de gratia et libero arbitrio cap. 2.

Postremo, addantur ea testimonia, quae probant, primum hominem ante lapsum praeditum fuisse libero arbitrio; quale est il-

lud Eccles. xv. Deus creavit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui etc.. Nam ipse etiam Calvinus propter hunc locum fatetur, primum hominem ante lapsum libero arbitrio praeditum fuisse lib. i. Instit. cap. 15. §. 8. et lib. ii. cap. 5. §. 18. Quamvis enim adversarii aliam esse velint rationem hominis ante lapsum et post lapsum, quod attinet ad arbitrii libertatem: nos tamen facile probare possumus etiam post lapsum hominem esse liberi arbitrii, si fuit ante lapsum. Nam tota ratio Calvini (ut postea videbimus) cur homo careat libero arbitrio, est in eo posita, quod libertas hominis pugnet cum providentia Dei. At providentia Dei non incepit a lapsu hominis, sed fuit etiam antea, cur igitur impedietur post lapsum hominis a libero arbitrio, si ante lapsum non impediebatur?

Quid, quod ex hoc ipso, quod Deus providentiam rerum omnium habet, sequitur, ut homo Ubertate fruatur arbitrii? Nam providentiae divinae illud est proprium, non destruere, sed conservare naturas. Disponit enim suaviter omnia, ut legimus Sapient. 8. et, ut inde colligit S. August. lib, vn, de Civitate Dei cap. 30. sic administrat omnia, quae creavit, ut etiam ipsa proprios exercere et agere motus sinat. Itaque cum natura rationalis libertatem arbitrii postulet, eamque ab initio a conditore perceperit: sic hominem divina providentia gubernat et regit, ut liberam ejus electionem nullo modo impediat.

Atque hoc est quod voluerunt Origenes lib. m. de principiis cap. 3. Gregorius Nyssenus lib. vii de Philosophia cap. I. lib. vm. cap. ult. Theodoretus in epitome divinorum decretorum cap. de Providentia, et Joan. Damascenus lib. n de fide cap. 29, cum scripserunt, liberas hominum actiones non fieri a prodentia, sed ab hominum, ratione et consilio. Non enim significare voluerunt, providentiam Dei non se extendere ad omnia singularia, cum hoc ibidem fateantur, et probent, sed non determinari ad unum actiones hominum, neque necessitatem eis a providentia adferri; quemadmodum determinantur ea, quse libera non sunt, eisque necessitas quaedam, ut non possint alio modo fieri. Sed de his plura dicentur in responsione ad argumenta.

Chapter 39 of 63