Caput I. Complectitur contradictiones Illyrici
Igitur noster Illyricus (ut ordiamur ab eo quod primo loco propositum est) pro sua gravitate et constantia in asserendis sententiis, non tam quid sit in re, considerare solet, quam quid proposito suo maxime deserviat. Itaque si affirmare aliquid causae, quam defendit, utile est, confidenter affirmat; si rursum illud ipsum negare, rei suae conducere putat, audacter negat, parum omnino laborans, cohaereantne scripta sua inter se, an secum ipsa pugnent, et utrum unum alteri opem ferat, an potius, tamquam in bello sociali, unum evertatur ab altero.
I. — In libro, quem nuper edidit de translatione Imperii, passim figmentum, et fabulas appellat, quod vulgo creditur, imperium Romanum translatum a Grsecis ad Germanos Summi Pontificis auctoritate. Atque ut aliquem certum locum notemus, titulus secundae partis primi capitis hic est: « Quod non sit facta per Papas imperii translatio a Graecis ad Germanos ».
Sed nimirum pum haec scriberet, oblitus erat quid paulo ante scripsisset. Nam in libro contra primatum Papae pene extremo, notas Antichr isti explicans, quinto loco hanc ponit de translatione imperii, et quidem his verbis: « Antichristus apparebit cum Romani regni defectio fiet, et reddet Romanis libertatem, sub suo tamen nomine. Hoc accidit ante annos 700. cum Romanum impeperium ruebat, et a Papa, non tamquam Caesare dictatore, consule, aut senatore, sed ut a Papa Romano nonnihil instauratum est: tunc enim Papa suam potentiam et impietatem propagavit». Sic Apocalyp. xm. Laesa bestia ab alia simili agni bestia honoratur. Nec solum in eo fibro, sed etiam in Centuriis idem aifiimat Illyricus. Sic enim scribit centur. 8. cap. 10. coi. 751. a. Atque ita imperium Romanum ad Carolum, et Francos (Leo Tertius) transtulit, et tamen sibi reservavit jus Francis impeiandi. Atque hinc factum est deinceps, ut qui imperii sceptrum acciperent, a Pontifice inaugurarentur, estque haec translatio praecipuum ex miraculis Antichristi », Apocalypsis xm. et xvu.
Quid hic Hlyiice, eliges? si transtulit Ro¬
manus Pontifex imperium in Francos, totus liber tuus de translatione imperii corruit: si non transtulit, corruunt partes non exiguae tum ex libro tuo contra primatum, tum ex historiarum tuarum Centuriis. Immo vero, sive transtulit Papa Romanus imperium in Francos, sive non transtulit, corruit liber tuus de translatione imperii. Siquidem Papam esse Antichristum, ex Yerbo Dei efficacissima ducta ratione demonstrasse te putas in locis paulo ante citatis, quia videlicet Papa dum imperium occidentale instauravit, curavit (ut tu quidem interpretaris) plagam bestiae, quod est miraculum, et nota praecipua Antichristi, Apocal. xm. et xvu. Igitur in lib. de translatione imperii dum contendis tam acriter, non esse Papam auctorem occidentalis imperii, quid aliud contendis, quam id efficere, ut credamus falsam esse tuam illam demonstrationem, qua ex Verbo Dei probare volebas, Papam esse Antichristum? et tamen in hoc ipso libro, tertio quoque verbo repetis Papam esse Antichristum, in quo tu ipse tuam praecipuam demonstrationem labefactas, qua effici credebas, Papam esse Antichristum. Sed pergamus ad caetera.
II. — In hoc ipso libro de translatione imperii in epistola dedicatoria affirmat Illyricus jus in imperium Romanum Germanos adeptos esse ante annos 1500. cum videlicet Arminio duce duas aquilas Romanis eripuerunt; atque in hujus rei si; num bicipitem aquilam Germanos imperatores in insignibus suis praeferre. « Huc (inquit) referre possis, quod et mox post Julium, sub Augusto Germani duas aquilas Romanis justissimo bello abstulerunt ». Et infra: « Quandocnmque igitur volet Romanus sacrificus, aliique imperii aemuli, cognoscere Gei manorum monarchia; originem, ac jus, intueantur modo, ac contemplentur ejus gloriosa insignia bicipitem aquilam ostentantia; et mox ea illos de origine jureque suo abunde edocebunt, ac vel invitos convincent ». Ha;c i le.
Sed ha;c somnia, qua; nos infra cap. 6. refutabimus, refellit etiam ipse idem Illyricus cum itu loquitur centur. U. cap. 16. coi. 621.
« Aquila Romana in duo capita statim in initio hujus sarnuii (quod1 est ab anno 800 ad 900, divisa est. Nam Carolus Magnuis a Leone Pontifice cum consensu 6enatus et populi Romani imperator Occidentis sulemni ■ritu inauguratur anno Domini 801 ». Qud-
modo, quaeso, ista cohaerent, ut ante annos 1500. coeperit aquila biceps, et jus, atque origo imperii Germanici; et tamen aquila Romana anno 801., id est, ante annos 700. divisa primum fuerit, cum Carolus Magnus a Leone Pontifice imperator Occidentis primus inauguratus est?
III. — Rursum in libro de translatione imperii cap. 1. pag. 9. audet (inquit Illyricus) Gelasius Papa ad Anastasium imperatorem scribens 15. qusest. 6. can. Alius, affirmare, Zachariam Papam deposuisse Hildericum regem Francorum, et transtulisse regnum in Pipinum Caroli patrem. (Et infra: Tale mendacium ausus est Papa confingere, et Gratianus suse rapsodise Decretorum inserere). Heec ibi. At in historia longe aliter. Sic enim scribit cent. 8. cap. 10. coi. 706. Pipino Zacharias Papa regnum Francorum dedit, idque ei tutum preestitit, deposito, et in monachum consecrato Carolomanno fratre ejus, et Hilderico rege priore. Poteratne clarius secum pugnare, et uno in loco destruere, quod in alio affirmavit?
IV. — In libro eodem de translatione imperii c. 1. pag. 12. affirmat Illyricus, Summos Pontifices quondam servos et mancipia fuisse Caroli, nunc econtrario a Summis Pontificibus adigi Csesares ad turpissima pedum oscula. Quam foeda (inquit) est ista vanitas, quod Papistse fingunt, illos servos et mancipia Caroli, imperium Romanum in Carolum transtulisse, eumque sibi ut vasallum quemdam dato feudo obligasse; ut nuncarctissimisjuramentis Csesares sibi obstringunt et etiam ad turpissima pedum oscula adigunt. Sed audi rursum ejusdem Illyrici verba ex centur. 8. cap. 10. coi. 724. Pipinus (inquit) et Carolus filius ejus, in terram prostrati, pedes ejus (Stephani Papse) osculati sunt, et stapedes ejus apprehenderunt, et frsenum equi illius tenentes, stratoris officia ei praestiterunt. Quid hic dices Illyrice? Si Papa mancipium eras Caroli, qui factum est, ut non Papa Caroli, sed Carolus Papai stapedes apprehenderit, et stratoris officium ei praestiterit? Et si nunc primum coepit Pupa principes adigere ad oscula pedum, quo pacto ante annos prope 800, Pipinus et Carolus humi strati, Pontificis pedes, nullo cogente, nisi Dei metu, ac reverentia; Christi Vicario debita, osculabantur?
V. — Eadem pag. 12. in libro de translatione imperii ita scribit Illyricus: Testantur quoque omnes historici, etiam ii qui Papis
sunt addictissimi, Leonem Papam mox ut electus fuit in Papam, misisse ad Carolum Magnum legationem una cum clavibus S. Petri, quod est papale insigne, et vexillis urbis Romae cum Aquilis; petiisseque juxta Synodum Adriani, confirmationem sui, et ut aliquis mitteretur qui Romanos Carolo denuo juramentb adstringeret; quod fuit extremae subjectionis indicium. Haec ibi. In Centuriis contrarium legimus; nimirum petiisse Leonem ut aliqui a Carolo mitterentur, qui Romanos non Carolo, sed ipsi Papae juramento adstringerent, sic enim legimus centur. 8. cap. 10. column. 750. Legatos ergo inscio senatu cum muneribus ad Carolum mittit, eique sacras claves, insigne Pontificiae dignitatis, et vexillum urbis Romae, seu aquilam, signum imperii Romani offert, seque et urbem Romam ejus fidei commendat, ac postulat ut suos Romam ableget, qui populum Romanum ad suam fidem atque subjectionem Sacramento firmarent: juxta annales Francorum. Quae verba alii (hoc est, Illyricus idem in alio loco) intelligunt quod j usserit Romanos Francis fidem jurare; sed id non tam facile esset impetratum. Quare verisimilius est, quod petierit Romanos eo adigi, ut Pontifici jusjurandum praestarent. Quare Engelbertus, vel Agilbertus, abbas S. Richarii, jussu Caroli compulit Romanum populum fidelitatem jurare Pontifici.
VI. — Pag. 22. Italiam ab Odoacre occupatam affirmat Leone Bessicano Imperatore. At cent. 5. c. 16. colum. 1526. scribit id accidisse sub Zenone qui post Leonem juniorem Leoni Seniori, id est, Bessicano successit.
VII. — Pag. 26. et sequentibus, Theodoricum Ostrogothum, imperatorem Romanorum et Augustum, ac purpura Ceesarea ornatum fu sse fuse docet, ac mu.tis testimoniis confirmat. At centur. 6. cap. 16. coi. 840. disertis verbis dicit, Theodoricum eunniem nec nomen nec insignia imperatorum Romanorum unquam habuisse.
Vili. — Pag. 49. Carolo Magno imperium Occidentis donatum fuisse scribit ab liene, antequam idem Carolus a Leone coronaretur. At cent. 9. cap. 16. colum. 621. scribit Graecos in imperium Caroli quodammodo consensisse, quod non possent mutare quod Leo fecerat Ifomte, quando Carolum imperatorem appellavit.
IX. — Neque vero de Electoribus imperii minor est apudlllyrieum, quam de ipsa imperii translatione dissensio: Nam in libro de translatione imperii c. 3. pag. 89. habentur haec verba: Hic quoque ut ubique alibi, Pontificiorum parasitarum mendacia grassantur. Dicunt enim quod imperante Othone III, Gregorius V, Germanus, male a Romanis tractatus, suaque sede pulsus, decretum tulerit quod septem Germani principes, loco Romani populi, senatusque, imperatores in perpetuam posteritatem eligere deberent. Quod eorum figmentum mox evidenter, Deo dante, redarguemus. At in historia Ecclesiastica cent. 10. c. 10. coi. 556. habentur haec alia ejusdem Illyrici verba, quae pugnent necne cum praecedentibus, vel ipse Illyricus judex esto: Gregorius undecimo sui exilii mense, pristinae dignitati per Imperatorem restitutus, suam patriam insigni aliqua dignitate ornaturus, sanxit, ut penes solos Germanos eligendi regem esset jus ac potestas, qui post diadema a Romano Pontifice acceptum, imperator et augustus appellaretur. Suntque electores constituti, Moguntinus, Coloniensis. etTrevirensis archiepiscopi, comes Palatinus Rheni, Saxonix, dux, marchio Brandeburgensis, et rex Bobemiae, qui paribus suffragiis electorum cxistentibus, litem inter eos dirimat. Ne autem liber de translatione imperii solum cum aliis ejusdem Illyrici libris, et non etiam ipse secum pugnare videatur, annotemus adhuc unam vel alteram contradictionem.
X. — In ipso igitur lib. de translatione imperii cap. d. pag. 5. sic Illyricus loquitur: (( Dei solius est iste titulus: Mea sunt omnia, ego do ea cui volo; ego transfero regna, ac monarchias de gente in gentem pro meo arbitrio. Horrenda ergo blasphemia est, quod Antichristus, sicut in aliis omnibus se Deo exaequavit, immo et supra eum extulit, ita in hoc quoque gloriatur: suum esse transferre imperia ac regna ad quemcumque velit; seque transtulisse Imperium a Graecis ad Francos, et porro a Francis ad Germanos ». Hsec ibi. At infra cap. 2. pag. 21. non vult solius Dei esse transferre imperia, sed etiam hominum. Siquidem docet non semel translatum fuisse imperium a Grsecis ad Germanos: « Romani, inquit, aut potius Constantinopolitani imperatores saepius jus Occidentalis imperii Germanis tradiderunt ». Et mox pag. 22: « Prima igitur, inquit, translatio facta est sub Leone Bessicano, Constantinopolitano imperatore, circa annum 460. in Othacarum, aut Odoacrem ».
Et infra ponit secundam translationem factam a Zenone imperatore in Theodoricum; tertiam ab Anastasio in Clodovaeum; et quartam ab Irene in Carolum. Sed si horrenda blasphemia est, quod Papa asserat, se transtulisse imperium in Germanos, quia transferre imperia soli Deo convenit, quomodo non est horrenda blasphemia, quod Illyricus asserit, a Leone Bessicano, Vel ejus militibus, translatum imperium in Odoacrem, a Zenone in Theodoricum, ab Anastasio in Clodovaeum, ab Irene in Carolum?
XI. — Et si Antichristus est, et Deo se exaequat, vel super ipsum extollit, qui audet regna transferre, quod soli Deo estproprium, certe Antichristi fuerunt Leonis milites, necnon Zeno, Anastasius, et Irene imperatores, qui re ipsa (ut Illyricus dicit) imperium transtulerunt, ac Dei potestatem usurparunt. Papa vero non modo non est Antichristus, sed etiam Antichristo omnino contrarius, cum non solum imperium non transtulerit, nec Deo se aequaverit, sed etiam (ut idem Illyricus scribit pagin. 12.) se ut servum ac mancipium imperatori subjecerit. Nonne igitur Illyricus manifeste secum pugnat, cum passim in hoc suo libro Papam Antichristum vocat, et quidem extollentem se supra ipsum Deum et tamen in eodem libro tam humilem facit eumdem Papam, ut se mancipium, et juratum servum impeivatoris, esse fateatur?
XII. — Rursum in eodem libro cap. 1. pag. 12:« Ipsa, inquit Illyricus, vox translationis eos evidentissime mendacii redarguit: nam si transtulerunt Papae imperium a Graecis ad Francos, sequitur Graecos esse plane privatos imperiali dignitate ». Haec ibi. Sed paulo post pag. 22. et sequentibus numerat Illyricus quatuor translaitiones factas a Graecis aid Germanos, manente nihilominus etiam Graecis imperiali dignitate: quia videlicet non totum imperium, sed altera pars dumtaxat, quae Occidentale imperium dicitur, translatum fuit. Aut igitur ipsa vox translationis Illyricum arguit evidentissime mendacii, cum ait pag. 22. translatum imperium a Graecis in Germanos a militibus, Zenone, Anastasio, et Irene, aut falsum est quod scripsit pag. 12. nam utrumque simul nulla ratione defendi potest.-
XIII. — Sed insignis contradictio, et contumeliosa in Romanum imperium habetur ad finem epistola) dedicatoriae: ubi sic Illyricus de se ipse loquitur: « Teslor. (inquit) me ab
Chapter 2 of 22