Skip to the text

Caput VIII. Non accepisse Carolum Magnum a Deo immediate imperii dignitatem

Alter erat titulus, Dei solius donum. Nam quemadmodum Aaronem in Republica Judaeorum, et Petrum in Ecclesia Christiana non humana electio, sed Dei solius benignitas summos Antistites fecit; et Mosem, Josue, Othonielem, Gedeonem, Saulem imperatores, ac principes solus Deus populo suo dedit: sic etiam fieri potuisset, ut Carolus Magnus sine ulla humana vel ope, vel vi, sive arte, aut industria, solius Dei voluntate ad imperium vocaretur. Sed ejusmodi titulum Carolo Magno non convenire, isti omnes auctores docent, quos cap. 4. 5. et 0. supra citavimus; ac ne ipse quidem Illyricus, si sibi constare velit, id negare potest. Dum enim contendit, Carolum jure belli imperium sibi parasse, et rursus illud idem, successione haereditaria, donatione Graecorum, et electione Romanorum obtinuisse, simul certe contendit, non accipisse id munus a solo Deo.

Duo tamen sunt loca in eo Illyrici libro, quem refellendum suscepimus, quae satis aperte significant, traditum imperium Carolo Magno fuisse divinitus. Prior locus est pag. 5. ubi ex eo probat Illyricus, non potuisse Papam transferre imperium; quia Dei solius est posse dicere: Mea sunt omnia ego do ea cui volo: ego transfero regna ac monarchias de gente in gentem meo arbitrio. Sed si hoc argumentum aliquid efficeret, efficeret etiam, nullum omnino principem electione hominum fieri, et quoniam non solum Dei solius est regna transferre, sed etiam non est potestas nisi a Deo, ut Apostolus ait Rom. xiii. rursus efficiemus, nec regem praetori, nec populum magistratui, nec dominum servis, nec parentem liberis ullam potestatem posse tribuere.

Si quis vero pro Illyrico forte respondeat, ita esse Deum auctorem primum, ac praecipuum omnis potestatis, atque ab eo potissimum ita imperia omnia et regna transferri, ut modo tamen id per se, modo per alios faciat, is quoque pro nobis poterit Illyrico respondere, imperium Romanum a Graecis ad Francos, Pontificis auctoritate translatum a Deo esse translatum; id enim Deus fecit, sed opera Vicarii sui. Nam quod vicarius accepta a principe auctoritate facit, id etiam princeps ipse facit.

Posterior locus est pag. 61. ubi ex nescio qua visione Constantini imperatoris Constantinopolitani, Illyricus probat, divino mandato Carolum Magnum imperatorem esse constitutum. Sed indignum est argumentum, cui respondeatur. Primum enim auctor ejus visionis non satis magnam fidem apud homines doctos habere solet. Nam etsi vir probus, ac pius fuerit, multa tamen fabulosa operi suo inseruit. Itaque more suo mentitur Illyricus, cum auctorem hunc antiquissimum, atque ita authenticum esse dicit, ut ejus scripta Catholicis quasi propria adyta, et quasi sacra esse, videantur. Deinde ipsa visio (seu vera seu falsa fuerit) nullam mentionem imperii facit. Haec enim est summa visionis: (Vincentius lib. xxiv. Speculi cap. 4.) Cum egeret auxilio adversus barbaros imperator Constantinus Copronymus, per quietem a Deo monitus est, ut Carolum re¬

gem Francorum adjutorem in eo bello susciperet. Ergo quod Illyricus addit, tum divino jussu datum esse Carolo imperium Occidentis a> Constantino, figmentum Illyrici est, nisi forte ipse quoque in quiete somnium aliquod vidisse se dicat. Sed fac postremo et visionem Constantini veram esse, et ea Carolo imperium Occidentis promissum; quid aliud inde colligi posset, quam id imperatori Graeco a Deo fuisse divinitus indicatum, quod postea est factum, cum Carolus Pontificis Maximi auctoritate imperator Occidentis salutatus est? Sic enim et Nabuchodonosor somnio divinitus immisso didicit imperium suum ad Persas, et Medos, inde ad Graecos, postremo ad Romanos transferendum, nec ullus inde colligit, jussum fuisse a Deo Nabuchodonosor regem, regnum suum cum Persis et Medis communicare.

Chapter 9 of 22