Skip to the text

Caput VI

de imperiali ob mortem Alberti imperatoris, et Romano Pontifice Clemente V. per id tempus in Galbis commorante, ratus venisse tempus quo imperium ad Gallos a Germanis transferretur, cum proceribus suis consilium habuit, in quo tandem illud decretum est, ut id a Pontifice per solemnes nuncios peteretur. Cui enim, inquit rex, fiat injuria, si vacantis imperii conditio permutetur? Idem fecerunt olim pontifices alii. Verum summus pontifex, cum id quod in consilio regis decretum erat, continuo rescisset, ne aut regem offendere, aut contra voluntatem suam aliquid concedere cogeretur, Electoribus imperii scripsit, ut maturarent electionem, et Henricum Lucemburgium comitem, si eis videretur, eligerent, alioqui periculum esse, ne una cum imperio potestatem etiam eligendi deinceps amitterent. Delatis ad Germanos epistolis, reque intellecta, comitiorum solemnia maturantur; eligitur Luccmburgius. Quae omnia accurate scripsit Conradus Vercerius, in lib. de rebus gestis Henrici VII. Colligimus autem ex hac historia, non modo regem Gallorum cum universo coetu procerum Francia;, sed etiam imperii Electores in ea sententia fuisse, ut existimarent a Summo Pontifice translatum fuisse imperium a Graecis in Germanos, rursum ab eodem Pontifice a Germanis in Gallos posse transferri. Nam et rex inpublico procerum conventu id affirmavit, et Electores festinata electione Henrici VII, idem apertissime comprobarunt.

XII. — Accedit ad haec clarissimum testimonium eorumdem Electorum in quodam publico instrumento, quod infra subjiciemus, ac supra citavimus. Hoc enim ejus instrumenti principium est: Complectens ab olim sibi Romana Mater Ecclesia quadam quasi germana charitate Germaniam, illam eo terreno dignitatis (nomine decoravit, quod est super omne nomen, temporaliter tantum praesidentium super terram. Haec igitur tot principum ingenua, verissimaque confessio, quamvis nulla alia argumenta suppeterent, an non satis esse ad causam istam finiendam deberet? Verumtamen addam etiam Summorum Pontificum testimonia, non quod ea magni fieri credam ab adversariis, sed tum propter Catholicos, quibus sacrosancta est (ut debet) Pontificum auctoritas, tum etiam ut adversarius videat, qu® Pontifices dicunt, a probatis historiis et principum confessione non dissentire; quam etiam ob causam hoc genus testimoniorum, quod, si auctoritatem

species, primum locum merebatur, in tertium distuli.

Idem asseritur testimoniis Ponti ficum.

Primum igitur pontificum testimonium illud esse poterit, quod de Gregorio IV. refert Paulus JEmilius. Sic enim ait lib. iii. de rebus gestis Francorum: Lugduni concilium Episcoporum, quos Ludovici Imperatoris filii contraxerant, habitum, imperiumque patri abrogatum. Quod decretum mox a Gregorio Pontifice Maximo rescissum est. Eodem pertinet, quod scribit Marianus Scotus lib. iii. Chronici: Rex, inquit, Ludovicus reginam Aquis obviam ei venientem jubente Papa Gregorio accepit. Si quidem filii Ludovici non solum imperium patri abrogaverant, sed etiam uxorem Juditham ei ademerant. Sed utrumque jubente Gregorio recepit. Ex quo refellitur (ut obiter hoc annotemus) quod Sigebertus in Chronico scribit, Gregorium Papam cum filiis Ludovici adversus patrem eorum conspirasse. Nec solum Marianus Scotus, et Paulus Humilius, sed etiam Rhegino lib. ii. Chronie, et Aimoinus lib. v. de rebus gestis Francorum cap. 14. et 16. aliique Sigeberto antiquiores historici Gregorium Papam, Ludovico imperatori favisse testantur. Sed hoc (ut dixi) obiter admonui: illud est proprium hujus loci, a Gregorio Papa decretum Francorum esse rescissum, quo illi Ludovico imperium abrogaverant; nec enim id Gregorius ausus fuisset, nisi ab Apostolica sede imperium ad Francos delatum, atque ab eadem sede pendere intellexisset.

II. — Adrianus II Pontifex maximus cum accepisset imperium Ludovici junioris imperatoris a Carolo Calvo rege armis tentari, continuo ad Carolum legatos, et litteras misit plenas auctoritatis: de quibus sic loquitur Aimoinus lib. v. cap. 24: In epistolis, inquit, Pap® continebatur, ut regnum quondam Lotbarii, quod Ludovico imperatori, spirituali filio ejus, h®reditario jure debebatur, et quod ad eum post mortem ejusdem Lotharii rediit, vel homines in eo degentes, mortalium nullus invaderet, nullus commoveret, nullus ad se conaretur inflectere, quod si quis pr®- sumeret, non solum per su® auctoritatis ministerium infirmaretur, verum etiam vinculis anathematis obligatus, nomine Christianitatis privatus, cum diabolo omnino locaretur. Et infra cap. 27. idem Aimoinus narrat. Carolum quidem his litteris acceptis moleste tulisse, quod regnum suum propagare prohiberetur; interim tamen non contempsisse Apostolicum mandatum, sed legatos cum magnis muneribus ad summum Pontificem destinasse.

III. — AdrianusIV in epistola ad Episcopos Germaniae, quam refert Joannes Aventinus lib. iv. annalium Boiorum: Ideo, inquit, imperium a regno Graecorum translatum est in Alemannos, ut rex Teutonicorum non ante quam a Pontifice Rom. consecraretur, imperator vocaretur, et esset Augustus. Pontifex Romanus promovit Carolum, fecit ei nomen grande, ut esset impefator.

IV. — Alexander III. legatis Imperatoris Graecorum, qui Occidentale imperium iterum cum Orientali conjungi cupiebat, respondit, Platina teste, se nolle id in unum conjungere, quod olim de industria majores sui disjunxissent.

V. — Innocentius III. in epistola ad ducem Turingiae, unde exstat caput, Venerabilem, extra, de electione: illis, inquit, principibus jus et potestatem eligendi regem in imperatorem post modum permovendum recognoscimus, ut debemus: ad quos jure, ac antiqua consuetudine noscitur pertinere, praesertim cum ad eos jus et potestas hujusmodi ab Apostolica Sede pervenerit, quae Romanum imperium in personam magnifici Caroli a Graecis transtulit ad Germanos.

VI. — Clemens V. universali Concilio approbante decretum edidit de juramento, quod imperatores Pontificibus praestant;'unde exstat Clementina, Romani principes, de jurejurando, ejus decreti hoc est initium: Romani principes orthodoxae fidei professores, sacrosanctam Romanam Ecclesiam, cujus caput est Christus redemptor noster, ac Roman. Pontificem ejusdem Redemptoris Vicarium fervore fidei, et clarae devotionis promptitudine venerantes, eidem Romano Pontifici, a quo approbationem personae ad imperialis celsitudinis apicem assumendae, necnon unctionem, consecrationem, et imperii coronationem accipiunt, sua submittere capita, non reputarunt indignum, seque illi, et eidem Ecclesiae, quae a Graecis imperium transtulit in Germanos, et a qua ad certos eorum principes jus, et potestas eligendi regem in imperatorem postmodum promovendum, pervenit, adstringere vinculo jura¬

menti, prout tam mos observationis antiquaj, temporibus novissimis renovatae, quam forma juramenti hujusmodi sacris inserta canonibus manifestant.

VII. — Pius II in epistola ad regem Tureorum Mahumethum, quae est inter ejus epist. 396, hortatur ad fidem Christi amplectendam eumdem Mahumethum, eique si id faciat, jus ac titulum Orientalis imperii pollicetur: «Nos, inquit, te Graecorum et Orientis imperatorem appellabimus, et quod modo vi occupas, et cum injuria tenes, possidebis jure. » Et infra: « Et sicut antecessores nostri Stephanus, Adrianus,Leo, adversus Restulphum, et desiderium gentis Longobardicae reges, Pipinum, et Carolum Magnum, accersiverunt, et liberati de manu tyrannica imperium a Graecis ad ipsos liberatores transtulerunt: et nos in Ecclesiae necessitatibus tuo patrocinio uteremur, et vicem redderemus accepti beneficii ». Cum igitur in gratiam Caesarum et in odium Pontificum controversia haec ab Illyrico in medium sit allata, si inter se ipsi consentiunt; ut revera eos consentire, utrorumque testimoniis demonstravimus; quid nos amplius disceptare necesse est? Sed accedamus tamen ad rationem, et titulos omnes excutiamus, quibus adversarii fingunt, imperium Romanum ad Carolum pervenisse.

Imperium Germanorum non esse acquisitum jure belli.

Sex omnino tituli sunt, quibus homines regna atque imperia possidere solent: Jus belli, beneficium divinum, successio haereditaria, electio populi, donum principis, Summi totius Ecclesiae Praesulis decretum. Aut enim aliquis per se imperium occupat, aut accepit illud ab alio. Si per se occupat, jure belli dicitur possidere, qui est primus titulus; quo titulo Cyrus, Alexander, Julius; aliique nonnulli summa imperia tenuerunt. Si accipit ab alio; aut a Deo singulari vocatione, aut ab hominibus: si a Deo, jam est secundus titulus, isque omnium justissimus, quo titulo, Moyses, Aaron, Saul, David, Petrus principatum vel ecclesiasticum, vel politicum adepti sunt. Si vero ab hominibus; aut naturali successione, aut electione voluntaria: si naturali successione, jure haereditario regnare dicitur, qui est titulus tertius, quo

Salomon David, Tiberius Augusto, Ludovicus Carolo, atque alii aliis successerunt. Si electione voluntaria; aut multitudo eligit, aut princeps: si multitudo, inde est quartus titulus, quo Claudius, Galba, Vespasianus, ac caeteri deinceps Romani imperatores ut plurimum electi sunt. Si a solo principe, aut is politicus est, aut ecclesiasticus: politicus, oritur quintus titulus, quo titulo imperarunt Lucius Verus a Marco Antonino, Maximianus a Diocletiano, Valens a Valentiniano, Theodosius a Gratiano, et si qui sunt alii principes a praecedentibus principibus ad imperium vocati. Si denique a principe ecclesiastico imperator dicatur, existet titulus sextus, quo nos asserimus, Carolum Magnum, et qui eum secuti sunt, Germanos imperatores jus imperii esse adeptos.

Quae cum ita sint, si primos quinque titulos in imperio Germanorum locum non habere demonstraverimus, efficiemus profecto, Carolum Magnum aut a Pontifice Maximo imperium habuisse, aut omnino non habuisse. Quomodo enim habuit quod nec ipse armis occupavit, nec successione haereditaria, nec divina aut humana electione suscepit? Quod si Carolus Magnus imperator non fuit, certe nec caeteri Francorum, Germanorumve reges imperatores fuerunt; nec Rodulphus, qui nunc est in imperio, jure imperator dici potest. Viderit igiturjlllyricus, ne, dum imperatoribus adulatur, eosque multis falsis titulis onerat, eosdem vero jure imperandi privet, ac de solio Caesarum deturbet imprudens.

Ordiamur a primo titulo, quem Illyricus praeter caeteros asserit, ac pro viribus propugnat. Obtinuit Carolus Magnus paterna haereditate regnum Francorum, expugnavit deinde Longobardos, atque ex ea victoria rex etiam Longobardorum appellari coepit. At cum Romanis numquam pugnavit, Romanam urbem vi numquam intravit, semper socius et amicus, deinde etiam patricius Romanorum, hostis et inimicus numquam fuit. Id quod historici omnes clamant, ac praesertim Albertus Krantzius lib. ii. Saxoniae, et Eginarthus in vita Caroli. Nec poterit Illyricus unam syllabam contra producere. Qua ratione igitur jure belli Romanos subjectos habuit, qui cum Romanis bellum numquam habuit?

At (inquies) regnum Longobardorum in Italia, quod Carolus armis adeptus est, aliquando Romana provincia fuit. Sedsiomnes

qui Romanas provincias occuparunt, imperatores Romani dicendi essent, nimium multos imperatores haberemus. Nam (ut caetera nunc omittam) Gallia, Hispania, Anglia, quse nunc a regibus tenentur, Romanae provincia) aliquando fuerunt; num igitur recte facerent reges Gallorum, Hispanorum, atque Anglorum si se Romanos ca)sares appellarent? Non opinor hoc dicturum Illyricum, aut eorum aliquem, qui decus imperii in sola Germania conservari cupiunt. Quare neque Carolus eo solum nomine Romanus imperator dici potuit, quod Longobardis regnum Italia) eripuerit, quod antea Romanorum provincia fuerat.

Deinde si Carolus jure belli Romanum imperium sibi paravit, quo tempore id fecit? Ante coronationem a Leone papa acceptam, an postea? Si antea, cur igitur usque ad eam diem, neque ipse se in suis diplomatibus, quorum nonnulla apud Joannem Aventinum exstant, imperatorem Romanorum vocat, neque ab ullo historicorum hoc nomine appellatur? Si postea, cur igitur ab eo die, cum imperium nondum haberet, imperator, et Augustus cum in propriis litteris, tum in omnibus historiis incipit appellari? Sed fortasse neque antea neque postea; sed illo ipso tempore quo armis imperium occupavit; coronam etiam et consecrationem accepit. Id vero dici non potest: nam ex Adone, aliisque historicis supra notatis constat, Carolum quo anno a Pontifice coronatus est, Romam venisse, non ut hostem ac expugnandam Urbem, sed ut patritium; tum orationis gratia, ut inquit Ado, tum etiam, ut exitus probavit, ad causam cognoscendam, quae inter Pontificem, et seditiosos quosdam cives fuerat exorta.

Ac ne forte hic adversarius audito nomine judicii, a Rege Pontificem judicandum esse clamet, placet ex lib. m. Pauli iEmilii adscribere, qualis ejus judicii forma fuerit, « Cogniturus, inquit Humilius, de Leone venerat rex. Cum vero ad rogandas sententias descendit, tunc Episcopi magis sacro sanctae potestatis, quam regis majestatis memores, consentienti ore reclamavere, summum optimumque regem esse Carolum. Sed cuinam tandem de Pontifice Maximo judicium facere fas esse? susciperet Leo in gremium causam suam: quique in caeteros clavium jus haberet, de se quoque ipse incorrupte judicaret, solo numine vel teste conscientiae, vel vindice. Ita Leo (haud aegre ferente Franco demptum sibi grave onus de Pontifice Maximo judicandi suggestum conscendit, crimen jurejurando diluit». Haec yEmilius. Consentiunt Platina in vita Leonis III, Jacobus Vimphelingius in Epitome rerum Germanicarum cap. 9 et alii. Sed haec praeter causam dicta sunt, ut lapidem in via occurrentem removeremus.

Quod autem ad rem praesentem pertinet, ex historicis omnibus aperte colligitur, Carolum non illo ipso anno, quo coronatus est, imperium armis occupasse. Nam praeter ea, quae dicta sunt, scribit Abbas Rhegino lib. ii. Chronici, Carolum ex Ravenna misso filio Pipino cum exercitu Beneventum, sine milite Romam venisse atque a Pontifice, clero, senatu, populo amice magnificeque susceptum- Quamquam neque in hoc anxie laborandum erat. Siquidem adversarius in hoc ipso libro de translatione imperii, quem refutandum suscepimus, pluribus locis quod volumus confitetur: sic enim ait pag. 7: « Carolus jure, ac vi belli occupavit Occidentale imperium, antequam Leo eum coronaret », et gag. 15. « Constat, inquit, Carolum amplius viginti annis ante illam Leoninam (pene dixissem vulpinam) Papae coronationem, totum Occidentale imperium occupasse, et tenuisse ». Redit igitur argumentum nostrum: si amplius viginti annis ante illam, quam tu vocas Leoninam, coronationem occupaverat Carolus totum Occidentale imperium, atque ea de causa imperator Romanorum erat; cur amplius viginti annis imperatorio nomine abstinuit? Cur omnes historici a coronatione Caroli primum annum ejus imperii numerant? Cur annos solum 14. quot videlicet a coronatione ad obitum ejus fluxerunt, Carolo imperatori tribuunt? Cur usque ad eam diem in Oriente imperium fuisse, ac tum demum in Occidentem translatum esse dicunt? Haec enim omnia falsa sint necesse est, si (ut Illyricus dicit) viginti annis ante Leoninam coronationem Carolus Magnus imperator fuerat.

Audi Abbatem Urspergensem, a quo non dissentiunt caeteri scriptores: « Anno, inquit, Dominicae Incarnationis 801. ab urbe vero condita 1552. Carolus Magnus, rex Francorum, Pipini Regis filius, 74. ab Augusto Romanorum imperator consecratus est, anno regni sui 33. Sic imperavit annis 14. » Et infra: « Hic est annus regni ejus 33. Imperii vero primus». Et ibidem paulo ante: «Hucusque Romanum imperium a temporibus apud Constantinopolim Constantini Magni

Helenae filii in Graecorum imperatoribus mansit: ex hoc jam ad reges Francorum, et ad imperatores per Carolum transit». Sed habet fortasse Illyricus firmissima praesidia, quibus sententiam suam tueatur. Imo vero tam sunt inepta et ridicula argumenta, quae profert, ut me illa propemodum pudeat commemorare.

I. — Primum igitur in epistola dedicatoria argumentum ducit ex historia Lucii Flori, qui in eo praelio, quo Pompeius a Caesare victus est, et Romana monarchia quodam modo constituta, initium victoriae Caesaris factum esse scribit a quibusdam Germanorum cohortibus, quae in exercitu Caesaris militabant. «Possis, inquit Illyricus, verissime dicere, non tantum tempore Caroli Magni Germanorum sanguine, ac virtute imperium acquisitum, sed etiam mox ab initio constitutum: nam nemo dubitat, a Julio Caesare, idque potissimum Pharsalico proelio contra Pompeium, imperium Romanum partum, constitutumque esse. At ibi sex illae (teste Lucio Floro) Germanorum cohortes in subsidiis collocatae, quae subito, et quasi uno impetu tum numerosissimum equitatum Pompeii in montes fugarunt, tum ingentem sagittariorum, ac levis armaturae ejusdem numerum conciderunt, et denique etiam legiones ipsas Pompeii validissimas in fugam converterunt, principium et caput totius ejus victoriae, ut omnes historici testantur, fuerunt ».

Quis hoc Illyrici argumentum non rideat. Nam in primis omnino credibile est eas cohortes (tres autem fuerunt, ut Caesar significat lib. III. de bello civili, non sex, ut Illyricus cx Floro falso citat) quae initium victoriae dederunt, non Germanorum militum fuisse; et vel corruptum esse Flori codicem, vitio librariorum, vel Florum ipsum errore esse deceptum. Nam Appianus Alexandrinus, lib. ii. de bello civili, et Dion Cassius lib. xli. historiarum, enumerant diligenter eas gentes, quae in exercitu Caesaris erant, ac Germanorum nullam omnino mentionem faciunt, sed solum Italorum, Gallorum, Hispanorum, atque Graecorum. Deinde Appianus loco notato scribit Caesarem maximam spem victoriae in Italicis militibus posuisse. Ipse autem Caesar lib. iii. de bello civili, disertis verbis testatur, posuisse se spem victoriae in illis tribus cohortibus, quas in subsidium collocaverat, et a quibus, ut ipse praeviderat, atque monuerat, initium victoriae factum est. Ex collatione

Chapter 7 of 22