Skip to the text

Caput XI. Mon devenisse ad Germanos imperium donatione Graecorum,

Restat postremus titulus, principis Orientalis donatio, sive communicatio, quem titulum Illyricus non solum agnoscit, sed etiam pro viribus defendere nititur. Tot vero fraudibus et mendaciis in hac una re explicanda utitur, ut mirum sit, si non ipse sibi apud sanos lectores existimationem, fidemque detraxerit.

Nobis autem ad hunc titulum explodendum duplex via, eaque expeditissima, sese offert. Primum enim historici tum veteres, tum recentiores scribunt, Graecos imperatores, cum primum ad eos fama perlata est coronationis Caroli, vehementer commotos atque indignatos fuisse. Quod sane argumentum est evidens, imperium Carolo non esse Graecorum donatione tributum. Sed verba historicorum audiamus. Eginarthus, Caroli Magni (ut supra diximus) cancellarius, in vita ejusdem Caroli, postea quam exposuit coronationem, ita subjecit: Invidiam suscepti nominis, Constantinopolitanis imperatoribus super hoc indignantibus, magna tulit patientia, vicitque eorum contumaciam magnanimitate, qua eis procul dubio longe praestantior erat, mittendo ad eos crebras legationes, et in epistolis fratres eos appellando. Sigebertus in Chronico anni 805. et Conradus Abbas Urspergensis in Chronico, ubi refert compendio res gestas Caroli, iis¬

dem fere verbis indignationem imperatorum Graecorum describunt. Quos secutus Albertus Krantzius lib. ii. Saxoniae cap. 8. ita scripsit: Invidiam suscepti nominis, Constantinopolitanis imperatoribus non dissimulantibus magna superavit pecunia: vicitque eorum contumaciam magnanimitate, qua Graeculis multum praestabat.

Deinde ex historiis constat Graecos imperatores agnovisse tandem vel invitos imperium Caroli, sed non antequam iis a Pontifice imperator appellatus et augustali diademate insignitus est. Ut nonnisi impudentissimo mendacio Illyricus scribere potuerit pag. 48 et 52. multis annis ante Caroli coronationem concessum eidem Carolo fuisse imperium Occidentis ab imperatore Graeco.

Exstant annales Francorum accuratissimi, ipso Caroli tempore conscripti. In his anno Domini 798. ponitur prima legatio Irenes imperatricis ad Carolum nondum imperatorem, qua legatione non imperii communicatio tractata est, sed restitutio captivorum. Deinde anno 801. adscribitur Caroli coronatio Romae facta a Pontifice Leone. Tum anno 802. qui fuit ultimus Irenes, narratur alia legatio ejusdem Irenes ad Carolum imperatorem, pro pace inter Graecos et Francos impetranda. Sed neque in ea legatione ulla mentio communicationis imperii facta est. Anno 803. describitur legatio Nicephori imperatoris, qui Irenoe successerat, ad eumdem Carolum pro impetranda pace; de imperii communicatione nulla mentio. Pacem enim optabant Graeci a rege Francorum potentissimo, sed nondum (quod ex veteribus colligatur) Carolum salutare imperatorem et augustum dignabantur. Anno 812. qui fuit ultimus Nicephori, commemoratur legatio Michaelis, qui successerat Nicephoro, ad eumdem Carolum, et tum demum scribit auctor Annalium, a legatis Graeci imperatoris Carolum Magnum, cum jam annos 12. imperaret, imperatorem et augustum salutatum. Denique anno 814. scribit auctor obitum Caroli, quem annis 14. in imperio fuisse testatur, ac proinde non numerat annos imperii a consensu Graecorum, sed a coronatione, quam a Leone Pontifice Romae susceperat. Consentiunt his annalibus omnes historici graviores, Aimoinus lib. iv. cap. 90 et 91. Paulus Diaconus lib. xxiii rerum Roman. Ado Viennensis in Chronico G. aetate, Rhegino Prumiensis lib. II* Chronie. Otho Trisirigensis lib. v. cup~3l.

et sequentibus, Cedrenus in compendio historiarum, Zonaras in annalibus, Abbas Urspergensis, Hermannus Contractus, et Sigebertus in Chronico, Blondus lib. i. Decadis 2. Platina in vita Leonis III et (quod magis est admirandum) Illyricus Cent. 9. cap. 16. coi. 621.

Videamus nunc quid Illyricus in lib. de translatione imperii adversus hanc notissimam, certissimam que historiam, adversus scripta sua priora, et (ni fallor) etiam adversus propriam mentem et conscientiam adferat: « Habuit (inquit pag. 47.) Carolus Magnus imperialem dignitatem concessione, ac consensu Constantinopolitanorum imperatorum, quod aliquanto clarius ordineque deinceps exponam ». Nec nos diffitemur, consensisse tandem Gra)cos in imperium Caroli, sed invitos; et, ut tu ipse loco notato in centuriis dicis, quod mutare non possent, quod a Leone Pontifice jam factum erat. Sed perge, et expone quod proposuisti. « Platina, ut homo Italus, et Papis suis addictissimus, studio rem totam obscurat: ac cum narrasset, Romse Carolum, acclamante ei populo (ut imperatori) a Leone coronatum esse, mox addit haec verba: Interea vero Gonstantinopolitana imperatrix, missis in Italiam legatis, cum Carolo foedus et pacem iniit, imperiumque hisce terminis divisit etc., quibus verbis ostendit quidem imperatricem procul dubio de consensu imperialis senatus Carolo Magno concessisse Occidentale imperium, et haud dubie etiam nomen ipsum cum re, sicut omnes alii historici scribunt; sed tamen non vult clare dicere, an antea Papa populusque eum coronaverint, aut vero imperatrix illi eam dignitatem, et potentiam concesserit ».

At certe Platina satis clare expressit, post peractam Caroli coronationem, legatos de pace ab Irene ad Carolum venisse. Sed fac Platinam ut Italicum, et Papis addictum, rem obscurasse: quid respondebis ad annales Francorum, ad tot historicos supra citatos, Grsecos, Germanos, Gallos, ad te ipsum denique? certe illi nec Italici erant, nec Papis addictissimi; et tamen coronationem Caroli antea factam, quam legati de pace ab Irene mitterentur, clarissime docuerunt.

Quod autem addis, omnes historicos testari, nomen imperatorium cum ipsa re, quee tanto nomini respondet, Carolo ab Irene concessum, mendacium est apertissimum: Nullum enim historicorum reperirc potui (evolvi

autem plurimos), qui id ullo verbo significaret quod tu dicis; quin potius annales Francorum, Ado Viennensis, et Rhegino Prumiensis in Chronicis anno 812. tanquam rem novam et insolitam referunt, quod legati Michaelis, qui tertius fuit ab Irene, laudes imperatorias Carolo dixerint, eumque imperatorem et Basileum appellaverint. Perge.

« Verum quod antea imperatrix id fecerit quam Papa, vel populus, inde liquidissime apparet, quia, teste Matthseo Palmerio Florentino, et Martino Polono, antea est Irene imperatoria dignitate spoliata per Nicephorum, quam Papa Leo, populusque eam actionem cum Carolo Romai habuit. Sunt vero isti duo vel diligentissimi supputatores temporum ». Et hic, ni fallor, contra conscientiam loqueris.

Nam in primis, qua fronte audes Martinum Polonum diligentissimum temporum supputatorem appellare, quem constat omnium fere historicorum fuisse negligentissimum? Ac ne longius abeamus, in descriptione annorum Irenes, Nicephori, Michaelis et Caroli imperatorum, quae omnia vix duas paginas explent, sex commisit errores. Primum Irenem solam tribus annis imperasse dicit. At Paulus Diaconus, qui Irenes tempore vixit lib. xxin. rerum Romanarum, quinque annos, et aliquot menses illi tribuit, et singulorum annorum acta describit. Idem facit auctor Annalium Francorum, qui Pauli Diaconi aequalis fuit. Idem Cedrenus, Graecus auctor, in compendio historiarum. Idem alii veteres, et ex recentioribus Onuphrius lib. ii. de principibus Romanis Irenae soli tribuit annos quinque, menses undecim, dies. 17. Deinde Nicephorum, qui Irenae successit, Martinus Polonus solum mensibus novem imperasse scribit. At Paulus Diaconus, Cedrenus, Annales Francorum, et omnes alii veteres, octo annos, et eo amplius Nicephoro tribuunt: Onuphrius lib. ii. de principibus Romanis annos octo, menses octo, dies 26. et ne putetur esse librariorum error in numero; quid singulis annis Nicephorus egerit, Paulus Diaconus et-Cedrenus diligenter perscripserunt. Tertio Michaelis imperium constituit Martinus Polonus anno 800. contra omnium aliorum historicorum tum veterum, tum recentiorum fidem. Quarto Caroli Magni initium ponit anno 802. neque errore librariorum id factum existimari debet. Siquidem eodem in loco Carolum imperasse dicit annis 14. mense uno, et diebus quatuor, ac deinde consequenter initium Ludovici, qui Carolo successit, ponit anno 816. At Carolum imperare coepisse primo die anni 801. si a Natali Domini initium anni sumatur, vel octo diebus ante exitum anni 800, si exordium anni ducatur a kalendis Januarii; tot, et tam graves auctores scribunt, ut mirum sit Martinum Polonum vigilasse, ista cum scriberet. Vide testimonia qua) supra citavimus cap. 4. Quinto idem Martinus ibidem Leonem III, qui Carolum coronavit, quartum appellat, contra ca)teros omnes historicos, eique tribuit aedificationem urbis Leoninae; quam tamen constabat ab alio Leone esse factam, quem alii omnes quartum, ipse vero quintum vocat. Sexto in eadempagina idemMartinusscribitanno 814. Stephanum Papam IY venisse in GalliaS”, et honorifice susceptum aLudovico imperatore. At si Ludovicus imperare coepit anno 816. ut paulo post idem Martinus docet: quomodo potuit anno 814. imperator Ludovicus Stephanum Pontificem ad se venientem suscipere? Itaque Martinus Polonus, diligentissimus scilicet supputator annorum; tam Pontificum quam Caesarum annos ut plurimum perperam disponit.

Quod vero idem Illyricus ait, ex Matthaeo Palmerio liquidissime apparere, Irenem ante imperio spoliatam fuisse, quam Pontifex Leo Carolum coronaverit, liquidissimum quoque mendacium est. Palmerius enim in additione ad Chronicum Eusebii, tametsi in eo labitur, quod Irene post filii excaecationem solum quatuor annos tribuit, cum Paulus Diaconus, Annales Francorum, et Cedrenus quinque annos, et aliquot menses illi tribuant, tamen ipse idem coronationem Caroli ponit anno 801. et initium imperii Nicephori anno 802. constat autem ex Cedreno, et Paulo Diacono, eadem die Nicephorum imperare coepisse, qua Irene se abdicare imperio coacta est. Ex quo intelligimus Palmerium non solum quatuor annos integros, sed etiam aliquot menses Irense tribuendos existimasse, licet solum perfectum numerum expresserit. Proinde ex Palmerii sewtentia posterius Irenem imperio spoliatam, quamCarolus fuerit coronatus.

Sed audiamus jam csetera. « Testatur quoque Platina, Nicephorum imperatorem, oppressorem, aut successorem Irenes, mox initio foedus Irenes de imperii divisione cum Carolo renovasse: ut ha)c quoque fuerit confirmatio imperii Occidentalis a Constantinopo-

litanis Carolo facta. Porro Nicephorum hunc imperatorem collocat Martinus Polonus Poenitentiarius Papa;, et Archiepiscopus Consentinus, in annum Domini 799. omnino eum clarissime pra)ponit illi Romana) coronationi Caroli, sicut et Sebastianus Francus, quin et Jacobus Philippus Bergomcnsis ». De Martino Polono jam ante respondimus, eum in manifesto errore versari, cum imperium Nicephori refert ad annum Domini 799. quod ad annum 802. referre debuisset. Scbastianum Francum non vidi; nec multum laboro quid ille dixerit, cum auctor fuerit admodum recens, et a Catholica Religione alienus.

Jacobum Philippum Bergomensem more tuo fraudulenter citas. Ille enim etsi lib. xi. supplementi commemoret divisionem imperii inter Carolum et Irenem, antequam narret ejusdem Caroli coronationem Roma) factam, tamen id facit per anticipationem, ut expediat ea quee ad Graecorum imperium pertinent. Nam postea loco suo ad ordinem temporum rediens, disertis verbis docet imperium a Graecis ad Francos translatum fuisse Pontificis auctoritate anno Domini 800. exeunte, ut etiam supra citavimus in 4. cap.

a Praeponit quoque (addit Illyricus) Martinus Michaelem imperatorem eidem coronationi, qui ibidem illud foedus renovavit cum Carolo. Denique et Chronicon D. D. Achillis Gassari initium principatus Nicephori ponit in annum 798. facta vero est illa renovatio concessi Imperii a Nicephoro mox initio sui imperii. Quare ex hisce licet colligere ut minimum tres donationes aut concessiones imperii per Constantinopolitanos imperatores factas ante illam Romanam actionem nempe Irenes, Nicephori, etMichaelis, vel certe illas duas priores ».

Colligebat olim Yirgilius aurum ex Ennii stercore: at noster Illyricus (ut video) ex historicorum auro stercus colligit. Nam cum veteres, ac probari historici, et illi ipsi, qui tempore Caroli Magni vixerunt, tam perspicue tradant, anno quinto Irenes Carolum Magnum a Pontifice Maximo coronatum, ac deinde post eam coronationem, Irena) successisse Nicephorum, et Nicephoro Michaelem, quis non intelligit errasse Martinum Polonum, et, qui eum secuti sunt, recentiores historicos, qui sine ulla ratione ex sola imperitia veteribus contradicunt? Quanta autem impudentia est, ejusmodi errores tam diligenter consectari, et demum in obscaris auctoribus vix repertos ita proponere, ac si nihil verius litteris mandari potuisset? et tamen pergit Illyricus, atque ait: « Ex hisce etidm licet colligere, temere, vel potius fraudulenter a Sabellico concessionem imperii ab Irenm post factam coronationem Leonis Papa; poni. Redarguitur enim manifeste ratione temporum. Plerique sane omnes Irenem aiunt postremo ab imperio depositam esse ante illam actionem Romanam, aliqui autem eodem anno. Igitur oportet translationem imperii antea in Carolum factam esse a Constanlinopolitanis quam a Romanis ».

At si temei’e vel fraudulenter Sabellicus anteposuit Caroli coronationem Irenes abdicationi, num etiam Paulus Diaconus, annales Francorum, Cedrenus, Zonaras, Ado, Rhegino, Otho, Conradus, Sigebertus, et alii veteres, temere vel fraudulenter id egerunt? Certe Sabellicus veteres historicos secutus est. Et quinam sunt, Illyrice, illi plerique omnes, qui Irenem aiunt postremo ab imperio depositam esse ante illam actionem Romanam? Nimirum Martinus Polonus, qui unus est instar omnium. An non te pudet tam aperte mentiri? sed perge.

« Porro illam translationem de pace imperioque inter Irenem et Carolum factam, collocant Ado Viennensis, et annales Caroli in annum Domini 798. Praeponunt igitur eam ut minimum integro quadriennio coronationi Leoninae. Paulus quoque /Emilius in sua Francorum historia affirmat seriam sollieitamque actionem et legationem Irenes ad Carolum longe praecessisse illam Romanam coronationem. » Id vero, Illyrice, non est solum audacter mentiri, sed etiam configere oculos hominibus, ut non videant ea quae clarissime patent. Siquidem Ado Viennensis, et annales Francorum duas ponunt legationes Irenes ad Carolum, unam pro pace, ct restitutione captivorum, ante Caroli coronationem anno 798. alteram pro pace iterum renovanda, post Caroli coronationem, anno 802. et quamvis Platina dicat hac legatione posteriore procuratam esse imperii divisionem, tamen Ado Viennensis, et annales Francorum nullam imperii mentionem faciunt, nisi multo inferius, ubi describunt legationem Michaelis anno 812. Haec enim sunt verba Adonis: Anno 798. Ircne ad excellentissimum regem Carolum legationem pro pace servanda misit. Et infra, postquam narraverat coronationem Caroli factam anno

  1. ita subjungit; Anno 802. lrene imperatrix ad imperatorem Carolum misit pro pace inter Francos et Gra;cos firmanda. Et infra, anno 803. Irene ab imperio deposita est; et Nicephorus imperator Constantinopoli creatus, qui legatos suos, una cum legatis imperatoris Caroli remisit. Nam imperator Carolus Jesse Episcopum Ambianensem, et Elinigandum comitem, Constantinopolim direxerat. Susceperunt autem legati Nicephori imperatoris epistolam inscriptam de foedere pacis, sicque tali pacto Constantinopolim reversi sunt. Denique infra, anno 812. In ejus locum Michael gener ejus imperator creatur, cujus legati Aquisgrani ad imperatorem Carolum missi laudes more suo dixerunt, imperatorem, et Basileum illum appellantes. His consentiunt tum annales Francorum (nam inde haec omnia Ado Viennensis accepit) tum etiam Paulus 2Emilius in lib. iii. de rebus Francorum, ut quivis per se cognoscere potest.

Novum enim mendacium est, quod paulo post Illyricus addit, cum ait: « Mihi vero verisimile est, mox initio illius instaurati regni Irenes esse factam talem transactionem de imperio inter eam et Carolum, quo constabiliret adhuc principio dubium, et invidiosum regnum, quod et yEmilius affirmat». IIoc (inquam) apertum mendacium est, cum Paulus Humilius non solum non dicat ullam factam esse transactionem de imperio inter Irenem et Carolum, sed contra potius asserat invita Irene et Nicephoro Augustis, Carolum a Pontifice magno procerum Romanorum assensu, imperatorem factum. Id illa verba indicant de legatis, quos Irene misit ad Carolum, jam a Pontifice coronatum. Augusta; legati foedus petebant, a;gritudine animi, interim dissimulata, et illa de Niceplioro: Hactenus Carolum Augustum, magno, patientissimoque animo Nicephori simultatem, invidiamque tulisse.

Sed pergamus ad reliquas nugas Illyrici, ut hunc locum aliquando claudamus; Credibile, inquit Illyricus,' tamen profecto valde est, Irenem cum filio Constantino multo antea illam dignitatem, et possessionem imperii cum Carolo communicasse». Unde autem id credibile sit, multis verbis conatur ostendere. Sed summa est, quia Carolus devictis Longobardis, jam magna Italia; parte, et ipsa Urbe potiebatur; et Constantinus imperator Constantinopolitanus filiam Caroli in matrimonium sibi dari petierat. « Expendat, inquit, qumso, totum hoc negotium quivis intelligens, ''quomodo potuit Constantinus imperator ambire, aut impetrare filiam Caroli non facta pace? Quomodo autem potuit inter eos fieri pax, non concesso Carolo Occidentali imperio, quod jam fortiter occupaverat, et firmiter retinebat? Necessario igitur in tali nuptiarum filiee Caroli pactione divisio imperii facta est. » Egregia sane demonstratio, quasi non possit imperator cum rege potentissimo pacem facere, et affinitatem contrahere, nisi imperialem dignitatem cum eo communicare voluerit. Qua igitur ratione Carolus Y imperator cum Francisco rege Francorum pacem fecit, et Leonoram sororem ei in matrimonium collocavit, nec tamen eum in imperio collegam accepit? At Carolus Magnus Occidentale imperium armis acquisitum possidebat: nec pacem cum imperatore Constantinopolitano fecisset, nisi ei imperium jam occupatum retinere permissum esset. Verum, non est, ut supra diximus, de possessione provinciarum imperialium quaestio, sed de titulo, de jure, de nomine, de dignitate, ac majestate augustali tota controversia est. Neque enim inficiamur, Carolum bellica virtute Longobardos ex Italia exegisse, eamque provinciam suam fecisse, quae aliquando Romani imperii provincia fuerat. Sed quemadmodum hoc tempore reges Francorum, et Hispanorum, Romani imperii provincias tenent, nec tamen sunt Romani imperatores, et imperator cum eis pacem et affinitatem habet, ita quoque fieri potuit, ut Carolus Magnus aliquot Romani imperii provincias sine nomine et jure imperatorio teneret, et tamen cum eo imperator ConstantinopOlitanus pacem, atque affinitatem habere cuperet.

Chapter 12 of 22