Skip to the text

Caput XII. Romanum Pontificem jure suo imperium a Grxcis in Germanos transtulisse

Demonstravimus hactenus, Carolum Magnum, quem imperatorem Romanorum fuisse nemo negat, ejusmodi imperium nullo alio titulo adeptum, nisi Pontificis Maximi auctoritate. Nunc quoniam Illyricus inter alia argumenta, quibus efficere nititur, imperium non pervenisse ad Carolum Magnum Pontificia auctoritate, etiam illud affert, quod Romanus Pontifex non habeat jus imperia transferendi. Nos contra Deo juvante,

ad demonstrandum aggrediemur, posse Romanum Pontificem, si causa postulet, id facere, non quidem regia, aut imperatoria, sed apostolica, id est, summa atque eminentissima Ecclesiastica potestate.

Pendet autem tota haec res ex duabus sententiis: altera, Romanum Pontificem totius Ecclesiae, id est, omnium Christianorum Patrem et Pastorem esse; altera, summum Ecclesiae totius Pastorem ita non modo privatis hominibus, sed etiam regibus, et imperatoribus Christianis praeesse, ut, si causa Christi et Ecclesia; id exigat, possit eos regnis, atque imperiis exuere, eaque regna, et imperia ab aliis ad alios transferre. Nemo est enim qui non intelligat, si hae duae sententiae verae sint, continuo illud etiam effici, ut Romanus Pontifex certis de causis imperia transferre possit.

Priorem sententiam multi ex nostris accuratissime, ac fusissime demonstrarunt. Quod etiam nos praestitimus in libris quinque, quos de Summi Pontificis institutione et potestate scripsimus. Quare hoc loco satis erit, si eam sententiam confirmemus testimoniis imperatorum, atque eorum potissimum, qui Romanae Sedi infesti fuerunt. Si enim ipsos imperatores, ubi de jure ipsorum agitur, testes habemus, frustra aliorum testimonia desideramus.

Carolus Magnus imperator primus ex gente Francorum non semel primatum Rom. Pontificis agnoscere se, ac venerari professus est. Exstat privilegium ejusdem Caroli, quod Bremensi Ecclesiae dedit, apud Albertum Krantziumlib. i. Metropolis cap. 7. in haec verba: « Summi Pontificis, et universalis Papae Adriani praecepto, necnon et Monguntinensis episcopi Lullonis, omniumque qui affuere Pontificum consilio, eamdem Bremensem Ecclesiam cum omnibus suis appendiciis, Villehado, probabilis vitae, coram Deo et sanctis ejus commisimus ». Exstant item libri nomine Caroli Magni advei-sus synodum Graecorum de cultu imaginum: quos libros etsi ego non esse Caroli Magni arbitror, tamen quia ab adversariis Carolo tribui constanter video, sumam etiam inde testimonium. Sic igitur habet liber primus cap. 6: « Sicut caeteris discipulis Apostoli, et Apostolis omnibus Petrus eminet, ita nimirum caeteris sedibus apostolica, et apostolicis Romana eminere dignoscitur. Haec enim nullis synodicis constitutis caeteris Ecclesiis praelata est, sed ipsius Domini au-

ctoritate primatum habet ». Denique, ut ex Platina in vita Leonis III et Paulo Humilio lib. m de rebus gestis Francorum, ac Jacobo Vimphelingio in epitome rerum Germanicarum cap. 9. cognosci potest, cum aliquando idem Carolus Romae sententias Episcoporum, qui ex tota Italia et Francia convenerant, rogasset de vita et moribus Papae Leonis, atque ab iis una voce responsum esset, Sedem Apostolicam, omnium Ecclesiarum caput, a nemine judicari debere, continuo acquievit, ac permisit, ut Summus Pontifex Leo solo jurejurando crimen, quod ei falso objiciebatur, dilueret.

Otho Magnus, qui primus ex gente Saxonica Romani imperii gubernacula rexit, eum. dem primatum Romanae Ecclesiae disertis verbis confessus est in epistola, quam scripsit ad Joannem XII Rom. Pontificem, quae exstat apud Luithprandum Ticinensem lib. vi cap. 9. Haec enim est inscriptio litterarum: « Summo Pontifici, et universali Papae Domino Joanni, Otho divinae respectu clemem tiao imperator Augustus ». Fuit quoque hic Otho Magnus Romanae Ecclesiae et Acerrimus defensor, ut Jacobus Vimphelingius testatur in Epitome rerum Germanicarum cap. 18. Ut autem omnes intelligant non solum imperatores amicos, sed etiam hostes Romanae Eccelsiae, Pontificis primatum agnovisse, subjiciam testimonia omnium fere imperatorum, qui Romanam Ecclesiam hostiliter persecuti sunt.

Henricus IY, qui primus ex Germanicis imperatoribus cum Romano Pontifice graves inimicitias gessit, etsi certis de causis Gregorium VII Pontificem oderat, auctoritatem tamen Romanae Sedis super omnes homines, atque adeo super ipsos reges et imperatores, numquam negavit. Exstat epistola ejus ad principes imperii, quam totam refert Conradus Abbas Urspergensis in Chronico anni 1109. In epistola haec habentur: « Praeterea, inquit, Domino Papae in praesentia legati sui et vestra obedire parati sumus: et nunc parati sumus ei omnem debitam reverentiam et obedientiam sincero corde, et devotione praesentialiter exhibere ». Et infra: « Rogamus vos per auctoritatem Romanae Ecclesiae, cui nos committimus, et honorem regni, ne super nos, et fideles nostros venialis ». Et infra: « Si interpellatio vestra, nullaque alia interventio ad praesens prodesse poterit, appellamus Romanum Pontificem, et sanctam universalem Roma¬

nam Sedem, et Ecclesiam ». Haec ibi. Rursus autem idem Henricus IY in postrema epistola ad principes: « Appellavimus, inquit, et tertio appellamus dominum Romanum Pontificem Paschalem, et sanctam, et universalem Sedem, et Romanam Ecclesiam ».

Henricus V tametsi non parvo tempore propter Episcoporum investituras Romanam Ecclesiam vexavit et afflixit, ejus tamen primatum semper agnovit. Sic enim de eo scribit Abbas Urspergensis in Chronico anni 1110.

« In Epiphania Domini Ratisbonae Henricus colloquium cum principibus faciens, animi sui propositum eis aperuit, scilicet, quod Transalpinis partibus se exhibere vellet, quatenus et benedictionem imperialem a Summo Pontifice, Romana, quae caput mundi est, in Urbe perciperet, et latas Italiae provincias in societatem regni Germanici fraterna pace, et justitiis ac legibus antiquis componeret, insuper ad omnia quae defensio posceret ecclesiastica, ad mutum patris Apostolici se promptum demonstraret ». Et infra in Chronico anni 1117. ubi exposuisset Abbas terrifica signa, quae de coelo ostendebantur adversus impietatem ejusdem Henrici, qui Summum Pontificem captivum facere, atque ab eo per vim extorquere investituras Episcoporum ausus esset; ita subjungit: « His, et ejusmodi cladibus rex Henricus corde tenus sauciatus, non cessat legationes satisfactorias ad apostolicam. Sedem destinare ». Et infra in Chronico anni 1122. pacem inter Calixtum Pontificem et eumdem Henricum imperatorem his verbis Abbas describit; « Facto, inquit, universali conventu apud urbem Vangionum, qum nunc Vormatia dicitur, sicut longum, ita et incredibile memoratu est, quam prudenti, quam instanti, quamque per omnia sollicito cunctorum procerum consilio, pro pace et concordia per unam, vel amplius,.hebdomadam certatum sit, donec ipse in cujus manu cor regis est, omnem animositatem Augusti sub Apostolica) reverentiae obedientiam, causa matris Ecclesiae, etiam ultra spem plurimorum, inflexit».

Fridericus I imperator, et Romani Pontificis Alexandri III, hostis acerrimus, Romanae Ecclesiae primatum et rebus et verbis confessus est. Nam cum in Italiam venisset, Adrianum IV Pontificem ita veneratus est, ut ad ejus pedes primum venerabundus accederet. Deinde descendenti ex equo stapedem teneret, ut refert Albertus Kranztius

lib. vi. Saxonim cap. 13. Quod idem postea fecit etiam Victori, quem verum Pontificem, cum schismaticus esset, existimabat. Sic enim scribit Uadevicus lib. ii. de rebus gestis Friderici I cap. 70. « Ibi, inquit, religiosissimus imperator ante januas Ecclesia; eum suscepit, et descendenti de equo strepam humiliter tenuit, et apprehensum per manum usque ad altare perduxit, et pedes ejus est osculatus. » Itaque Fridericus imperator re ipsa, et factis satis declaravit quo loco Romanus Pontifiex haberi deberet. Nec tamen solis factis, sed etiam verbis sententiam suam aperuit. Nam in epistola ad omnes imperio Romano subjectos, qua; exstat apud ltadevicum lib. i. cap. 10. Romanum Pontificem caput sanetse Ecclesise nominat: et rursus in epistola ad Adrianum IV Pontificem, apud Radevicum lib. n. cap. 16. Romanam Ecclesiam matrem omnium ecclesiarum et ipsius imperii vocat. Denique in epist. ad Ilermannum Episcopum Brixinensem, apud eumdem Radevicum lib. n. cap. 56. ubi deplorat schisma, quod in Romana Ecclesia fuerat exortum, ita loquitur: « Cum, inquit, unus Deus, unus Papa, unus imperator sufficiat et una Ecclesia Dei esse debeat; quod sine dolore dicere non possumus, duos Apostolicos in Romana Ecclesia habere videmur )>. Et infra: «Pro tanta namque, et tam perniciosa Ecclesise jactura, tota nimirum Italica Ecclesia conturbatur; et dissensiones, schismate orto in capite, jam in inferiora membra defluxissent, et totum Ecclesise corpus defoedassent, nisi nos consilio, et auxilio religiosorum virorum, qui spiritu Dei aguntur, tam impudicae iniquitati justitia; rigorem opposuissemus ». Et infra: « Ut justo declaretur examine, quis illorum regimen universalis Ecclesiae de jure debeat obtinere ». Vides certe, lector, ex sententia imperatoris Friderici, unum esse debere Papam, qui ut (caput toti corpori Ecclesiae praesit, et cui Ecclesiae universalis regimen debeatur.

Philippus imperator creatus in schismate contra Othonem IV, licet a Pontifice Innocentio III, ab imperio repulsus esset, is tamen (ut scribit Abbas Urspergensis in chronico) cum audisset se in excommunicationem Pontificiam incidisse, humiliter a legato Pontificis absolutionem petiit, quod certe numquam fecisset, nisi SummumPontrficcm, pastorem suum, ac proinde aliorum etiam principum et regum fuisse credidisset. Si

enim sola Romana civitas, et non Ecclesia universa, ad curam Romani Pontificis pertineret, quam ob rem princeps Germanus Romani Pontificis censuram tantopere timuisset?

Fridericus II, Ecclesise Romanae longo tempore hostis, et persecutor, timuit tamen Romani Pontificis, ut veri Christi Vicarii, latam in se ecclesiasticam censuram. Sic enim scribit de hoc Friderico Abbas Urspergensis in extremo Chronico: « Nihilominus quoque omni tempore, quandiu, denunciabat eum Papa excommunicatum, beneficium absolutionis humiliter cum omni obedientia, et devotione, et justitiae exhibitione postulavit »; et Jacobus Vimphelingius in Epitome rerum Germanicarum cap. 35. « Fridericus, inquit, secundus in Cyprum usque navigans, Aconem tandem pervenit, nunciis rogans Pontificem, ut se absolveret anathemate: quoniam in ejus potestate deinceps semper sit mansurus. »

Ludovicus IV, imperator, et armis et scriptis Joannem XXII, pontificem oppugnavit, tantum tamen abest, ut existimaverit Summi Pontificis auctoritatem de Ecclesia esse tollendam (ut eam Illyricus sublatam cupit) ut cum verum Pontificem sibi faventem habere non posset, falsum Pontificem creandum curaverit: Nec interim tamen unquam destiterit varias rationes qua;rere, quibus vero, legitimoque Pontifici reconciliari posset. Nam per Joannem regem Boemia;, et litteris et nunciis tentavit, si posset in gratiam Joannis Pontificis redire, paratus antipapam suum deponere, seque reum gravissimi criminis agnoscere, ac misericordia; Pontificia; totum permittere. De qua re vide litteras Joannis Pontificis ad Joannem regem, apud Robertum Arboricenscm tom. ii. de utroque gladio, theoremate 7. Deinde mortuo Joanne Pontifice, cum audivisset idem Ludovicus imperator, Benedictum Papam ad amicitiam suam esse propensum, continuo ad eum legatos misit, qui demississimis precibus absolutionem ad excommunicatione, et restitutionem ad imperium peterent. Cujus rei testis est Albertus Argentinensis in Chonico, qui illo ipso Benedicti et Ludovici tempore floruit.

Neque solum post tempora Caroli Magni, sed etiam antea. Romani imperatores Pontificem Romanum Ecclesia; Catholica; caput esse professi sunt. Atque ut nomine omnium aliorum duo testimonia, unum Latini imperatoris, et Graeci alterum proferamus, exstat epistola Valentiniani III ad Theodosium juniorem inter epistolas prseambulares ad Concilium Chalcedonense. In ea epistola sic loquitur imperator: « Debemus dignitatem propriae venerationis B. Apostolo Petro in nostris temporibus conservare, quatenus beatissimus Romanae civitatis episcopus, cui principatum sacerdotii super omnes antiquitas contulit, locum habeat et facultatem de fide sacerdotibus judicandi». Exstat quoque epistola Justiniani Graeci imperatoris ad Joannem II Romanum Pontificem in ipso primo titulo Codicis. In qua epistola haec habentur verba: a Nec enim patimur quidquam quod ad Ecclesiarum statum pertinet, quod non etiam vestrae innotescat Sanctitati, quae caput est omnium sanctarum Ecclesiarum ».

Habemus igitur imperatorum testimonia, veterum, recentiorum, Latinorum, Graecorum; amicorum, et inimicorum; quibus testimoniis prior illa sententia, quam confirmandam suscepimus, satis munita, quod ad praesentem controversiam de translatione imperii facit, et constituta esse videtur.

Jam vero summum ecclesiasticae hierarchiae principem (quae erat altera sententia) regna, atque imperia Christianorum, si n_- cessitas Ecclesiae id postulet, posse transferre, demonstratum est a nobis in lib. v. de Pontifice, ex quo libro huc unam vel alteram rationem transferemus.

Primum igitur, licet potestas ecclesiastica, quae in summo Pontifice potissimum residet, et potestas politica, quam praeter cteteros principes imperator Romanus habet, non modo duae sint, ac distinctae finibus et officiis, sed etiam separatae interdum inveniantur (nam aliquando Ecclesia nullos habuit politicos principes, et nunc etiam multi sunt principes ac reges extra Ecclesiam) tamen quando Principes sunt Christiani, et in Ecclesiae Catholicae membris, ac filiis numerantur, duae illae potestates ita conjunguntur, ac conveniunt inter se, ut unam Rempublicam, unum regnum, unam familiam, imo et unum corpus efficiant. Unum enim, ut Apostolus ait Rom. xn. sumus corpus in Christo, singuli autem alter alterius membra. In hoc autem corpore mystico Ecclesiae, potestas ecclesiastica veluti animus quidam est, politica autem veluti corpus, ut S. Gregorius Nazianzenus docet in Oratione ad populum timore perculsum, et praesidem irascentem. Neque in controversiam id revocari potest, Tom. VI.

cum constet ecclesiasticam potestatem spiritalem ac coelestem esse, politicam vero, humanam ac terrenam: et rursus illius finis a;terna beatitudo sit: hujus autem, pax et tranquillitas temporalis: illa animos et corda potissimum regat; ista in corporibus vim suam habeat: illa legibus divinis, et coelestibus oraculis; ista jure civili ac gentium nitatur: illa denique auctorem immediatum Deum habeat; ista per jus gentium, et consensum populorum ad principes derivetur. Igitur quemadmodum distincta sunt animi et carnis munei'a, et separata etiam inveniuntur in Angelis, qui corpore vacant, et belluis, quae rationis sunt expertes; et tamen in homine quia unam hypostasim efficiunt, ita conveniunt, et conjunguntur, ut animus praesit, caro subjiciatur, et possit animus jure suo carnem jejuniis, vigiliis aliisque laboribus coercere, ne impediat munera spiritus, vel etiam, si opus sit ad finem ipsius spiritus consequendum, possit spiritus carni imperare, ut se, ac sua exponat omnia, etiam cum detrimento vitaj ut sanctos Martyres facere videmus, pari ratione in Ecclesia Christi, si vere unum corpus sit, tantam esse oportet conjunctionem ecclesiasticae ac politicae potestatis, tantumque inter eas ordinem, et unius ad alteram subjectionem, ut in his quae ad aeternam salutem adipiscendam pertinent, ecclesiastica potestas politicam dirigat, eique imperet; et, si opus sit, cohibeat, et coerceat, ne adeptionem proprii finis impediat etiam cum detrimento propriae potestatis; ut eo modo, juxta B. Gregorii sententiam lib. ii. epist. 61. terrestre regnum coelesti regno famuletur.

Huc accedit, quod cum principes politici ad Ecclesiam veniunt ut Christiani fiant,. recipiuntur illi quidem, sed cum pacto expresso, vel tacito, ut sceptra sua Christo subjiciant, et ecclesiam Catholicam non evertant, sed tueantur pro viribus ac defendant; et nisi id fecerint, puniri possint etiam regni amissione. Non enim est aptus regno Dei, nec tuto ad sacramentum Baptismi admitti potest, qui non -est paratus Christo servire; et propter ipsum amittere quidquid habet: cum Dominus dicat in Evangelio Luc. xiv. Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus; et rursus in eodem loco i Sic ergo omnis ex vobis, qui non renunciat omnibus quse possidet, non po-

lost meus esse discipulus. Quae loca (ut S. Augustinus recte exponit in epist. v. ad Marcellinum) sic intelligenda sunt, ut is non possit Christi esse discipulus, qui non est paratus carere potius uxore, liberis, parentibus, opibus, honoribus, atque ipsa etiam vita, quam ut Christum offendat. Quae cum ita sint, nullam profecto injuriam facit summo principi politico Princeps summus ecclesiasticus, si eum admoneat, illique imperet, ut politica sua potestate recte utatur, legibus et poenis impios ac blasphemos coerceat, fidem Catholicam protegat, adversus infideles Ecclesiam oppugnantes arma suscipiat. Quod si is aut ex ove lupus evadat, et haereticos, ac sectarios sequens, fidem Catholicam destruat, aut vel ut aries furiosus contempto pastore in oves sibi subjectas grassetur, aut certe instar languidi ad timidi canis, propter ignaviam ac segnitiem, gregem Domini a luporum morsibus defendere non audeat, cur, quaeso non poterit summus Pastor, et qui Christi ipsius vices in terris gerit, lupum illum ab ovili arcere, atque ovibus imperare ne illum ultra sequantur; et arietem furiosum recludere, ac prohibere ne gregem deinceps ducat, ac denique imbecillo cani valentiorem alium substituere, qui gregem, ut oportet, custodiat ac defendat?

Ergo hac potestate Joiada pontifex Athaliam reginam, tyrannidem in populo exercentem, a regno amovit, et Joas regem constituit; ut legimus lib. IY Reg. cap xi. et lib. II Paralip. cap. xxm.

Hac potestate Gregorius Papa II, Leonem imperatorem Iconoclastarum haeresi studentem, atque eam in Italiam inducere molientem, non solum excommunicavit, sed etiam vectigalibus Italice prohibuit, ut Gedrenus et Zonaras in ejusdem Leonis vita scriptum reliquerunt. Hac potestate pontifex Zacharias Hilderici regnum, quod eis socordia Catholica religio in Galliis non modicum detrimentum pateretur, in Pipinum et filios ejus transtulit, ut supra multis testimoniis demonstravimus.

Hac potestate Leo III pontifex, regem Nerdamhumbrorum regno suo inique pulsum, atque ad se tamquam omnium Christianorum caput et principem fugientem, per legatos suos in regnum restituit, ut Aimoi-;uus scribit lib. iv. de rebus gestis Francorum cap. 96. et Rhegino lib. n. Chronici anno 808.

Hac denique idem Leo Romanum impe¬

rium a Graecis ad Francos transtulit, quod jam longo usu didicisset, Graecos aut non posse, aut nolle laboranti Ecclesiae opem ferre: ac tym maxime id metuendum videretur, cum, imperatore Constantino fraude suorum excmcato, foemina, quod antea numquam acciderat, Romano imperio praesideret.

Porro divino consilio eam translationem factam, testantur in primis victoriae, ac triumphi, quos de omnibus suis hostibus Carolus reportavit. Ut enim Deus ostenderet suum esse illud opus, ita Carolum Magnum pietate, fortitudine, justitia, clementia omnibusque regiis virtutibus ornavit, ejusque imperium tantis opibus, tanta benevolentia populorum, tot clarissimis victoriis, tot sacrarum aedium magnificentissimis aedificiis nobilitavit, ut post Magnum Constantinum nullus imperator felicior, nullus Ecclesia? utilior fuisse videatur. Testatur deinde consensus et approbatio orbis terrae. Siquidem Carolo Magno a Leone Pontifice imperatore appellato, non modo Romanus populus laetissimis vocibus acclamavit, nec solum universa Italia, Gallia, Germania, Pannonia, totus denique Occidens, novum imperatorem gratissime excepit, sed etiam ab Asia et Africa maximorum regum legationes gratulatoriae cum magnis muneribus ad Carolum advenerunt. Ipsi etiam Graeci impei^atores, tametsi alioquin aemuli et hostes Latinorum (ut supra demonstravimus) per legatos imperium Caroli agnoverunt, eumque imperatorem et augustum salutarunt. De quibus legationibus vide, si placet, Annales Francorum, Adonem, Rheginonem, Abbatem Urspergensem in Chronico anni 801. 802. 803. 807. et 812. necnon Othonem Frisingensem lib. v. hist. cap. 31. et 32. Testantur denique omnes consequentes aetates, siquidem ab anno Domini 801. quo anno in Germanos imperium translatum esse constat, omnes omnino Christiani Romanum imperium apud Germanos esse crediderunt. Neque ullus fuit princeps, aut rex Christianus, qui Caroli Magni successores ut veros, legitimosque imperatores non agnoverit, aut qui se eis posthabitum aegre tulerit. Soli sunt Lutherani, qui dum Germanicum imperium Antichristi miraculum esse contendunt. Germaniam suam legitimo imperio sine dubitatione spoliare nituntur.

Sed occurrit Illyricus, et adversus ea qua? hactenus diximus, objicit jus canonicum et

(ili)

divinum, quo politica potestas omnino Pontificibus interdicitur. Sic enim probat in lib. suo de translatione imperii p. 6. non esse translatum imperium a Graecis ad Francos Pontificis Maximi auctoritate: «Quia Papae, inquit, testantibus id ipsorum propriis juribus, non sunt adeo constituti domino, aut gubernatores temporalium dominiorum; sicut ipsemet Christus negat suum regnum esse de hoc mundo, negat se esse constitutum judicem rerum, ac litium terrenarum. Prohibet quoque Apostolis ne dominetur, vos autem non sic. Jubet eos esse servos, et omnium minimos. Quin D. Petrus quo se isti fundatore jactant, jubet presbyteros politicis gubernatoribus obtemperare. Quod igitur jus Christus hic in terris non habuit, et non tantum non tradidit suis Apostolis, sed etiam severissime prohibuit, id profecto nec Petrus, nec Papae, etiamsi centies vicarii Christi essent, habere poterunt ».

Verum tota haec Illyrici argumentatio uno verbo destrui potest. Nam tametsi fateremur, Romanum Pontificem neque re ipsa habere, neque etiam habere posse ullam politicam potestatem, non tamen inde recte colligeretur, imperium a Graecis ad Germanos ab eodem Romano Pontifice, non potuisse transferri. Non enim politica, sed ecclesiastica potestate, quae politica longe major et sublimior est, quaeque politicae praeest, eamque regit ac dirigit, ut supra diximus, ea translatio facta est. Siquidem Papa, non quod esset rex regum, aut summus tempoa talis monarcha, qualisAugustus et Constantinus fuere, Occidentale imperium a Graecis ad Francos transtulit, sed quod Pastor Ecclesiae universae, a Christo ipso cum summa potestate constitutus, inter oves suas etiam reges et imperatores numeraret possetque, ac deberet operam dare, ne reges, et regna Christianorum, Christi regnum impediant, neve Ecclesiae obsint, sed ejus potius honori, atque utilitati deserviant.

Sed ne forte queratur Illyricus suam argumentationem nimis breviter refutatam, excutiamus paulo diligentius. Ait primo Summos Pontifices (testantibus id propriis ipsorum juribus) non esse constitutos a Deo dominos, aut gubernatores temporalium dominiorum. At iisdem juribus testantibus, constituti Pontifices sunt pastores ac praesules animarum, quarum aeternae saluti omnia temporalia bona deservire debent. Proinde

licet, dum reges Christiani regna sua (ut Christianos decet) administrant, non debeat Summus Pontifex eorum regnorum curis ac negotiis se implicare, ubi tamen id coeperint a via deflectere, et in detrimentum animarum regnis suis abuti, potest ac debet remedia congruentia (ut saepe diximus) adhibere. Quare translationem imperii a Graecis ad Germanos, Apostolicae Sedis auctoritate factam esse, omnia jura clamant. Vide quae supra citavimus cap. 6.

Ait secundo Illyricus Christum ipsum non fuisse regem de hoc mundo, nec judicem litium terrenarum. At non negabit (opinor) Illyricus, potuisse Christum nihilominus, si ita expedire judicasset, regna mutare, atque transferre. Neque idcirco non fuit Christus rex temporalis, nec lites terrenas judicavit, quia non potuit, sed quia noluit.

Addit tertio interdictum severe Apostolis, ne dominarentur sicut gentes faciunt, et contra eis imperatum, ut essent minimi, atque omnium servi, sed facilis responsio est.Siquidemhaecomnia ad commendationem humilitatis faciunt, quae virtus cum superbia pugnat, non cum potestate. Nam ubi Christus Apostolis imperavit, ut non dominarentur more Gentilium, sed minimi essent, ac servi, ibidem de se ait: Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare; et rursus: Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat; ettamenidem ipse dixerat se habere potestatem omnis carnis, et sibi omnia tradita esse in manus, et se esse Dominum et magistrum.

Addit Illyricus postremo, Apostolum Petrum presbyteris mandasse, ut politicis gubernatoribus obtemperarent: qui locus in neutra 13. Petri epistola invenitur. Haec enim sola de presbyteris verba leguntur apud Apostolum Petrum: Seniores ergo, qui iu vobis sunt,_ obsecro consenior, et testis Christi passionum, qui et ejus, quae in futuro revelanda est, gloriae communicator, pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie, neque, ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo, et eum apparuerit Princeps Pastorum, percipietis immarcesci- -bilem gloriae coronam, I Petri v. Quae verba non presbyteros magistratibus politicis, sed magistratibus potius, ut caeteros laicos, presbyteris subjiciunt.

Chapter 13 of 22