Praefatio
Scripturus de translatione imperii Romani a Graecis ad Germanos, adversus mendacissimum librum, quem ante paucos annos de eodem argumento edidit Matthias Flaccius Illyricus, operae pretium me facturum existimavi, si quemadmodum ipse prolegomena quaedem praemisit, ita quoque et ego loco prolegomenorum paucam quaedam praemittam tum de contradictionibus, tum de mendaciis ejusdem Illyrici manifestis, atque crassissimis. Ita enim spero fore, ut hominis hujus inconstantia et impudentia patefacta, simul etiam aditus patefiat veritati in aures atque animos illorum, quos jam forte falsitas occupavit, quibusque ille suis artibus, et multa historiarum confusione et varietate, tenebras offudit. Deinde ad rem ipsam aggrediar hoc ordine. Quoniam Illyricus, ut est inconstans, et varius, uno in loco docet non esse translatum imperium Romani Pontificis auctoritate a Graecis in Francos, seu Germanos, in alio vero fatetur id quidem, sed affirmat injuste et impie factum, esseque hanc translationem praecipuum miraculum Antichristi, propterea primum demonstrare conabor, vere translationem esse factam Summi Pontificis auctoritate; atque argumenta desumam ex consensu omnium historicorum, ex confessione imperatorum, ac principum aliorum, ex testimoniis veterum Romanorum Pontificum, ac demum ex refutatione omnium eorum jurium, vel titulorum, quos adversarii praetendunt. Ostendam enim certissimis rationibus, Carolum Magnum, quem imperatorem Romanum fuisse nec Illyricus, neque alius quispiam negat, ad eam dignitatem pervenisse, nec jure Delii atque armorum, nec immediata vocatione Dei, nec successione haereditaria, nec dono Graecorum, nec denique electione Senatus Populique Romani: proinde aut Carolum a Pontifice imperium habuisse, aut omnino non habuisse. Deinde planum faciam, id quod Summus Pontifex in hac translatione imperii fecit, rite ac jure esse factum. Addam postremo, ut nihil eorum, qua? Illyricus tractat, praetermisisse vjdear, de translatione imperii, si tamen translatio dicenda est, ex familia Oaroli Magni in Saxones, et de institutione septem imperii electo¬
rum.
Chapter 1 of 22