Caput V. Proferuntur testimonia confessiones prin- cipum de translatione imperii a Grsecis
ad Germanos per Romanum Pontificem
facta.
Etsi ad eam rem, quam probandam suscepimus, tot clarissimorum historicorum testimonia in medium allata sufficerent; statui tamen ipsorum etiam imperatorum tum Latinorum, tum Gracorum, nec non quorumdam aliorum principum confessionem, et sententiam addere; ut (si fieri possit) erubescat adversarius id negare, quod ipsi principes,. quorum maxime interest, ultro gratissime confitentur.
I. — Principio Carolus Magnus, qui primus imperium a Rom. Pontifice delatum suscepit, primus quoque id ab eo se accepisse testatus est. Siquidem cum testamento imperium filiis divisisset, rem totam a Leone Pontifice confirmari voluit, ut non sine consensu ejus, a quo illud acceperat, imperium aliis tradere videretur. Aimoinus lib. iv. de rebus gestis Francorum cap. 94: Testamentum, inquit, Caroli Leoni Papae missum est, ut approbaretur; quod et factum est. Ado Viennensis in Chronico 6. retate: Imperator, inquit, inter filios suos regna dividit: ut sciret quisque, si superstes esset, quam partem tueri, et regere debuisset. Testamentum inde factum, et jurejurando ab optimatibus Francorum confirmatum, et Leoni Papae missum, ut sua manu subscriberet. Denique Annales Francorum vetustissimi sic habent: Haec omnia litteris mandata sunt, et Leoni Papae, ut ipse sua manu subscriberet, per Eginarthum missa. Quibus Pontifex lectis, et assensum prabuit, et propria manu subscripsit.
II. — Lotharius Ludovici filius, Caroli nepos, ut Ado scribit in Chronico, Ludovicum filium suum per se regem Italiae fecit; sed cum imperatorem quoque illum fieri vellet, Romam ad Pontificem misit per Drogonem patruum suum. Atque eo modo Ludovicus junior a Sergio Papa imperator creatus est. Vides igitur Lotharii primi confessione, regem ab imperatore fieri posse; imperatorem non item, nisi Summi Pontificis confirmatio et consecratio accedat. Neque verum est quod quidam objiciunt, a Carolo Magno Ludovicum filium imperatorem et
Augustum appellatum ante Pontificis confirmationem; nam (ut paulo ante diximus) testamentum quo Carolus imperium filiis relinquebat, a Leone Papa, ipso Carolo petente, confirmatum est. Constat autem ex historicis, Ludovicum non ante confirmatum illud testamentum, sed aliquanto post a patre appellatum Augustum. Nam Annales Francorum ponunt testamenti confirmationem anno 806, Ludovici autem assumptionem ad Imperium anno 813. Itaque Ludovicum imperatorem Leo III. confuunavit, ac postea Sthephanus IV. coronavit.
III. — Carolus Calvus, Ludovici junioris in imperio successor, insigne testimonium nobis praebet. Nam cum esset ei cum Ludovico fratre, Germaniae rege, de imperio adipiscendo contentio, mira celeritate Romam accurrit, et i multis magnisque muneribus aditum sibi ad Pontificis gratiam, ac per eam ad imperium patefecit. Sed verba historicorum audiamus. Joannes Cuspinianus in vita Caroli Calvi: Ipse (Carolus) omni mora abjecta, summa cum festinatione Alpibus superatis, in Longobardiam contendit, ut hinc recta Romam proficiscatur pro corona imperiali, in Franciam Caesarum nomen allaturus. Ludovicus Germaniae rex filium mittit Carolum, ut iter prohibeat: et cum is cederet, indignatus pater, alium quoque filium cum exercitu mittit, qui Carolum avertat: sed cum copiis praestaret, et potentiam ferre non posset, reversus ad patrem, missus in Franciam cum exercitu diris incursionibus eam vexat. Interim Carolus Italiam ingreditur, quem Joannes VIII Summus Pontifex benignissime accepit, diademate imperiali, ac Augusti nomine adornat: acceptis tamen ab eo multis magnisque muneribus. Item Rhegino lib. ii. Chronici de re eadem sic loquitur: Anno 877, Carolus (Calvus) Romam secundo profectus est, ubi jam pridem imperatoris nomen a Praesule Sedis Apostolicae Joanne ingenti pretio emerat. Rursum Marianus Scotus lib. m. Chronici: Carolus, inquit, Romam perveniens, datis Joanni Papae magnis muneribus, imperator factus est. Hic ego libenter quaererem ab Illyrico: Si nihil imperatori, quod ad imperium attinet, aut solam caeremoniam coronationis Papa dare solet, quorsum Ludovicus rex Germaniae, tanto studio fratrem Carolum Calvum ab itinere Romano avertere conabatur? Quorsum Carolus ipse tanto labore, ac dispendio Romam ad Pontificem venit?
Quorsum tam diligenter pretiosis etiam muneribus, Pontificis animum sibi conciliavit? Cur maluit potius cum fratris exercitu in certamen descendere, ac pati ut regnum suum a fratris exercitu vastaretur, quam imperii coronam de manu Pontificis non accipere?
VI. — Albertus imperator (ut auctor est in Chronico suo Albertus Argentinensis, qui illo ipso tempore vixit) a Bonifacio Papa VIII. vehementer contendit, ut imperium sibi, et hteredibus confirmaret, id quod minime impetravit. Voluit enim summus Pontifex imperatorem Romanum eligi, non nasci. Sed ex illa Alberti contentione quis non videt, quaj fuerit ejus sententia de potestate summi Pontificis in evehendis hominibus ad imperium?
V. — Henricus VII Alberto successit electus ex comite Lucemburgensi. De eo sic loquitur Conradus Vercerius in libro de rebus gestis Henrici VII. Lucemburgius, inquit, mittit in oram Narbonensem, qui a Clemente Papa V. postulent, ut ratam sibi facere subrogationem pro more dignaretur.
VI. — Ludovicus IV, qui post Henricum
VII. imperavit, tametsi cum Romano Pontifice perpetuas inimicitias gesserit, quod ab eo non modo non confirmatus, sed etiam excommunicatus, et dejectus de sede imperatoria fuisset, tamen numquam destitit occasiones quaerere, quibus in gratiam Pontificis rediret, et ab eo restutionem in imperium impetraret. Scribit enim Albertus Argentinensis in Chronico, eumdem Ludovicum defuncto Joanne Papa XXII. misisse ad Benedictum XII. qui Joanni successerat, legatos, qui demississimis precibus peterent absolutionem, et restitutionem.
VII. — Carolus IV, inquit Theodoricus de Nihem in Nemore, tractatu 6. cap. 33, pro-' curavit talem qualem electionem dicti Vencelai regis per Urbanum VI. orto jam schismate, ac in ejus principio fecit approbari. Et per hoc acquisivit idem Urbanus, quod dictus Carolus imperator adhaerebat eidem.
VIII. — Fridericus I. cum in Italiam ad. Pontificem Adrianum IV. venisset, ita coronam per Oratorem suum a Pontifice petiit, ut apertissime testaretur, agnoscere se summam imperii dignitatem et (ut ipse loquitur) plenitudinem, nisi a Summo Pontifice haberi non posse. Sic enim ea de re scribit Albertus Krantzius lib. vi Saxonisecap. 16. « Pontifex dignatione sua flectere contenderat Germanorum formidatam insolentiam, et venit in castra regis cum solemni, Pontificeque sum-
mo digno comitatu. Rex concitus occurrit venienti, et ab jumento descendenti strepam fertur tenuisse sellte, acceptumque reverenter per manum in sua tentoria perduxisse. Bambergensis Episcopus verbum regis prolocutus, ait: Honorabilem tuae sanctitatis praesentiam, Apostolice Pontifex, sicut dudum desideranter optavimus, ita nunc laetanter suscipimus, gratias agentes omnium largitori bonorum Deo, qui nos deduxit in hunc locum, et sacratissima visitatione tua nos dignos fecit. Notum ergo tibi esse volumus, Reverende Pater, quia omnis Ecclesia, de finibus orbis ad honorem regni collecta, adduxit Principem suum ad tuam Beatitudinem, provehendum per te ad culmen imperii. Hoc meretur nobilitas, prudentia, fortitudo, Dei timor, et Catholicae pacis amor in corde illius regnans, et sanctae Romanae Ecclesiae cultus non vulgaris. Ecce te venientem excepit venerabundus, tuis sanctissimis vestigiis humiliter pi’Ovolutus. Ergo venerande Pater, tu circa ipsum peragas, ut quae ei desunt de plenitudine imperialis culminis, per tuae Beatitudinis munificentiam suppleantur ». Et infra cap. 17. « Consedentibus iterum, inquit, Papa verbum fecit: Solebant, inquit, qui ad coronam petendam venerant priscae aetatis principes, insigni aliquo facto Romanae Ecclesiae benevolentiam promereri, ut suo velut officio prae veni entes benedictionem, jam debitam coronam omnibus praeclaro facinore testarentur. Sic Carolus dum domuit Longobardos; Otho dum compescuit Berengarios; novissimus LothariusdumNormannos reprimeret, coronam imperii meruere. Quocirca serenissimus rex Apuliam, Rom. Ecclesiae peculiarem provinciam, jam a Normannis occupatam, nobis Ecclesiaeque restituat: deinde, quae nostra sunt, facile exequemur. Principes respondent, ab longo itinere, et multiplici per viam labore attenuatas esse vires exercitus, nec posse regem illis copiis magnam invadere provinciam. Impleat in rege benedictionem Pontifex, non se certasse priorem officio poenitebit: restitutos in sua principes cumulatioribus armis cum suo rege redituros, facturosque, quae in rem Ecclesiae videbuntur. Cessit Papa contentioni, facturum spondens quae peterentur. »
Haec tam prolixe recitare volui, ut omnes intelligerent, quanti fecerint semper reges Germaniae Pontificiam coronationem. Nam si nihil ea coronatione Papa confert, aut inanem solum caeremoniam, eamque debitam
electo jam principi exhibet, cur is, qui coro nandus est, ad imperialem culmen provehendus dicitur? Nihil ne tribuit, qui ad culmen Imperii aliquem provehit? Deinde cur tam humiliter corona a Pontifice postulatur? Cur singulari aliquo facinore Romanae Ecclesiae benevolentia est ante promerenda? Cur denique petenti Pontifici, ut rex Apuliam de potestate Normannorum eriperet, Ecclesiaeque restitueret, si coronam imperii adipisci vellet, nemo principum respondit, iniquam esse conditionem, sed cum afflictum exercitum. dicerent, tempus commodius postularunt? Neque vero Latini solum imperatores, sed etiam Grseci Romanum Pontificem auctorem Occidentalis imperii agnoverunt, et professi sunt.
IX. — Michael siquidem imperator Gonstantinopolitanus cum accepisset Carolum Magnum a Leone Pontifice imperatorem Occidentis appellatum, legatos ad eum misit, qui pacem ac foedus inirent inter utrumque imperatorem. Pacis vero capitula non a solo Caesare, sed etiam a Pontifice voluit approbari, tunc enim demum stabilem pacem futuram inter se et Carolum censuit, si is eam probasset, cujus auctoritate Carolus imperabat. Ado Viennensis in Chronico anni 812: Michael, inquit, imperator creatur, cujus legati A quisgranum ad imperatorem Carolum missi, laudes more suo dixerunt, imperatorem et basileum illum appellantes, et pacis libello ab imperatore accepto, et denuo a Leone Papa Roma?, reversi sunt.
Item Rhegino Prumiensis Abbas, lib. ii. Chronici: Anno, inquit, 812, legati Graecorum de pace libellum acceperunt a Carolo, et deinde a Leone Papa.
X. — Emanuel Comnenus, quitum Orientale imperium gubernabat, cum Occidentali Fridericus I prseesset, obtulit per legatos non semel, sed bis Alexandro Pontifici magnam vim pecuniarum, exercitum non contemnendum, et quod pluris faciendum erat, unionem Ecclesiae Graecae cum Latina, sub uno summo Pastore Rom. Pontifice, si modo is Occidentale Imperium, a quo Fridericus I. jure excidisse videbatur, iterum cum Orientali conjungi, atque imperatori Constantinopolitano restitueretur. Testes sunt Blondus Decade 2. lib. v. Abbreviator Blondi.Eneas Sylvius, ibidem, Platina in Alexandro 'HI et Joannes Nauclerus in Chronico, generatione 39. pag. 848.
XI. — Philippus rex Francorum vacante se
Chapter 6 of 22