Skip to the text

Caput II

omnibus sectis, erroribusque a Romano imperio, et Augustana Confessione damnatis abhorrere ». H:ec enim verba manifestam implicant contradictionem, nisi Romanum imperium Augustanae Confessionis patronum, vel sectatorem Illyricus faciat. Quod certe facere non poterit, nisi cum manifesta ratione pugnare velit: constat enim Confessioni Augustanae solum ex Romano imperio adhaesisse ac subscripsisse electorem unum, principes sex, et civitates liberas duas; eamdem vero Confessionem in eodem Augustano conventu publice reprobatam, ac damnatam ab ipso Romanorum imperatore Carolo ejus nominis quinto, ab electoribus quinque a principibus imperii partim ecclesiasticis, partim saecularibus septem supra centum, ac demum a liberis imperialibus civitatibus novem et triginta; tot enim fuisse Catholicos principes, et status imperii, qui in damnationem Confessionis subscripserunt, et subscriptionem sigillis suis munierunt, testis est Joannes Cochlaius, qui in eo conventu praesens interfuit, in actis Lutheri anni 1530 et 1531. Cum igitur Romanus imperator cum longe majore parte principum, et statuum imperalium, Augustanam Confessionem damnaverit, mei'ito ea ab imperio Romano damnata existimanda est. Nam si imperator, ut caput imperii, imperium universum repraesentat, quanto magis et certius conventus principum et statuum ferme omnium una cum ipso Caesare imperium universum repraesentabit? Quocirca merito Philippus Melanchthon in epist. ad Joainnem Obernburgerum ita scribit: Non delector recordatione comitiorum Augustanorum, in quibus tristi ac atroci sententia damnati sumus. Eligat jaim Illyricus utrum voluerit: aut sequitur imperii Romani, sententiam, et mentitur cum ait, se adhaerere Confessioni Augustanae: aut sequitur Confessionem Augustanam, et mentitur cum ait, se abhorrere ab erroribus ab imperio Romano damnatis. Utrumque certe simul verum esse nullo modo potest.

Continet mendacia Illyrici.

Veniamus nunc ad alteram partem prolegomenorum, id est, ad mendacia quibus undique,scatet Illyrici libellus.

Ac primum ipsam epistolam, qua librum suum dedicat imperatori Maximiliano, oin-

nibusque imperii principibus, totam fere mendaciis texuit, ut mirum sit eum tam impudenter tantis viris imponere voluisse.

I. — Non procul ab initio scribit politici Magistratus gloriam et dignitatem per Lutheri doctrinam esse illustratam, et contra seductores et oppressores ornatam, et vindicatam. Hoc (inquit) tempore instaurati E- vangelii non uno modo gloria, dignitasque politici Magistratus est verbo Dei illustrata, ct contra seductores, ejusque oppressores speciose ornata, et vindicata; quantumvis illi contrarium fingant. At quam hoc sit verum, testantur in primis libri ipsius Lutheri. quibus ita principes omnes in contemptum et invidiam adduxit, ut nihil aliud meditari videretur, quam principatum omnem de medio tollere. Sic enim loquitur in lib. de potestate steculari, principes mundani sunt, mundus autem inimicus est Deo: idcirco, et ipsos quoque facere oportet, quod Deo contrarium, mundo autem consentaneum sit, ut scilicet non fiant infames, sed principes mundani permaneant. Ne mireris igitur si contra Evangelium furunt, et fatue agunt. Oportet ipsos titulo, nominique suo satisfacere, et scire debes quod ab initio mundi admodum rara avis est princeps prudens adhuc multo rarior princeps probus. Sunt -communiter maximi fatui, aut pessimi nebulones super terrani. Quapropter semper pessima quaique ab ipsis exspectanda sunt, et parum boni sperandum est, praesertim in rebus divinis, quae ad salutem animarum pertinent. Ipsi enim sunt lictores, et carnifices Dei, quibus, utitur ira divina etc., et infra: Si princeps prosperatur, ut sit prudens, probus aut Christianus, hoc e magnis miraculis unum est, pretiosissimum signum divinae gratiae super eam provinciam. Nam juxta communem cursum evenit secundum illud Isaise m. Dabo pueros principes eorum, et effoeminati dominabuntur eis, et Osese xm. Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea, et infra: Admodum pauci sunt principes, qui non habeantur pro fatuis aut nebulonibus. Causa hujus est, quia et tales sese demonstrant, et -populus communis fit intelligens, et principum plaga, quam Deus contemptus vocat, potenter progreditur in plebe, et communi populo, et vereor ne prohiberi non possit, nisi principes agant ut principes decet, et incipiant rursum cum ratione et modestia gubernare; non ferunt, non possunt, nec volunt vestram tyrannidem petulantiamque diu perferre. Boni principes et domini, secundum hoc agere sciatis; Deus non vult diutius permittere. Non amplius nunc mundus est ut olim, quando homines sicut feras venabamini etc. Item in lib. quem inscripsit, Duo caesarea mandata discordantia, et contraria etc., prope finem: Oro (inquit) omnes pios Christianos, dignentur simul precari Deum pro ejusmodi miseris et e 'cc.ecatis principibus, quibus nos Deus tri mlavit in magna procul dubio ira, ne sequamur eos ad proficiscendum, aut ad c intribuendum contra Tureas: quando quidem, Turea decies prudentior, et probior est principibus nostris. Et infra: De his conqueror ex imo corde, cunctis probis Christianis*, ut mecum commisereantur super ejusmodi stolidos, fatuos, insanos, furiosos, et amentes moriones, et in fine: Deus (inquit) nos ab ipsis liberet, aliosque nobis ex gratia det regentes. Amen. Ita nimirum novit Lutherus principes ornare, atque ad obedientiam et reverentiam magistratus populos adducere. Sed ne solum unum testem habeamus, quamvis omni exceptione majorem, lllyriciani mendacii; proferamus et alterum testem omni fide dignissimum. Imperator Carolus V, in edicto Wormatiensi, quod imperii principibus universis consentientibus edidit anno 13:21. inter caetera de Luthero sic ait: Obedientiam (inquit) et regimen omne prorsus tollit, unde populi ad defectionem et rebellionem a suis tam spiritualibus quam temporalibus dominis faciendam, ad rapinas, caedes, incendia, cum magno et manifesto Christianae reipublicae discrimine provocentur. Quinimo, cum vitam quamdam solutam, licentiosam, atque ab omni lege explicitam, et vere ferinam inducere conetur, ita exlex homo leges ipsas omnes damnat et contemnit, ut decreta sanctorum Patrum et sacros canones publico igni comburere non formidaverit: facturus pejora civili juri, si non magis saeculi gladium, quam Pontificis excommunicationes et censuras metuisset. Haec Imperator. Quare si non mentitur Illyricus, mentitur Caesar cum universo Romano imperio. Utrum autem verissimilius sit, Augustum Caesarem cum tot illustrissimis principibus, an unum Illyricum esse mentitum, nemo est qui non videat. Sed quid si addamus et tertium testem, qui jam non verbis, sed rebus ipsis et factis clamet? Unde enim, quaeso, prodiit ingens illa rebellio rusticorum adversus principes anno 1325. ob quam bre¬

vissimo tempore in una Franconia 292. nobilium arces eversae sunt, et supra centum milia rusticorum caesa, nisi ex doctrina Lutheri? Quid aliud principes Protestantes anno 1546. in ipsum suum imperatorem Carolum V armavit, nisi doctrina Lutheri? Cur tot annos Galliae universae in motu fuerunt, nisi ob doctrinam Lutheri? Quis tot rebelles populos regibus Francorum et Hispanorum focit, nisi posteritas Lutheri? Quis denique Anabaptistas, qui palam magistratum omnem de medio tollunt in Germania peperit, nisi Lutherus? Et audet tamen Illyricus scribere, per Lutheri evangelium defendi, atque ornari contra seductores Papistas politicos magistratus.

Eadem paginascr bit Illyricus in hunc modum: «Cum antea praestantes viri, in politica gubernatione existentes, falsa doctrina persuaderentur, se in quodam profano, carnali, Deoque parum grato vitae genere versari, ac prope modum de salute sua desperare cogerentur: eoque non raro, deserta sua divinitus mandata statione, publicoque bono, sese in latibula, ignavumque otium monasteriorum abderent. Nunc contra, ex verbo Dei certo sciunt nihil suo vitae genere si modo recte, ac in fide Filii Dei observatur, vel Deo gratius vel etiam hominum generi utilius esse ». Ilaec ille, qui una brevi sententia quatuor mendacia comprehendit.

II. — Primum enim nullus unquam probatus auctor in Catholica nostra Ecclesia docuit, genus vitae eorum, qui extra monasteria vivunt, parum Deo gratum esse, aut ejusmodi, ut qui in eo versantur, de salute desperare cogantur, quin potius in haereticorum numero ponimus eos, qui talia docent. Nam et S. Augustinus lib. de haeresibus c. 40. et S. Thomas, qui Lutheranorum judicio supra modum papista fuit, in 2. 2. quaest. 66. artic. 2. scribunt, haereticos esse illos, qui docent non habere spem salutis eos qui ducunt uxores, et res proprias possident, et denique non eo modo vivant, quo ii, qui dicuntur in Ecclesia monachi. Nec solum privatos homines, sed etiam principes, et magistratus, atque adeo etiam milites, si Christiane vivant, Deo gratos esse, et spem salutis habere passim Catholici docent, ac praesertim S. Augustinus epist. 5. ad Marcellinum, et epist. 70. ad Bonifacium, et S. Thomas in libris de Regimine principum. Denique Magister Sententiarum, et cum eo Theologi scholastici omnes lib. iv. dist. 26, et 33. apertissime docent, statum matrimonii bonum, licitum, sanctum ac Deo gratum esse. Itaque eos qui in politica gubernatione versantur, in parum Deo grato vitae genere versari, ut pene desperare de salute cogantur, non doctrina Ecclesiae, sed mendacium Illyrici existimandum est.

III. — Deinde quod Illyricus addit, eos qui a politica administratione ad monasteria se conferunt, deserere divinitus sibi mandatam stationem, impudens quoque mendacium est: nam ubi (quaeso) Deus mandavit, ut qui in politica gubernatione versantur, ia ea peiseverent usque ad mortem? Qui magistratu funguntur, si rationibus suri consulere judicent, abdicare sc magistratu; quo verbo Dei prohibentur id facere? Quis ante Illyricum reprehendit, aut non potius vehementer laudavit sanctissimos viros Basilium, Nazianzenum, Chrysostomum, Martinum, Paulinum, Augustinum, Gregorium, qui aut militia, aut foro, aut academia, aut senatu, aut praetura saeculari relicta, Deo sori servire in monasteriis maluerunt? Laudant Germani historici Lotharium imperatorem, et Ftacbim Longobardurum regem, quod in monasteriis potius, quam in palatiis mori voluerint. Carolomannum, qui relicto principatu Francisco, monachatum elegit, divino succensum amore luisse scribit abbas U- spergensis. De quo etiam, ac de Rachi multa praeclara scribit Leo H Ostiensis in historia Casinensi. De Coenredo rege Merciorum in Britannia ita scribit Beda lib. v. hist. gentis suae cap. 20. Coenredus, qui regno Merciorum nobilissime tempore aliquanto praefuerat, nobilius multo sceptra regni reliquit: nam venit Romam, ibique attonsus, Pontificatum habente Constantino, ac monachus factus est, ad Limina Apostolorum in precibus, jejuniis, et eleemosynis usque ad diem permansit ultimum, et infra: Venit autem cum illo et filius Sigheri regis Orientalium Saxonum, vocabulo Offa, juvenis amantissimSe aetatis, et venustatis, totique suae genti adtenendaservandaque regni sceptra exoptatissimus; qui pari ductus devotione mentis, reliquit uxorem, agros, cognatos, et patriam propter Christum, et propter Evangelium, ut in hac vita centuplum acciperet, et in saeculo venturo vitam aeternam, et ipse ergo, ubi ad loca sancta Romam pervenerunt, attonsus, et in monachico vitam habitu complens, ad visionem beatorum Apostolorum in coelis diu deside¬

ratam pervenit. AlbertusKrantzius lib. vm. * Saxoniae cap. 7. posteaquam scripserat insignem conversionem Adolphi comitis Holsatiae, qui propter Christum ex opulentissimo et potentissimo principe pauperrimus monachus factus est, ita subjunxit: Ille tum erat fervor in divinam religionem apud nobilitatem, et infra: H.cc est mutatio dexterae excelsi Quis enim alius ex tam glorioso mi’ite saeculi faceret tam humilem peditem Christi?

IV. — Et quoniam Illyrico ignavum otium appellare placuit vitam, quam post relictum saeculum praecini i isti heroes duxerunt, addamus pauca quaedam de isto ipso Adolpho ex eodem libro Krantzii. ut videamus quam delicato otio in Christi militia Adolphus frueretur. Monasterium (inquit Krintzius) sui Ordinis ipse manibus multa molitus in oppido Kiil, ubi nunc requiescit, curavit erigere, eleemosynas suorum quondam subditorum humiliter poscens et accipiens: cumque mult im sol icite laboraret in electione dicti monasterii in oppido Kiil, ibatostiatim lac in hydriam mendicans, ut haberent operarii, et fratres, quo inter laborandum per aestum reficerentur. Media jam platea, ubi declinare iter non poterat, ibat hydriam bajulans lacte plenam: et cum obvios habuisset filios sublimes in equis. Comitum more saecularium, passus est humanitus aliquid, ut rubore coeperit perfundi. Sed ille intremuit, etrobur mentis advocans, cum adhuc in conspectu essent filii, hydriam levatam super caput evertit, sese totum a vertice lacte perfundens, dixitque: Infcelix erubuisti Christi pauperiem, bajulare lac in manibus: nunc vel in capite ostende quid portaveris. Quis non jure miretur tantam humilitatem, patientiam, fortitudinem? Haec Albertus. Porro his non dissimilia de Carolomanno refert Leo Hostiensis in historia monasterii Casinensis.

V. — Sed veniamus ad postremum illud, crassissimumque mendacium, quod Illyricus effutiit, cum ait: « Nunc contra ex verbo Dei certo sciunt nihil suo vitae genere, si modo recte, ac infide Filii Dei observatur, vel Deo gratius, vel etiam hominum generi utilius esse i). Et ubi, quaeso, est hoc verbum Dei? Cur testimonium nullum profertur? Nam si nihil Deo gratius est, quam ut homines vitae hujus negotiis, politicaeque administrationi se dedant, mentitur igitur Christus, cum ait adolescenti 'diviti: Si vis perfectus esse, va-

de, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, ct veni, sequere me. Matth. xix. et cum Marite contemplationem Marthae actioni apertissime anteposuit dicens: Martha, Martha sollicita es, et turbaris erga plurima, porro unum est necessarium, Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. Luc. x. in quae verba. S. August. serm. 27. de verbis Domini: Non tu malam, inquit, sed ista meliorem elegit. Et de loco superiore disputans idem Augustinus in epist. 89. Qui illius, inquit, perfectionis de vendendis rebus suis consilium tam grande, tamque praeclarum non receperunt, et tamen a damnabilibus immunes criminibus esurientem Christum paverunt, non sedebunt quidem cum Christo sublimiter judicaturi, sed ad ipsus dexteram stabunt misericorditer judicandi. Sed quoniam de his rebus non est hic locus fusius disputandi, adjiciam solum testimonium Eusebii, quo simul et Catholicae Ecclesiae sententia explicatur, et quatuor praedicta Illyrici mendacia refelluntur. Sic igitur loquitur Eusebius lib. i. Demonstrat. Evangel. cap. 8. Caeterum ille quidem (Moyses) in tabulis inanimatis; hic autem Christus, in mentibus vita praeditis perfecta novi Testamenti documenta descripsit. Et infra, explicans haec documenta: Duo, inquit, in Ecclesia Dei vivendi modi instituti sunt; alter quidem naturam nostram, et communem hominum vitae rationem excedens, non nuptias, non sobolem, non substantiam, non opum facultatem requirens: totus autem prorsus a communi et consueta cunctorum hominum vita abhorrens, et soli divino cultui ex immenso rerum coelestium amore addictus. Qui hunc modum amplexi sunt, quasi ab hac mortali vita sejuncti, ipsumque dumtaxat corpus in terra gerentes, cogitatione vero atque animo in ipso coelo degentes, quasi quidam coelites, reliquorum hominum vitam despiciunt: quippe qui pro universo genere supremo omnium Deo sacrati sint: idque non boum mactationibus, non cruoribus, non libationibus, aut nidore ullo, neque fumo, aut ignis devoratione, consuinptioneve corporum, sed rectis vere pietatis sententiis, et purgari animi affectione. Ad haec operibus quoque et verbis, quai a virtute proficiscuntur, quibus rebus divinitatem ipsam placantes suum, et pro se ipsis, et pro aliis, qui ejusdem sint generis, administrant sacerdotium, et talis quidem existit in Chri¬

stianismo perfectus vitee modus. Alter vero remissior, atque humanior: hic ct modesto conjugio, et sojrolis procuratione implicatur, etreifamiliaris curam assumit, etjuste militantibus quae sint agenda describit: agros quoque, et mercaturam, aliumque magis civilem vivendi morem adjuncta religione non n'egligit, et his quidem secundus pietatis attributus est gradus, dum aptam huic ipsi generi vitae praebet utilitatem, ut nullus plane ab adventu salutari separetur, fed omne genus hominum tam Barbarorum, quam Graecorum evangelicm doctrinae fructunvpercipiat. II.ec Eusebius.

VI. — Pergit Illyricus in sequenti pagina, atque ait: « Sic etiam cum antea pedibus seductorum foedissime proculcarentur, nunc se vei‘bo Dei super omnem animam exaltatos esse cernunt, laetanturque de quo ingenti Dei beneficio merito profecto omnes magistratus illi maximas gratias agere deberent 8. Non unum, sed duo mendacia his paucis verbis comprehendi mihi videntur. Primum enim nec verbis, nec factis apud non magistratus et principes proculcantur; nisi proculcationem fortasse voces, quod aperte docemus, non licere principibus diripere templa, monasteria spoliare, ct bona Ecclesiarum quasi in praedam invadere. Deinde quis unquam foedius ac petulantius pedibus proculcavit principes omnesacmogistratusquam Lutherus? Quis enim catholicorum unquam ausus est principes appellare catholicorum unquam ausus est Principes appellaro pessimos nebulones, lictores, carnifices, fatuos, stolidos, insanos, furiosos, amentes, moriones, et ipso Turea decies stultiores, et pejores, ut non semel eos appellavit Lutherus?

VII. — Alterum horribilius est mendacium: siquidem in ipsum Dei verbum mentitur Illyricus, cum ait: Verbo Dei exaltatos esse Principes politicos super omnem animam; nec enim Paulus ait: omnis anima potestatibus politicis subdita sit: sed: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Quocirca antequam principes politicos exaltare incipias super omnem animam, ac proinde super ipsum etiam Summum Pontificem (de hoc enim potissima quaestio est) demonstrandum tibi erit, sublimiorem esse potestatem magistratus politici, quam ecclesiastici. Id enim si facere non potueris, non verbo Dei, sed adulatione, et mendacio tuo exaltabis principes politicos super omnem animam. At quando, quaeso, demonstrabis nobis politicum magistratum ecclesiastico sublimiorem? Num sanctus Apostolus non aperte omnes fideles, ne magistratu quidem excepto, Episcopis subjecit, cum ait: Obedite praepositis vestris, et subjacete eis; ipsi enim pervigilant tanquam rationem pro animabus vestris 1’eddituri? Nonne S. Greg. Nazanzienus in oratione ad cives, timore perculsos, et Prsesidem irascentem, hoc modo alloquitur prtesidem? An me libere loquentem aequo animo feretis? Nam vos quoque potestati me®, meisque subselliis lex Christi subjicit: Imperium enim ipsi quoque gerimus, addo etiam praestantius, ac perfectius: nisi vero aequum est, spiritum carni fasces submittere, et coelestia terrenis cedere. Sanctus quoque Ambrosius in oratione de tradendis basilicis: Nonne, ait, bonus imperator intra Ecclesiam est, non supra Ecclesiam? et S. Joannes Chrysostomus hom. 4. in cap. vi. Isaiae: Major, inquit, hic principatus, propterea rex caput submittit manui sacerdotis. Denique (ut plurima praetermittam) S. Bernardus in epistol. 183. ad Conradum imperatorem: Legi, inquit, omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit; quam sententiam cupio vos custodire in exhibenda reverentia Petri Vicario, sicut ipsam vobis vultis ab universo servari imperio.

Sed audiamus quid paulo inferius in eadem praefatione Illyricus dicat: « Deus (inquit) dici severissime mandat, constare, jam ferme toti orbi terrrarum, numquam a quoquam foedius et diutius vexatum, oppressumquo esse sacrosanctum imperium, ejus monarcliam et gloriosissimos ordines, ac status, et denique sedem eorum, amplissimam nempe, et vetustissimam gentem Germanorum, quam a Romano Pontifice, ut omnes historia) una voce copiosissime narrant ». In his verbis triplex mendacium inest.

  • VIII. — Ac primum quidem omnino mirabile, et inopinabile, atque ut Gr®ei dicunt, irapaoo^ov est, quod Illyricus dicit, Deum severissime mandare, ut dicatur imperium Romanum, a Romano Pontifice vexatum, et oppressum fuisse. Ubi enim est hoc Dei mandatum? In quo propheta, in quo evangelista, in quo apostolo ha)c legisti? Nisi forte Lutherum non solum Etiam tertium, ut adhuc fecistis, sed etiam Deum alterum faciatis. Satis enim constat, Lutherum severissime mandasse, ut quidquid mali fingi potest, in Romanum Pontificem dicatur.

IX. — Alterum est mendacium, Germaniam a nullo unquam foedius oppressam, quam a Romano Pontifice: cum contra constet, a nullo unquam plura beneficia Germaniam accepisse, quam a Romano Pontifice. Nam Dei agnitionem, quo beneficio nullum est majus, per sanctos Episcopos, Maternum, Chilianum, et Bonifacium diversis temporibus a Sede Romana missos, Germanos primum accepisse, ne Illyricus quidem negare potest; quippe qui disertis verbis id scripsit centur. 1. lib. ii. cap. 10. coi. G24. et Gent. 7. cap. 2. coi. 31. et cent. 8. c. 2. coi. 2. Porro hoc unum beneficium quot alia beneficia consecuta sint, facile perspiciet qui historias legerit. Videbit enim, Germaniam, qua) ante id tempus in summa barbarie degebat, quasque nec urbes habebat, nec litteras noverat, neque ullum civilem cultum ferre posse videbatur, paulatim suscepta fide ad eum cultum et splendorem venisse, ut jam nulli profinci® cedat. Vide Senecam in lib. de gubernatione mundi c. 4. Strabonem lib. vii. de situ Orbis; Cornelium Tacitum de situ ct moribus Germanorum, G. Cassarem lib. vi. de bello Gallico. Deinde imperium ipsum, quo uno maxime Germania gloriatur, et electorum principum dignitatem, qua imperium solidissime in Germania confirmatum est, negat quidem Illyricus a Romana sede ad Germaniam devenisse: sed id agnoscunt, et gratissime confitentur ipsi principes Germani; exstant enim litterae publicas, sive publicum instrumentum principum Germanorum ad Nicolaum Pontificem ejus nominis tertium, quarum litterarum hoc est initium: « Complectens ab olim sibi Romana mater Ecclesia quadam quasi germana charitate Germaniam illam, eo terreno dignitatis nomine de-.coravit, quod est super omne nomen temporaliter tantum praesidentium super terram; plantans in ea principes, tanquam arbore» praelectas et rigans illas gratia singulari: illud ei dedit incrementum mirandae potenti®, ut ipsius Ecclesi® auctoritate suffulti, vefut germen electum per ipsorum electionem, illum qui fr®na Romani teneret Imperii, germinarent.

X. — Mendacium tertium, et quidem iinpudentissimum, illud est, quod omnes hLstori® una voce copiosissime narrent, a nullo, unquam foedius vexatam et oppressan* Germaniam, C®sarem, principes, atque ordinvs imperii, quam a Romano pontifice.. Nam si unum, aut alterum detrahas, qui odio nationis Italicae, aut Pontificis Romani, invectivas potius, quam historias conscripserunt, historici pene omnes ornatam Germaniam a Pontifice Romano, non vexatam scribunt, quorum testimonia suo loco infra recitabuntur. Quod si quis a nullo unquam foedius vexatam et oppressam Germaniam et Caesares diceret, quam a Luthero, atque Illyrico, is demum sane nou mentiretur. Quid enim gravius Germaniae, atque imperatori accidere poterat, quam ut Caroli Magni imperium Antichristi opus esse diceretur, et scriberetur? Lutherus primus id affirmare ausus est, euraque Lutherani magno consensu sequuti sunt. Nam ut David Chitraeus testatur in comment. c. xiii. Apocalypsis, Lutherus, et plerique Lutheranorum imperium quidem Germanicum a Papa constitutum scribunt, sed Papam in ea re Antichristum, et bestiam in Apocalypsi descriptam praeclare egisse; proinde Germanicum imperium non alio jure niti quam antichristiano. Theodorus Bibliander in Chronico tabula decima extrema, Lutherum sequutus, Leonem Papam usurpata auctoritate imperium a Graecis ad Francos transtulisse scribit. Illyricus autem (ut supra diximus) centur. 8. cap. 10. colum. 751. unum ex praecipuis Antichristi miraculis hanc ipsam Imperii translationem vocat. Praeclare igitur Lutherus, et ejus filii Chytraeus, Bibliander et Illyricus, de Germania, et imperio meriti sunt, qui Caesarum Germanorum potentiam, et gloriam, ad Antichristi praestigias, et tyrannidem referunt. Yide praeterea de innumerabilibus detrimentis, quae Germaniae attulit heeresis Lutherana, praefationem Joannis Cochlaei ad librum de actis et scriptis Lutheri. Sed pergamus ad caetera.

XI. — Non longe a mendaciis jam confutatis, Illyricus Henricum IV praeclarissimum heroem appellat, atque injuste a Papa oppressum fuisse scribit. Quod mendacium uno ore confutant scriptores ferme omnes, atque in primis Germani, quorum testimonia brevissime adseribam, propterea quod frequentissime ex abdicatione hujus Henrici, tum Illyricus, tum caeteri Lutherani, invidiam Romano Pontifici conflare student.

Stephanus Alber»tatensis, vir sanctus, et doctus, 'scripsit vivente Henrico IV ad Walramum episcopum prolixam epistolam, quae exstat apud Dodechinum in additione ad Marianum Scotum anno 1090. in qua epi¬

stola sic ait: « Audi vera, non fucata; audi fortia non faceta: omnis qui dignitates spirituales vendit, haereticus est. Dominus autem Hernicus, quem regem dicunt, episcopatus et abbatias vendit; etenim Constantiensem, Bambergensem, Moguntinensem, et plures alios pro pecunia; Ratisbonensem, Augustensem, etStrasburgensem pro gladio, abbatiam Fuldensem pro adulterio? Monasteriensem vero episcopatum, quod dicere et audire nefas est, pro sodomitica immunditia vendidit; quae si impudenter negare volueris, teste coelo, teste terra, omnes etiam a

furno redeuntes scioli concludent hoc: Do-

minus Ilenricus haereticus est; pro quibus nefandis malis ab Apostolica sede excommunicatus, nec potestatem aliquam super nos, qui Catholici sumus, poterit exercere. » Marianus Scotus et ipse Henrici IY aequalis in Chronico anni 1075: « Haec, inquit, et similia nefanda, et inaudita Henrici regis flagitia videntes et audientes fieri, catholici viri per id tempus in Ecclesia constituti, cum propheta Helia zelo Domini zelantes pro domo Israel, directis Romam nunciis ad Alexandrum Apostolicae sedis Antistitem, haec ei, et alia quam plurima, quae in regno Theutonico, insanientibus simoniacis haereticis, rege Henrico auctore et patrono dicta et gesta sunt, tam litteris, quam viva voce gemendo ac dolendo conquesti sunt». Et infra: « Gregorius, inquit, querimoniis, et clamoribus Catholicorum justis adversus Henricum, et scelerum ejus immanitatem auditis, zelo Dei accensus, jam dictum regem excommunicatum pronunciavit, maxime propter simoniam, quod factum catholicis quidem viris bene placuit, simoniacis vero, ac fautoribus regis nimium displicuit ».

Ex quo Mariani testimonio non solum habemus, qualis Henricus IV fuerit; sed etiam abdicationem ejus ab ipsis Germanis procuratam fuisse, quod enim Gregorius Pontifex fecit, ad preces et querimonias principum Germanorum fecit. Dodechinus Mariani continuator anno 1106. Henricum, inquit, hominem perversum, et justo judicio ab Ecclesia ejectum, constat manifeste. Idem auctor in Chronico anni 1090 et 1093, adeo immania et horribilia scelera Henrici refert, ut puduerit me hic adseribere. Cont.idus abbas Urspergensis in Chronico anni 1068: Henricus, inquit, adolescentia) usus libertate, Saxoniam solam ex omni Romano imperio coepit incolere, principes despicere, nobiles opprimere, inferiores sustollere etc. Et infra: Hic finis, hic interitus, haec sors ultima Henrici, illo sub vocabulo, quarti Romanorum imperatorum a suis appellari. A Catholicis vero, ici est, cunctis B. Petro, suisque successoribus fidem et obedientiam lege Christiana conservantibus, archipirata simul, et haeresiarcha, necnon et apostata, persecutorque plus animarum quam corporum competenter dicebatur.

Lambertus Schafnaburgensis, in historia Germanorum, quam Henrico IV regnante conscripsit, sic loquitur, dum refert acta regis anno 1073. Rex (inquit) tanquam severissimo paedagogo liberatus, statim in omnia genera flagitiorum, ruptis omnibus modestiae et temperantiae fraenis praecipitem se dedit. Albertus Krantzius lib. v. Saxoniae, cap. 24. Mirum, inquit, et incomparabile rerum humanarum spectaculum et exemplum non vulgare, in quo contemplari possunt ima et summa. Si laudes requiris (Henrici) nobilis, doctus, fortis, procerus et rege dignus vultus, qui summam Reipublicae tenuerit annis quinquaginta. Caeterum si alteram partem inspicis, incredibilia dictu flagitia, et pertinax superbia, adeo sibi hominem dimidiarunt, ut potiores sibi partes in uno vendicarent. Habeant reges speculum utriusque fortunae in homine, qui ubi tolerabiliter se gessit, in summo rerum mortalium fastigio effloruit; ubi vero versus est in reprobos mores, in extremam incidit calamitatem, non in morte luctum, non sepulturam accipiens.

Joannes Aventinus (quo auctore mirifice oblectari solet Illyricus) lib. v. Annalium Boiorum pag. 563. Henricum (inquit) stupris, amoribus, impudicitiae et adulterii flagrasse infamia, ne amici quidem negant. Joannes Calvinus, Summi Pontificis hostis acerrimus, a veritate ipsa coactus ita scribit lib. iv. Institut. cap. 41. §. 3. Imperator Henricus ejus nominis IV, homo levis et temerarius, nullius consilii, magnae audaciae, vitae dissolutae, Episcopatus totius Germaniae habebat in aula sua partim venales, partim praedae expositos.

Habemus igitur quam sit verum, quod Illyricus scribit cum tragice deplorat injustam oppressionem praeclarissimi herois Henrici IV. Adduxi autem solum testimonia Germanorum, aut hostium Pontificiorum, ne ulla suspicio m udacii nasci posset, si ex Gallis, et Italis scriptoribus testimonia peteremus;

quamvis ea non desint, et praesertim sanctissimorum virorum, qualis in primis fuit S. Anselmus Episcopus Cantuariensis, qui Henrici aequalis cum esset, praefatione lib. de azymo ad Walramum, Henricum IV, Neronis, Domitiani, et Diocletiani successorem vocat. Sed de his hactenus.

XII. — In eadem epistola dedicatoria non procul a fine scribit Illyricus: u Concilium Tridentinum finitum esse sine omni cleri reformatione, elusis Caesaris, aliorumque Principum admonitionibus et petitionibus, qui reformationem cleri obnixe postulaverant ». At mendacium hoc aperte coarguit ipsum Concilium, quod plenum est decretis saluberrimis de reformatione; quodque exstat, et legitur, et multis in locis magno cum fructu servatur.

XIII. — Non procul ab eo loco subjungit Illyricus in hunc modum: « Exstat etiam vere aureus libellus centum importabilium gravaminum a toto imperio in comitiis Norimbergae anno 1523. Papae Adriano oblatus ». Mendacium hoc hominis impudentissimi detexit Joannes Cochlaeus in actis Lutheri anni 4523. ubi scriptum reliquit, nullum ejusmodi libellum in Comitiis imperialibus edituro: sed cum in eo conventu proposita fuissent quaedam gravamina, quibus gravari videbatur natio Germanica, non solum a Romana curia, verum etiam ab Episcopis et Praelatis Germaniae; ea occasione Lutheranos edidisse librum de centum gravaminibus Germaniae, omnia in Papae odium augentes, aut maligne interpretantes.

XIV. — Sed ut ad finem epistolae veniamus, Illyricus more insignium oratorum, ad extremam partem orationis suae splendidissimum mendacium reservavit. Sic enim in extrema epistola loquitur: « Quod (inquit) ad meam personam attinet, testor coram Deo, me puram Christi religionem secundum prophetica et apostolica scripta, triaque symbola amplecti, cujus aliqua summa in Augustana Confessione comprehensa est, quaeque cum primitivae Ecclesiae religione optime convenit. Testor et insuper, me adeo al* omnibus sectis, erroribusque a Romano imperio, et Augustana Confessione damnatis, abhorrere ». Haec ille. Hoc esse mendacium, et quidem clarissimum, ut nullo modo tegi vel excusari queat, duabus rationibus ostendi potest. Primum ex eo, quod propria quaedam ipsius Illyrici dogmata, quale est illud, quod peccatum originis sit substantia.

quodque ipse homo totus sit peccatum, manifeste pugnat cum scriptis prophetarum et apostolorum, cum doctrina Ecclesia) primitivae, cum symbolis fidei, et cum ipsa etiam Confessione Augustana, Sed quia longum esset haec persequi, et multi jam tum Catholici, tum Lutherani editis libris hunc Illyrici errorem certissimis rationibus confutarunt, nihil hic addemus amplius.

Altera ratio expeditior et facilior est. Siquidem constat, Ramanum imperium non solum perpetuo coluisse Apostolicam sedem, quam Illyricus tanquam Antichristi sedem execratur, verum etiam nostro hoc saeculo publico edicto damnasse Lutheranam hmrcsim, cujos se patronum singularem Illyricus profitetur; ita ut omnino necesse sit, aut mentitum esse Illyricum, cum ait se abhorrere ab erroribus ab imperio Romano damnatis; aut certe eumdem Illyricum non Luiheranum, sed papistam fuisse, cum haec scripsit. Porro Apostolicae Sedi perpetuo ab imperio Rom. debitam reverentiam exhibitam fuisse, nec ullum fuisse imperatorem a Carolo Magno, usque ad Rodulphum, qui nunc imperat, qui Romanum Pontificem ut verum Christi Vicarium non coluerit, in 12 capite demonstrabo, adductis praecipue eorum Imperatorum testimoniis, qui cum certis Pontificibus inimicitias gessere, videlicet Ilenrici IV et V, Friderici I et II, Philippi, Othonis IV et Ludovici item IV. Damnatam vero haeresim Lutheranam ab imperio universo perspicuum est ex edicto Wormatiensi; quod editum fuit anno 1521. Sic enim in eo edicto loquitur Carolus V imperator: « Ad honorem Dei omnipotentis, Romanique Pontificis, et sanctae Sedis opostolica) debitam reverentiam, pro imperialis dignitatis officio, ac debito, necnon zelo ac studio, quo nostrorum majorum more, et ingenita etiam nobis vi, ad defensionem Catholica) fidei, sauctacque Romanae et universalis Ecclesia) honorem, tutelam, et protectionem omnes nostras vires et facultates, imperium, regna, dominia, amicos, vitam denique, et animam ipsam nostram exponere sumus parati. Ex imperiali, et regia auctoritate, necnon consilio, et assensu (nota lector) electorum, et omnium sacri Romani imperii principum, ordinum, ct statuum in hac celeberrima et frequentissima Imperiali T)ieta Wormatia) congregatorum, ad perpetuam rei memoriam, in exequendo sanctissimi Domini nostri Papae, ve: i in hac parte

judicis, sententiam, decretum, et condemnationem, in litteris Apostolicis (ut supra dictum est) ad nos directis, contentam, Martinum Lutherum, ut membrum ab Ecclesia Dei alienum, ut obstinatum schismaticum, et notorium haereticum a nobis haberi declaramus, et ut talem a vobis omnibus, et singulis habendum decernimus et edicimus ». Quid hic dices, Illyrice? Num adhuc testaris coram Deo te abhorrere ab omnibus erroribus ab imperio Romano damnatis? Cur igitur in omnibus fere tuis operibus Lutherum tuum, ut prophetam Germanicum, ct Etiam tertium laudas, et iu hoc ipso libro ubi juras te sequi doctrinam Imperii Romani, tam crebro Romanum Pontificem Antichristum vocas; ct nihil aliud- omnibus viribus tuis contendis, quam ut populos Christianos ab antiqua religione, et Apostolicae Sedis reverentia et obedientia ad Lutheri' hfereses pertrahas, tam aperte ab imperio Romano damnatas? Sed nimirum certum est tibi millies potius mentiri, et mendacia jurejurando confirmare, quam Lutherum deserere.

Atque hactenus de epist. dcdicatoria. Jam in reliquo libro non facile numerus mendaciorum iniri posset. Idcirco paucissimis annotatis, reliqua taceri libenter patiemur, nam et ad majora festinamus, et ex paucis quae notabimus, facile de reliquis conjecturam facere licebit..

XV. — Igitur cap. 1. pag. 13. « Fingunt (inquit Illyricus) Carolum ignorasse Papa) consilium, et decretum Senatus, populique Romani de transferendo in eum imperio. 0 mirum tum illorum silentium, tum et Caroli in explorandis rebus negligentiam, ac somnolentiam: Dicunt ei invito et recusanti esse coronam, et nomen imperatoris obtrusum. 0 miram, et praeposteram modestiam, aut etiam humilitatem Caroli. » Haec ille. Atqui id fingi dicitur quod sine certo auctore asseritur. Ignorasse autem Carolum Papa) consilium dc transferendo iu eum imperio, et recusanti plane, atque invito imperium esse delatum, auctores certissimi, fideque dignissimi narrant. Egiuarthus, qui Caroli tempore vixit, et vitam ac res gestas Caroli ut testis oculatus summa fide scripsit, Augusti, inquit, nomen primo tantum aversatus est (Carolus), ut affirmaret se eo die, quamvis praecipua solemnitas esset, Ecclesiam non intraturum fuisse, si Pontificis consilium praescire potuisset. Conradus Abbas Urspergensis, vetustus e! diligens auctor, in rebus

Germania) praecipue describendis: Dum, inquit, ante confessionem B. Petri Apostoli ab oratione surgeret (Carolus), nihil minus speranti, Leo Papa coronam imposuit, et Imperatorem Romanum pronunciavit. Quod idem, ac iisdem pene verbis scripsit Joannes Cuspinianus ab Illyrico non semel laudatus in vita Caroli Magni, necnon Joannes Aventinus, Illyrici delicta), lib. iv. annalium Boiorum pag. 345. Non igitur Papista) Italici finxerunt quod tot testibus, vel antiquissimis, vel hostibus Pontificum, Germanis certe omnibus, comprobamus. Sed addamus etiam testimonium Albcrti Krantzii, auctoris Germani, et ab Illyrico sa)pe citati. Sic igitur lib. ii. Saxonise cap. 18. Albertus Krantzius loquitur. Cum nihil tale Carolus aut cogitaret, aut speraret, magisque recusaret alienum invadere (ut supra diximus) imperatoris honorem, infra Missarum solemnia, dum ante confessionem B. Petri Apostoli ab oratione surgeret, Papa ei coronam imposuit, et imperatorem Romanorum pronunciavit.

Addit paulo post et aliud insigne mendacium: Fingunt, inquit, item die Natalis Domini illam tam solemnem actionem (Coronationis Caroli) idque in templo esse habitam. Itane tam curtis diebus, tam sacro festo, et in tam multis sacris actionibus, verisimile est, politicam, eamque tam grandem, difficilemquc actionem esse peractam, ut stata illorum sacra, ritusque impedirentur a religioso imperatore. Ha)c ille. Quis crederet tam impudentem hominem reperiri unquam potuisse, qui rem decantatam historicorum pene omnium vocibus, plurimisque oculatis testibus confirmatam, asserat esse figmentum? Annales Francorum ipso tempore Caroli Magni scripti sic habent: Ipse autem cum die sacratissimo Natalis Domini ad Missarum solemnia Basilicam B. Petri Apostoli fuisset ingressus, et coram altari, ubi ad orationem se inclinaverat, assisteret, Leo Papa coronam capiti ejus imposuit. Id ipsum cum de tempore, tum de loco disertis verbis testantur Eginarthus in vita Curoli; Paulus- Diaconus, qui ejusdem Caroli icqualis fuit, lib. xxiii. rerum Romanarum; Rhegino abbas lib. ii. Chronicorum, Ado Viennensis in Chronico a)tatc G. Aimoinus lib. iv. de gestis Francor. cap. 90. Conrandus abbas Urspergensis in Chronico anni 801. Demum recentiores plurimi, Paulus /Einilius, Albertus Krantzius, Joan. Cuspinianus, Flavius Blnndus, Baptista Platina,

et alii. Sed fortasse hos auctores Illyricus non legit. Immo legit ac diligenter omnes evolvit, quippe qui eos tum in Centuriis, tum in hoc libro de translatione Imperii passim citat: et tamen adeo mendaciis delectatur, ut fingat se nihil ejusmodi unquam legisse; et audacter asserat esse figmentum Papistarum, et rem non modo non veram, sed ne verisimilem quidem. Sed praeterire non possum tergeminum quoddam mendacium, quod idem Illyricus in eodem cap. i. pag. 9. scriptum reliquit. Audet, inquit, Gelasius Papa ad Anastasium Imperatorem scribens 15. qua)st, 6. can. Alius, affirmare Zachariam Papam deposuisse Hildericum Regem Francorum, et transtulisse in Pipinum Caroli patrem; de quo tamen mendacio eum illic Glossa propria, Annonius historicus Francorum, et Rodulphus de Columna redarguunt. Et infra: Tale mendacium cum ausus sit Papa ille confingere etc.

XVII. — Tria hic sunt manifesta mendacia. Primum asserit Illyricus a Gelasio Papa mendacium esse confictum de translatione regni Francorum ab Hilderico in Pipinum. At Gelasius Papa, is qui a<J imperatorem Anastasium scribit, de quo loquitur Illyricus, obiit multo ante quam Zacharias Pontifex, aut Pipinus, vel Hildericus Reges nascerentur; obiit enim Gelasius anno Domini 496. Zacharias autem, Pipinus, et Hilderi - cus post annum Domini 700. floruerunt, de qua re nulla est inter historicos controversia. Sed Illyricus, inquies, Gratianum secutus est. At si mendacium erat in Gratiano, quomodo tantus historicus Illyricus id non advertit? Advertit omnino, quippe qui in Centuriis, Gelasii et Anastasii tempora amplius ducentis annis antiquiora fecit temporibus Zacharice, Pipini, et Hilderici, cum illa ad centuriam 5. ha)c ad octavam retulerit, sed pro more suo nullam mentiendi occasionem undecumque oblatam praetermittendam sibi esse consuit.

XVIII. — Mentitur 2, cum affirmat, figmentum ac mendacium esse quod nostri affirmant, a Zacharia Pontifice regnum Francorum ab Ililderico in Pipinum esse translatum. Nam, ut supra diximus, id proprie fingitur, quod sine auctore probato dicitur: Plurimi vero, gravissimique auctores constanter asserunt quod nos dicimus. Annales Francorum vetustissimi sic habent: Data auctoritate sua (Zacharias) jussit Pipinum regem constitui. Et infra: Secundum Romani Pontificis sanctionem Pipinus rex Francorum appellatus est. Eginarthus in vita Caroli Magni: Pipinus, inquit, per auctoritatem Romani Pontiricis ex praefecto palatii, rex constitutus est.

Aimoinus lib. iv. de gestis Francorum cap. 61: Pontifex, inquit, data auctoritate sua jussit Pipinum regem institui. Rhegino lib. ii. Chronici: Zacharias, inquit, per auctoritatem Aposto icam jussit Pipinum regem creari, et sanctae unctionis oleo inungi. Lambertus Schafnaburgensis in historia Germanica, Pipinus, inquit, decreto Zachariae Papaj per unctionem sancti Bonifacii rex appellatus est. Sigebertus in Chronico: Anno, inquit, 750. Pipinus princeps auctoritate Apostolica et Francorum electione a sancto Bonifacio in regem ungitur et consecratur. Anno 752. iterum inungitur in regem a Stephano Papa. Hermannus Contractus in Chronico: Anno inquit, 752. Pipinus auctoritate Stephani Papae deposito ac detonso rege Hilderico, rex Francorum factus, regnavit annis 15. Marianus Scotus lib. m. Chronici: Zacharias, inquit, Papa ex auctoritate S. Petri Apostoli mandat populo Francorum, ut Pipinus, qui potestate regia utebatur, etiam nominis dignitate frueretur. Ita Hildericus rex qui ultimus Merovingorum Francis imperabat, depositus, et in Monasterium missus est. Conradus Abbas Urspergensis in Chronico: Anno, inquit, 750.Pipinus per auctoritatem Zachariae Papae more Francorum electus ad regnum, per manus sancti Bonifacii elevatus est in regni solium. Et infra: Stephanus (Papa) Pipinum sacra unctione in regiae dignitatis honore confirmavit. Otho Frisingensis lib. v. Histor. cap. 22: Auctoritate, inquit, Zachariae Papae Pipinus ad regnum eligitur. Albertus Krantzius lib. i. Metropolis cap. 14: Merito, inquit, summus Pontifex, et Gallorum rex mutuis se attollunt favoribus, quando ab initio haec sedes domui Caroli hoc -praestitit, ut regiam haberet dignitatem. Viderit jam Illyricus utrum nos finxerimus, Pontificis auctoritate Pipinum regem creatum; an ipse potius nos haec finxisse, more solito mentiatur.

XIX. — Postremum, sed dignum extremo loco, mendacium illud est, quo Illyricus affirmat, Papae figmentum de translatione regni Francorum ab Hilderico in Pipinum, Annonii auctoritate coargui. Nam, ut paulo ante citavimus, Annonius, qui et Aimoinus

ab aliis dicitur, non Papae, sed Illyrici mendacium verbis clariss:mis reprehendit. Sic enim ait lib. iv. cap. 61. Pontifex data auctoritate sua, jussit Pipinum regem institui. Et infra: Hoc anno secundum Romani Pontificis sanctionem Pipinus rex Francorum appellatus est, et ad hujus digni! atem • honoris unctus sacra unctione manu sanctae memoriae Bonifacii archiepiscopi et martyr's. Quid clarius? Sed finem faciam mendaciorum commemorandorum, si unum adhuc addidero, quod toto passim libro repetitur.

XX. — Siquidem in epistola dedicatoria, in prolegomenis, et in singulis fere libri capitibus Illyricus queritur de Pontificiis adulatoribus, et parasitis, quod audeant Imperium a Pontifice Romano ad reges Francorum delatum scribere: nec veretur hanc ipsam translationem figmentum et fabulas appellare. At nos paulo post su*pra triginta Historicorum testimonia proferemus, quorum cum alii Graeci, alii Galli, plurimi Germani, atque omnes pene veteres fuerint, ipsa tum nationis diversitas, tum vetustatis auctoritas, omnem ab eis suspicionem falsitatis atque adulationis excludit. Sed praeter ea testimonia, quae suo loco postea producentur, producam nunc Martin um Lutherum, teste Illyrico, omni exceptione majorem, quippe prophetam, atque evangelistam novum, et Romani Pontificis non modo non parasitum et adulatorem, sed etiam hostem acerrimum, atque infestissimum, cui comites addam Theodorum Bibliandrum, ac Davidem Chytraeum, et ipsum quoque Flaccium Illyricum, qui in Romano Pontifice oppugnando, non multum Luthero cedunt.

David igitur Chytraeus in commentar, cap. xiii. Apocalypsis, Lutheri sententiam, ac suam et aliorum quorumdam Lutheranorum his verbis describit: « Lutherus et alii hanc partem visionis de novo imperio Romano per Pontificem instaurato enarrant. Cum enim vetus imperium Urbis, et Caesarum Romanorum per Francos, Gothos, Vandalos, et alias gentes laceratum, et plane extinctum esset, Romanus Pontifex Leo Tertius, veteris illius Romani imperii imaginem, seu simulacrum, et umbram aliquam excitavit, cum Carolo Francorum regi nomen, et titulum imperatoris Romani anno Christi 800 attribuit, ei spiritum, ac vitam imagini a se effictae dedit, ut formam aliquam veteris imperii referret, et loqueretur, ac leges sanciret de obedientia bestiae et imagini ipsius prsestanda. Nihil enim fere potestatis et juris habuit, vel usurpare ausus fuit imperator Romanus in hac nova imperii forma, nisi quantum Romanus Pontifex, aut bestia ei concessit ». Haec ille.

Theodorus autem Bibliander in Chronico suo, tabula decima prope extrema, de eadem imperii translatione sic loquitur: « Ut per Longobardos imperatorem novse Romae Papa veteris Romae expulit ex Italia; ita Longobardos armis Francorum oppressit: eodemque jure, ac potestate regnum Francorum transtulit a Merovingis ad Germanos principes, et Romanum imperium a Graecis in Carolum Magnum». Et infra in tabula undecima: « In Natali, inquit, die Christi Servatoris post solemnia sacra in templo S. Petri magna voce proclamavit (Leo Papa) Carolum imperatorem Augustum, ac diademate ornatum inunxit: simulque filium Pipinum inunxit Italiae regem. Ita imperium Occidentis, quod post Augustulum ab QEdacaro Germano depositum jacuerat annis 300. per Romanum Papam excitatum rursum, et in regem Francorum, atque Germanorum translatum est. Papa quidem Romanus videri voluit gratiam referre Carolo de Romana Ecclesia optime merito, appellans more Romano, Patritium, et Augustum, et Caesarem Romanum, occulto autem judicio Dei ad eam nationem auctore Papa, et applaudente acclamanteque populo Romano, Carolo Augusto a Deo coronato, magno et pacifico imperatori vita, et victoria, Imperium translatum est». Et infra: « Auctoribus Papis a Pipino et Carolo Germanis principibus, Longobardi regnum Italise amiserunt: quod Papa Leo, cum praeclaro auctario videlicet, Carolo Magno resignavit». Haec Theodorus. Illyrici ac sociorum ejus Magdeburgensium Centuriatorum testimonium supra retulimus cap. i. Habemus igitur multorum hostium Pontificiorum testimonia de translatione imperii auctore Pontifice facta, usque adeo clara atque illustria, ut plane nesciam, an ulli scriptores ex iis, quos Illyricus parasitos Pontificis vocat, clarius de eadem re loqui potuerint. Atque haec Illyrici mendacia hoc loco satis esse visa sunt. Nam si singula persequi velimus, totus liber in mendaciis numerandis et refellendis consumendus sit.

Sed ne forte Illyricus glorietur, ex Apocalypsi Joannis demonstrari Pontificem Romanum esse Antichristum, observet prudens lector, apud Joannem nusquam legi, ab An-

ticjiristo sanandam eam bestiam, qua Romanum imperium significatur. Siquidem unum illud caput best, od in Apocalypsi cap. xiii. dicitur moriturum, et paulo post opera draconis resurrecturum, non imperium, vel imperato: em, sed ipsum Antichristum designat, qui finget se mortuum, et opera draconis, id.e>t, arte diabolica, paulo post iterum se ipse excitare videbitur, ut imitetur veram Christi mortem et resurrectionem. Ita hunc locum exponunt veteres, Gregorius lib. xi. epist. 3. Primasius, Beda, Haymo, Anselmus, Richardus Yictorinus, et Rupertus Tuitiensis in commentario hujus loci, et textus ipse omnino cogit, ut per illud bestiae caput, non Carolum Magnum, ut Lutherani volunt, sed Antichristum accipiamus. Illud enim caput bestia;, ut Joannes scribit, potestatem habuit solum mensibus quadraginta duobus, et blasphemabat Deum, et eos qui in coelo habitant; et imperavit in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem, et adoraverunt illud omnes qui habitant in terra; quarum rerum nulla convenit in Carolum, aut in aliquem successorum ejus: omnes vero omnium consensu in Antichristum quadrant. Neque enim Carolus Magnus, in quo imperium quodammodo revixit, potestatem habuit mensibus tantum quadraginta duobus, sed annis fere quatuordecim. Neque Deum aut Sanctos, Carolus, vel ejus successores blasphemarunt, sed eos potius mirifice coluerunt. Denique neque Carolus, neque ullus successorum ejus, aut omnibus gentibus imperavit, aut ab omnibus gentibus adoratus est. Sed de his satis: nam in libro tertio de summo Pontifice totum hoc argumentum accurate tractavimus.

Chapter 3 of 22