Skip to the text

Caput X. Non accepisse Carolum Magnum imperii dignitatem auctore senatu, populovc Romano

Quartus erat titulus, beneficium S. P. Q. R. Illyricus enim, ut nihil intactum relinqueret, tametsi aliquoties in suo libro significaverit, nihil a senatu, populove Romano Carolum accepisse, tamen objecit, etiam aliquot auctores, qui populo, ac senatui potius quam Pontifici imperium a Germanis acceptum referri debere scripserint. Hi sunt Sigebertus, Blondus, Leopoldus, /Eneas, Vincentius, et Onuphrius, quorum sententias sic refert Illyricus pag. 7. 55, et 56. ut licet non omnino eas recipiat, tamen probabiliores existimet iis, quae translationem imperii Romano Pontifici tribuunt. At nos in primis iis auctoribus, quos testes producit Illyricus, opponere possumus illos omnes, quos supra citavimus, hoc est, plures paucioribus, et antiquiores recentioribus. Illi enim supra triginta erant; isti sex: illorum nonnulli scripserant, ipso Carolo vivente; multi non diu postea; Ex istis autem unus Sigebertus trecentis annis Carolo posterior fuit; reliqui quingentis, aut sexcentis, aut etiam septingentis et eo amplius annis posteriores fuerunt. Quis igitur non videat utri majorem fidem mereantur, quos nos citavimus, an quos Illyricus citat?

Neque tamen concedimus sex istos scriptores omnino esse a nostra sententia alienos. Nam Sigebertus, qui eorum est vetustissimus, et qui Sigebertum secutus est Vincentius Belvacensis, nihil tribuit Romano populo in imperii translatione praeter assensum et acclamationem. Haec enim sunt verba Sigeberti et Yincentii: Romani, qui ab imperatore Constantinopolitano jamdiu animo desciverant, nunc accepta occasionis opportunitate, quia mulier, excsecato imperatore Constantino filio suo, eis imperabat; uno omnium consensu Carolo regi imperatorias laudes acclamant, eumque per manus Leonis Papae coronant, caesarem et augustum appellant: Pipinum vero filium ejus regem Italiae ordinatum collaudant. Ille nullam plebisciti, nullam senatusconsulti mentio¬

nem fieri audio, sed solius laudis, et acclamationis. EI quamquam non aperte Sigebertus explicet, utrum populi acclamatio coronationem, an coronatio acclamationem praecesserit, tamen dubium esse nemini debet, quin coronationem pontificiam praecessisse Sigebertus intellexerit, alioqui enim pugnaret cum omnibus historicis, qui ante ipsum de eadem coronatione et acclamatione scripserunt.

Quod vero Sigebertus ait, a populo Carolum per manus Leonis coronatum, non recte interpretatur Illyricus, Leonem ut ministrum ac delegatum populi, coronam imperialem Carolo imposuisse, cum potius ea verba significent, sic placuisse populo id quod princeps eorum et pastor summus fecit, ac si ipsi per manus ejus id fecissent. Quod quidem exsequentibus verbis illustrari potest. Nam de Pipino, quem ex consensu omnium historicorum Leo Papa tum regem Italia; declaravit, cum ipsum Carolum imperatorem fecit sic loquitur Sigebertus: Pipinum vero filium ejus, regem Italia; ordinatum collaudant. Ubi vides ordinationem regis, Pontifici laudationem quae secuta est populo tribui.

Jam vero Blondus nihil omnino sententia; nostra; officit. Nam (ut notavimus cap. 3.) etsi scitum populi Romani in coronatione Caroli non defuisse scribat, tamen id contra fidem antiquorum tradit. Ac praeterea non significat ejusmodi plebiscito imperatorem Carolum appellatum, sed eum ad imperium a Pontifice Maximo postulatum, Nam, ut ibidem Blondus ait, precibus populi Romani Leo Pontifex Carolum imperatorem dixit.

Porro Lupoldus non meminit plebisciti, aut senatusconsulti, sed solum recitat cap. 3. extrema verba Vincentii, qua; sunt illa qua; habet Sigebertus, de quibus jam diximus. Ex propria autem sententia passim Lupoldus repetit translationem factam esse per Pontificem, ac praeter alia sic ait cap. 4. de Juribus imperii: « Leo Papa, consideratis omnibus, qua; digne ac bene sufficiebant pro translatione imperii de imperatoribus Gonstantinopolitanis ad reges Francorum facienda, ipsum Carolum Rorme in Ecclesia sancti Petri in die Natalis Domini, sub anno ejusdem Domini 801, acclamante ac petente populo Romano unxit et coronavit imperatorem et augustum, per quas unctionem et coronationem dicta translatio peracta fuit: ut etiam dixi supra capitulo primo, et capitulo praecedenti in fine ». Et infra cap. 12. proponit opinionem quorumdam, qui dicebant, populum Romanum posse leges condere, et imperium transferre; deinde subjungit: «Sed haec responsio, salvo meliori judicio, mihi non placet. Ex quo enim imperium Romanorum tempore dictae translationis, et etiam longo tempore ante ipsam, non fuit apud Romanos, sed potius apud Graecos, nec etiam hodie apud Romanos, sed apud Germanos existit, non occurrit ratio, quare populus Romanus tempore translationis praedictae habuerit, vel etiam hodie habeat majorem potestatem circa translationem imperii, quam quicumque alius populus imperio Romano subjectus ». Haec ille.

Viderit igitur Illyricus qua fide auctores citet. Certe Lupoldus non poterat clarius negare id, quod ab eo affirmari Illyricus scripsit. De.Enea Sylvio facilis responsio est. Nam et in iis verbis, quae Illyricus citat (quae tamen ut verum fatear, adhuc in operibus Eneae invenire non potui) non excluditur consensus Romani Pontificis, et in abbreviatione Blondi lib. i. decadis 2. precibus Romanorum scribit idem Eneas a Leone Ponfice Carolum coronatum: et denique in epistola ad regem Tureorum, quam supra citavimus, disertis verbis idem auctor affirmata Pontificibus, praedecessoribus suis (fuit enim et ipse Summus Pontifex) in reges Francorum imperium esse translatum.

Solus igitur Onuphrius est, quem pro se Illyricus allegare potest: cujus testimonium tribus rationibus non modo infirmari, sed omnino refelli ac profligari potest. Primum, constat aliquando imperatores invito, ac repugnante populo Romano, creatos fuisse, quos tamen veros ac legitimos imperatores cum ipse Illyricus, tum etiam historici omnes agnoscunt. Exemplo esse potest Fridericus primus, quem, repugnante populo Romano, coronavit Romae in templo sancti Petri Adrianus Papa quartus, quam historiam vide apud Othonem Frisingensem lib. 11. de rebus gestis Fridericicap. 22. Deinde cum historici vetustissimi,- tum Latini, ut Eginarthus, Paulus Diaconus, Aimoinus, Ado, Rhegino, et caeteri, tum Graeci, ut Cedrenus et Zonaras, in describenda translatione imperii, aut nullam populi, atque senatus mentionem fecerint, aut ei solam acclamationem, Carolo jam coronato, tribuerint: unde, quaeso, post octingentos ferme annos Onuphrius didicit S. P. Q. H. suffragiis Carolum Magnum imperatorem et augustum appellatum?

At credibile est ita rem accidisse: ita enim fieri decuit. Respondebo quod Onuphrius ipse recte monuit in lib. de comitiis imperatoriis, non esse fidelis historici rem describere, ut fieri debuisset, sed ut facta est. Alioqui enim non res gestae scribuntur, sed mendacia obtruduntur. Quid autem factum sit, non ex philosophiae promptuariis hauriendum est, sed ex eorum narratione, ac fide, qui interfuerunt, vel qui ab iis, qui interfuerunt, acceperunt, aut certe qui aliorum testimonio sibi commendata, litteris ac memoriae tradiderunt. Deinde Romani principes post constitutam a Julio et Augusto monarchiam, aut ab alio principe nominabantur, aut ab exercitu creabantur. Quos senatus, aut populus creavit, ii et paucissimi fuere, et non diu tolerati. Certe in tanto numero principum romanorum, tres tantum Onuphrius in lib. de Comitiis imperatoriis nominat a senatu electos, Nervam, Maximum cum Balbino, et Tacitum. Nervam a senatu creatum, Dion Cassius, quem solum Onuphrius citat, non dicit; Aurelius Victor arbitrio legionum (quamquam id non in omnibus codicibus haberi animadverti) Nervam imperatorem factum scripsit. Eutropius lib. vili, favore praefecti praetorio Nervae delatum imperium testatur. Ipse quoque Onuphrius sic a senatu Nervam creatum imperatorem scripsit, ut non negaverit accepisse etiam suffragium militum praetorianorum, sine quo videlicet irrita fuisset electio. Maximus et Balbinus invito exercitu electi, prima data occasione a militibus interfecti sunt. Siquidem (ut scribit Herodianus lib. vm.) indignabantur milites sibi a senatu principes datos, quos et senatorios imperatores per ludibrium appellabant. Tacitus a senatu quidem dictus est, sed militibus jubentibus; ut Flavius Vobiscus scribit in ejus vita: senatus enim ad milites imperatoris electionem rejiciebat, prope intelligens non placiturum militibus principem, quem ipsi non elegissent. Itaque recte S. Hieronymus in epistol. 85. ad Evagrium, imperatorem ab exercitu creari dicit.

Cum igitur haec fuerit apud Romanos eligendi principis ratio, multorum saeculorum consuetudine roborata, quis credat post annos 800, Romanum senatum, aut populum, quando nullius ferme auctoritatis erat, id fuisse ausurum in electione principis, quod ante, cum floreret, minime audebat? Quare consultius fecit Joannes Aventinus, quem

Illyricus et Onuphrius praeter caeteros laudant. Is enim cum senatusconsultum, et plebiscitum in imperii translatione omnino habere vellet, et tamen non auderet contra fidem omnium veterum id asserere, tacitum senatusconsultum, et plebiscitum factum fuisse scribit, et primas partes ejus actionis Pontifici Romano attribuit. Sic enim loquitur lib. iv. Annalium Boiorum: « Pontifex, senatus, populusque Romanus imperium transferre jure suo in Germanos, Carolumque tacito senatusconsulto, plebiscitoque decernunt». Nimirum sic interpretari voluit hic auctor acclamationem populi Romani, Carolo a Pontifice coronato. De qua veteres loquuntur, ut videlicet illa acclamatio quoddam veluti plebiscitum fuisse videretur. Sed de his satis. Nam neque adversarius (ut supra diximus) hunc imperii titulum agnoscit.

Chapter 11 of 22