Caput VII
igitur Appiani et Caesaris, eas cohortes, quae victoriam Caesari attulerunt, Italicorum, non Germanorum fuisse manifeste colligitur. Ad haec Caesar lib. vn. de bello Gallico indicat se interdum usum esse in bello adversus Gallos opera Germanorum, sed equitum dumtaxat, aut peditum levis armaturae, qui inter equos pugnare soliti essent. At cohortes illae, de quibus nunc loquimur, non equitum, nec peditum levis armatura), sed instructissimarum legionum cohortes erant, ut idem Caesar in tertio libro de bello civili demonstrat. Denique cum praelium illud Pharsalicum celeberrimum fuerit, et ab ipso Caesare, ab abbreviatore Livii, a Plutarcho, Appiano, Paterculo, Lucano, Tranquillo, Dione, Eutropio, Orosio, totque aliis illustribus scriptoribus memoriae proditum sit, quomodo factum est, quaeso, ut nulli eorum in mentem venerint Germanicae istae cohortes, quae sua virtute tantam victoriam pepererunt?
Verum quid opus est de hac re amplius litigare? Etiamsi verum esset quod Florus dicit, quid tandem Illyricus lucraretur? num propterea Germani Romanum imperium sibi jure vendicare possunt, quia in exercitu Julii tres Germanorum cohortes acerrime pugnaverunt? Quid enim aliud eis praeter stipendium pro opere, gratia pro fide, laus pro virtute debebatur? Quae omnia cum a liberalissimo imperatore sine dubitatione cumulatissime fuerint persoluta, quid quaerunt amplius? Denique si praeter stipendium, imperium ipsum Romanum Germani milites illo die sibi pararunt, cur illud a Julio, vel Augusto, vel caeteris principibus non repetebant? Cur annis amplius octingentis de re tanta siluerunt? Cur omnes scriptores, ut supra docuimus, primordia Germanici imperii a Carolo Magno deducunt? Sed nolo diutius in his nugis tempus terere; praesertim cum his nugis aliae nugae successurae sunt, quae me, velim nolim, non parvo tempore detinebunt.
II. — Igitur 2, Illyrici argumentum ducitur ab ea victoria, quam Germani duce Arminio de tribus Romanorum legionibus retulerunt. Quod argumentum his verbis Illyricus proponit in eadem epistola dedicatoria: « Huc, inquit, referre possis, quod et mox post Julium, sub Augusto, Germani duas aquilas Romanis justissimo bello abstulerunt. Sicut inter alios historicos idem Lucius Florus inquit: Duas aquilas Germani, caeso exercitu, Romanis abstulerunt, et adhuc retinent. Quibus jure belli, virtuteque partis
,'ior»
insignibus, etiamnum Germanorum imperium in protestationem, defensionemque juris sui, contra omnes adversarios constanter utitur, cum ante Romani simplicibus aquilis in suis insignibus uterentur ». Et infra: « Quandocumque ergo volet Romanus Sacrificus, aliique imperii aemuli cognoscere Germanorum monarchiae. originem, ac jus; intueantur modo, ac contemplentur ejus gloriosa insignia, bicipitem aquilam ostentantia, et mox ea illos de origine, jureque suo abunde edocebunt, ac vel invitos convincent ». Haec ille. Enumeremus nos modo hujus argumenti peccata. Primum superiori argumento repugnat. Nam si Pharsalica victoria imperium Germanis peperit, ut superiore argumento concludere conabatur Illyricus, qui fieri potest, ut origo Germanici imperii tum coeperit, cum Germani Romanis duas aquilas eripuerunt, quod longo post tempore factum est. Deinde falsum est, justissimo bello virtuteque Germanorum (ut Illyricus jactat) duas aquilas Romanis ereptas; non enim bellum, sed rebellio illa Germanorum fuit, ut Paulus Orosius scribit lib. vi. sive potius perfidi re scelus, ut eam Velleius appellat, lib. ii. neque enim in acie collatis signis Germani vicerunt, sed improvisos adorti Romanos conciderunt. Sic enim Florus tradit lib. iv. « Itaque, inquit, improvidum, et nihil tale metuentem improviso adorti, cum ille (o securitas! ) ad tribunal citaret, undique invadunt, castra rapiunt, tres legiones opprimuntur. Varus perditas res eodem quo Cannensem diem Paulus, et fato est et animo secutus. Nihil illa caede per paludes, perque silvas cruentius, nihil insultatione barbarorum intolerantius, praecipue tamen in causarum patronos: aliis oculos, aliis manus amputabant: unius os sutum, recisa prius lingua, quam in manu tenens barbarus: Tandem, inquit, vipera sibilare desiste. Ipsius quoque consulis corpus, quod militum pietas humi abdiderat, effossum, signa, et aquilas duas adhuc barbari possident: tertiam signifer, prius quam in manus hostium veniret, evulsit, mersamque intra balthei sui latebras gerens, in cruenta.palude sic latuit ». Haec Florus, cujus verbis non legitimum praelium, sed excitatam repente seditionem, et furorem barbaricum descriptum videmus. Adhaec figmentum est Illyrici, quod Romani imperatores bicipitem aquilam in insignibus ferant ob duas illas aquilas ab Arminio quondam Vari legionibus detractas. Non enim duas aquilas in insignibus imperatores gerunt, sed unam divisam in duo capita: cujus rei causa illa est, quod imperium esset inter duos principes divisum, quarum alter in Occidente, alter in Oriente, sedem habebat. Quod praeter alios scriptores, ipse etiam Illyricus probat cent. 9. cap. 16. coi. 621. Denique non recte colligit Illyricus, Germanos jus adeptos in imperium Romanum, quia duas aquilas Romanis eripuerunt, nam si ita liceret colligere, multo justius sibi Carthaginienses, Parthi, Persee, aliseque gentes Romanum imperium vendicarent, quam Germani. Siquidem Annibal Carthaginiensium imperator, non duas aquilas ex insidiis rapuit, sed ad Ticinum primo, deinde ad Trebiam, tertio ad Trasimenum, quarto ad Cannas, totos consulares exercitus fudit, idque tanta Romanae nobilitatis strage, ut ex postrema hac victoria, duos modios annulorum aureorum Carthaginem miserit, cujus rei, ut omittam caeteros, testis est Lucius Florus lib. ii. Parthi postmodum, Orode rege, eodem Floro teste, lib. ni. cap. 11. cum Crasso Romam, imperatore congressi, undecim legionibus Romanorum deletis, signis quoque et aquilis ereptis, etipso imperatore occiso, victoriam de Romanis maximam retulerunt. Sapores vero Persarum rex, non exercitum solum Romanorum profligavit, sed etiam Romanum principem Valerianum vi cepit, eumque ad extremam usque senectutem, ignominiosissimam servitutem servire coegit, ut scribit Eutropius lib. vi, Orosius lib. xii, aliique permulti; nec tamen unquam vel Annibal, vel Orodes, vel Sapores Romanorum se imperatores appellarunt. Verum ne Arminius quidem id nomen sibi usurpare auderet, nisi jam tandem post mille quingentos annos eum purpura et diademate vel invitum ornare decrevisset Illyricus.
III. — Veniamus ad 3. Illyrici argumentum, quod ex verbo Dei, admirabili artificio scilicet, contexitur. Regna, atque imperia, inquit Illyricus pag 2. 3. 4. et 5, non sacrificorum caeremoniis, sed gladio, ac jure belli Deus transferre solet. Testatur id Deus illa nobili monarchiarum pictura divinitus Danieli monstrata, Daniel n. et iv. Idem perpetua experientia confirmat. Sic Nembrotus, Ninus, Semiramis, et alii facti sunt robusti venatores coram Deo. Sic jure, ac vi belli, aut gladii, imperium transivit a Babyloniis ad Persas, a Persis ad Macedonas, a Mace¬
donibus ad Romanos, et a Romanis ad Germanos. Hanc rationem transferendi regna, ac dominia declarat Deus Hierem. xxvii. et Isaise xlv. Hac igitur divinitus ordinata via, Germanica natio longe amplissima et robustissima, Occidentale imperium occupavit. Haec ille. Hic ego primum quaero, an Deus plerumque solum, an vero omnino semper regna transferre soleat vi gladii. Si enim plerumque, non autem semper, dixeris, jam argumentum per se concidet. Non enim recte colliges: Plerumque, regna transferuntur vi gladii: igitur'1 regni Romani translatio a Graecis ad Francos vi gladii facta est, quod enim plerumque fit, potest etiam aliquando non fieri. Sin autem, semper omnino, responderis, falsum assumes. Nam translatio reipubl. Hebraeorum a Judicum potestate ad regiam gubernationem, et rursum translatio ejusdem imperii a Saule ad Davidem; ac deinde a Joramo et Jehu, prophetica unctione, non vi gladii facta est; I Reg. ix. et xvi. et IV Reg. ix. tametsi enim bellum fuerit Davidi cum Isboset filio Saulis, tamen sine bello regnum obtinuerat super domum Juda. Jehu vero etsi regem Joram, et Jezabel reginam, et stirpem omnem regiam interfecit; id tamen non bellum fuit, sed ultio divina: nec enim ullus restitit Jehu, aut cum eo more belli pugnavit. Viderit igitur Illyricus, an sit falsum et contra Dei verbum, quod ipse confidenter asseruit, Deum non caeremoniis sacrifici, sed jure aevi belli regna transferre. Deinde translatio maximae partis regni Hebraeorum a Roboam ad Hieroboam sine bello facta est III Reg. xn. Translationem ejusdem regni post Babylonicam captivitatem a domo Juda ad domum Levi, hoc est, a ducibus ad sacerdotes, certe non bellum, sed populi consensus fecit. Translationem alterius partis Romani principatus ab Urbe Roma ad Constantinopolitanam civitatem, ex qua factum est postea ut Graeci aliquando Romanis imperarent, nonne' sine, gladio sola Constantini voluntas effecit? Translatio regni Francorum a Merovingis (ut historici loquuntur) ad Garolingos, nonne Pontificis auctoritate, et procerum consensu sine armis facta est? Denique, ut alia multa praeteream, translatio imperii lioman. a Francis ad Saxones, nonne cum incredibili omnium pace et tranquillitate, sine ullius sanguine facta est? Non igitur est verum quod Illyricus ait, perpetuam experientiam testari, regna atque imperia vi gladii solere transferri.
Sed rursus ab Illyrico quaero, utrum Nembrotum, Ninum, Semiramidem, Nabuchodonosor, Cyrum, Alexandrum, Julium, quorum similem videri voluit Carolum Magnum, jure, an injuria, regna occupasse velit? Si enim injuria responderit; injuriam faciet Carolo, et qui ei successerunt, Germanis omnibus imperatoribus, cum titulum justissimum, quem nos historicorum omnium testimonio imperatores nostros habere defendimus, ipse illis detrahat, et pro eo latrocinium, tyrannidemque substituat. Sin autem jure, dixerit, quod ejus verba satis aperte indicare videntur, tum sine dubio cum verbo Dei, et ipsa ratione pugnabit. Nam etsi Deus sit, qui ut Scripturae loquuntur, transfert regna, atque imperia, quique Nabuchodonosor, et Cyro, aliisque monarchis, i'egna maxima attribuit, non tamen propterea illi juste regna aliena invadebant, et igni, ac ferro omnia devastantes, viam sibi ad summam potentiam, et gloriam patefaciebant.
Certe de his monarchis S. Augustinus ita scripsit lib. iv. de Civitate Dei cap. 6: « Inferre bella finitimis, et inde in caetera procedere, ac populos sibi non molestos sola regni cupiditate conterere, et subdere, quid aliud quam grande latrocinium nominandum est »? Neque huic sententiae testimonia illa repugnant, quae Deum auctorem translationis, ac mutationis regnorum faciunt. Deus enim utitur mala voluntate (quam tamen ipse non fecit) aliquorum hominum, ad aliorum peccata punienda: et sic interdum admirabili ratione providentiae suae quibusdam regna adimit, quibusdam largitur, ut et qui regno cadit, justissime cadat, nec tamen juste possideat, qui regnum invadit. Ac longe alia ratione Deus provinciam Palaestinae filiis Israel possidendam tradidit, quam illam eamdem vel Salmanasar, vel Nabuchodonosor postea tradiderit. Siquidem filii Israel duce Josue laudabili obedientia cum Palaestinis pugnabant; iliisque ad internecionem deletis, terras eorum sibi vindicabant. Salmanasar et Nabuchodonosor detestabili sacrilegio Dei populum captivum ducebant, nec impexio Dei, sed prava} suae cupiditati obsequebantur tametsi Deus ipsis etiam ignorantibus et nolentibus utebatur ad id quod justissime fieri ipse volebat. Explicant hanc rem accurate S. Augustinus lib. de gratia et libero arbitrio cap. 20. et 21. et Hugo de sancto Victore lib. I. de Sacramentis part. 5. cap. 29. Sed nobis unum Scripturae testimonium
hoc loco satisfaciet. Isaiae x. sic loquitur Dominus ad regem Assyriorum: « Va3 Assur; vii’ga furoris mei, et baculus ipse est. In manu ejus indignatio mea. Ad gentem fallacem mittam eum, et conti’a populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat praedam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor ejus non ita existimabit, sed ad conterendum eiut cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum; dicet enim: Numquid non principes mei simul reges sunt? » Et infra: « Erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion, et in Hierusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus; dixit eniin: In fortitudine manus meae feci etc. » Hoc enim loco aperte videmus, missum fuisse a Deo regem Assyi-iorum ad occupandam et diripiendam provinciam Hebraeorum, quod ita essent eorum peccata promerita, ipsum tamen regem Assyriorum non eo animo, profectum, ut tamquam Dei minister peccata puniret, sed ut per aliorum cladem et subjectionem ipse crescei'et, et semper longius latiusque regnat^et. Quare nec ita missum fuisse intelligere debemus, quasi pra}ceptum habuerit, ubi obedientia laudaretur; sed quia permisit Deus ut cupiditatem suam expleret in eum populum, qui tali vexatione dignus erat, puniendus etiam ipse postea, quod alienam provinciam nullo jure sibi vindicasset. Quod etiam hoc tempore de Tuitarum imperio dici posse, nemo piorum et prudentium Christianorum dubitat. Quis enim ambigere potest, quin divina providentia, qum transfert regna atque impeida, factum sit, ut ad nostra punienda peccata, rex Turearum Gra3cis provincias universas; et nuper etiam Ehodum, Chium, Cyprum, et magnam Pannonice partem Latinis eripuerit? et contra tamen nemo nisi Turea, aut Turearum amicus negabit, quin per summam injustitiam Othomannus alienas provincias occuparit. Ha3C ego paulo fusius tractavi, quod Illyricus ita loquatur de hac re ambigue, ut verissima latrocinia pallio Providentia} divinae tegere, et principes ad aliena regna occupanda exhortari voluisse videatur. Sed de hoc tertio argumento satis diximus. Sequitur quartum.
IV. — « Imperialem (inquit Illyricus pag. 44. et 45.) dignitatem inde habuit (Carolus) quo, sicut Theodoricus primus Gothicus rex fuit
adoptatus a Zenone imperatore, accepitquc dono Romam ct Italiam una cum suis successoribus, ac insuper ea dignitate Odoacrem exuit: ita porro Longobardi, comprobante et juvante Constantinopolitano imperatore, eadem gloria, jure, et possessione exuerunt Gothos, ac denique reges Longobardicos Francici reges, praesertim vero Carolus Magnus, vicit, et dignitate possessioneque Occidentalis imperii super Roma ac Italia exuit; ipseque eo jure belli potitus est. Quare etiam mox Romani post victos Longobardos illi jurarunt, quod factum est amplius 20. annis ante illam actionem sub Leone Papa (ut isti aiunt) factam, per quam papista? dicunt esse translatum imperium ad Francos ». Haec ille. Hujus argumenti tot mihi videntur esse mendacia, quot sunt sententia?. Principio non exuerunt Longobardi Gothos possessione Italia^ sed Graeci imperatoris duces Belisarius et Narses, ut Procopius, Agathius, Jornandes, Leonardus Aretinus, Paulus Diaconus, et alii omnes testantur, qui de bellis Gothorum et Longobardorum scripserunt. Tantum vero abest ut imperatore comprobante et juvante Longobardi Italiam occupaverint, ut potius cum ipso imperatore, et ejus exarchis longo tempore de Italiae possessione pugnaverint, ut ex libris Pauli Diaconi de rebus gestis Longobardorum, ot ex aliis historicis cognosci potest. Quid quod Paulus Diaconus in vita Justiniani senioris scribit, Longobardos in Italiam a Narsete invitatos fuisse, ut imperatorem ejus provincia? possessione spoliarent? Quemadmodum autem Franci potuerunt Longobardis Urbem Romam eripere, quam illi numquam possederunt? Siquidem ex historiis omnibus- illius temporis constat, Longobardos, etsi magna Italia? parte potirentur, numquam tamen Urbem Romam, aut provincias Italia?, Campaniam, Apuliam, et Calabriam, Graecis imperatoribus adimere potuisse. En igitur quanta fide sit dignus Illyricus, qui novas historias, repugnantibus historicis omnibus, comminiscitur.
Porro cives Romani, exactis Italia Longobardis, si Carolo Magno jurarunt (nec enim ejusmodi jusjurandum apud ideneos auctores invenio) non ut principi, aut domino, sed ut partitio, et defensori jurarunt. Adrianus enim Pontifex cum fideli opera Caroli Magni usus esset in expellendis Longobardis, qui perpetuis excursionibus ditionem Romanam infestabant, patritium cum Romanorum, et defensorem appellavit, ut Gratianus scribit dist.
G5. canon. Adrianus, et canon, in Synodo. Neque de ea re dubitari potest: cum et Adrianus papa in epistola ad Tarasium Episcopum Constantinopolitanum, Carolum Francorum, et Longobardorum ducem, patritiumque Romanorum appellet, et ipse se eisdem nominibus in diplomatibus suis appellare consueverit.
V. — Restat argumentum postremum, quod Illyricus ex quatuor testimoniis texit. Primo loco pag. 45. testimonium petit abllermanno comite Nova? aquila?, qui libellum de Francorum origine et sedibus ad Carolum quintum scripsit, cujus auctoris verba, ut etiam quaedam alia aliorum, Illyricus aliquoties repetit, et tanta prolixitate, ut plane metuere libro suo videretur, si paulo tenuior appareret. Deinde pag. 57. addit testimonium Andrea? Alciati, nobilis jureconsulti, et pag. 58. et 59. adjungit his Gothfridum Viterbiensem, acBlondum Flavium pag. GO. Quid igitur lue e testimonia valeant, breviter expendamus.
Hermaunum comitem, et Alciatum, quod nostro sa?culo vixerint, non cogimur magni facere: praesertim cum eis plurimos auctores, eosque Antiquissimos et integerrimos objicere possimus. Videtur tamen Hermannus, ut etiam Fridericus imperator, quem ipse citat, non tam de jure ac titulo imperatoris, quam de possessione imperii loqui; qua in re ab eo non dissentimus. Nec enim affirmamus Leonem Pontificem armis imperium de manu Graecorum eripuisse, ac deinde sic partum et acquisitum Carolo donavisse; sed jus ipsum, quod Gi’aecus imperator in provincias Occidentalis imperii habebat, nec non titulos, honores, ac dignitates Augustorum, a Leone Pontifice Carolo impertitas asserimus. Qua communicatione factum est, ut Carolus, et ea qua? jam bello sibi pepererat, justo titulo, ut legitimus imperator possideret; et jus item haberet ad ea recuperanda, quae Romani imperatoris ante fuissent. Itaque non pugnat quod Hermannus scribit, Francorum sanguine partum imperium, cum eo, quod historici veteres summo consensu tradunt, imperium a Graecis ad Francos Pontificis auctoritate translatum, si ille de* possessione, isti de jure locuti esse intelligantur. Quod quidem tam perspicue etiam Alciatus scribit, ut mirari satis non possim, cur hunc auctorem in sententiam suam Illyricus pertrahere-voluerit. Ha?c enim sunt Alciati verba, quae Illyricus producit
pag. 57: « Igitur, inquit, Carolus'Maximi hac expeditione apud omnes nationes nomine acquisito, nulli non formidabilis, cum arma per Germaniam omnem, Pannoniasque circumtulisset, et non Italiam tantum, sed et Illyrici aliquas regiones Gramo eripuisset, ut justum aliquem titulum adepto imperio prmtendere posset, CEesarem se, et Rom. imperatorem a Pontifice, populoque Romano designari procuravit >). Audisne, Illyrice, quid tuus Alciatus dicat? justum titulum accepisse dicit Carolum a Pontifice populoque Romano. Si autem justum titulum dare, nihil tibi esse videtur, cur paulo ante dicebas, Italiam a Zenone imperatore Theodorico regi fuisse donatam? Neque enim Italiam a se expugnatam Zeno tradit Theodorico, sed jus dumtaxat expugnandi, et occupandi dedit. Quare quemadmodum (te auctorej Zeno Italiam Theodorico vere donavit, cum jus ad eam tribuit, quam ille tamen suo labore, et Gothorum sanguine sibi paravit, ita nos patiaris cum tot supra citatis auctoribus dicere, Occidentale imperium a Pontifice Leone Carolo regi vere esse donatum, cum justum titulum tribuerit, licet possessio armis quaerenda et retinenda fuerit. Unum tamen hoc loco non est praetereundum, quod Alciatus scribit, a Garolo imperium procuratum, non modo sine certo auctore, sed etiam repugnantibus plerisque veteribus auctoribus scribi. Eginarthus enim, Caroli Cancellarius, Conradus Abbas Urspergensis, Albertus Ivrantzius,et Joannes Cuspinianus, quos cap. 2. mendacio 15. supra citavimus, testantur Carolo nihil tale speranti, vel etiam recusanti, imperium a Pontitice esse delatum; quibus certe auctoribus quin major fides quam uni Alciato habenda sit dubium esse nemini potest.
Sequitur testimonium Oothfridi Vilerbiensis, et Blondi Flavii. Sic igitur Gothfridus: « Carolus, ut fungi statuit diademate mundi. Pontificis Summi manibus decrevit inungi ». Blondus vero: « Otho pater, inquit, filium Othonem, re in Saracenos, Grtecosque bene gesta, reversum, consortem imperii adseivit, voluitque imperatorem a Romano populo ex prisca consuetudine acclamari, quem Pontifex inunctum imperiali diademate insignivit ». Ex his testimoniis colligit Illyricus, nihil omnino Pontificem imperatori conferre, nisi theatralem et pompaticam cairemoniam, eamque non arbitratu suo, sed principis jussu, vel nutu. At id non recte colligi, facile
ex his quin diximus demonstrabitur. Non enim Carolus ita fungi statuit (ut Gothfridus loquitur) mundi diademate, ut illud sibi, nullo dante, per se arripere ac vindicare voluerit; id enim nec ab ullo antiquo scriptore asseritur, et multis aperte repugnat. Nec scriptoribus modo, sed etiam moribus et pietati Caroli Magni repugnare videtur. Itaque non ante Carolus imperium sibi assumendum statuit, quam illud sibi a Pontifice Maximo offerri vidit, tum vero etsi initio recusaret, ut veteres auctores scribunt, tandem tamen assensus est, et (ut Gothfridus dicit) tum demum statuit diadema esesareum, et unctionem imperialem, de manibus Summi Pontificis accipere.
Eadem est fere Blondi sententia de imperio secundi Othonis: Adscitum enim illum dicit a patre ad consortium imperii; sed non negat id Pontifice consentiente factum esse, et quod Blondus non negat, quamvis nec asserat. Asserit Vitichindus, qui Othonis eequalis fuit, nam lib. m. de rebus Saxonicis extremo scribit, secundum Othonem jam antea inunctum fuisse regem, et a Beato Apostolico designatum imperatorem. Quapropter Otho senior nullam Pontifici fecit injuriam, si eum in imperii societatem assumpsit, quem ab ipso Pontitice successorem designatum acceperat. Sed jam solutis omnibus Illyrici argumentis, et primo illo titulo profligato, quo potissimum adversarius nitebatur, minus erit in confutandis ceeteris laborandum.
Chapter 8 of 22