Caput III. Refelluntur prolegomena Illyrici
Etsi prolegomena Illyrici nihil sint aliud nisi ingens quoddam mendacium, quia tamen ejus mendacii refutatio longior erit quam ut ad caput, quo mendacia continentur, commode possit adjungi, rectius esse duxi, si propriam disputationem ad prolegomena refellenda instituerem. Igitur Illyrici prolegomena tota consumuntur in variis fragmentis diversorum auctorum recitantis, ex quibus ipse colligi dicit, ante annos quadragentos inter Adrianum IV Pontificem, et Fridericum I imperatorem ^litigatum esse, utrum
beneficio Papae Germani Csesares imperent: ac tandem post longam concertationem definitum, figmentum esse, quod vulgo fertur, Germanos Csesares Romanorum Pontificum beneficio imperare. Sic autem exorditur:
« Tota ista controversia, an imperium ex dono beneficiove Papae ad Germanos pervenerit, jam olim, nempe ante 400. annos inter Fridericum I et Adrianum Papam IV gravissime agitata, dcfinitaque fuit, ut ex sequentibus locis Historia) Othonis Frisingensis, epistolis illorum ipsorum Monarcharum ab Othone suae Historia) insertis, patebit, quas hic ordine adscribam». Haec ille. Ubi mentitur primo cum ait, controversiam hanc ante annos 400 agitatam et definitam. Controversia enim quaedam eo tempore agitata est, esset necne Imperium Itomanum beneficium, id est (ut ipsi loquuntur) Feudum Pontificis. Utrum autem imperium a Graecis ad Germanos, Pontificis auctoritate, translatum esset, in controversiam tunc non venit. Sed res tota paulo post apertior fiet.
Mentitur secundo, cum addit ex historia Othonis Frisengensis narrationem hanc a se desumptam, non enim ex Othone, sed ex Radevico eam desumpsit. Otho siquidem vir gravis et doctus, dedita opera narrationem illam totam in suo opere praetermisit, tanquam indignam videlicet, quae inter alias res gestas Friderici, quem ipse laudandum susceperat, locum haberet. Alioqui autem eidem Othoni res tota perspecta erat, quippe quipraesens interfuit, et litteras Summi Pontificis ea de causa missas imperatori interpretatus est, ut ex Radevico cognosci potest libro i. cap. 22.
Mentitur tertio, cum se ordine rem totam adscripturum dicit, cum contra potius studiose nullum ordinem sequi videatur, ut ex enumeratione et discussione eorum qua) profert, manifestum fiet.
Primum igitur adfert narrationem Radcvici (quem ipse falso vocat Othonem Frisingensem) ex lib. i. de rebus gentis Friderici, cap. 8. qua narratione continetur legatio duorum Cardinalium a Pontifice Adriano ad Imperatorem Fridericum missa; de qua nihil est quod dicamus, cum simplex rei gesta) narratio sit. Secundo adjungit fragmentum epistolae Adriani, quam legati illi attulerant. Fragmentum autem referre voluit Illyricus non totam epistolam, ut lectori suo persuaderet, id potissimum in ea epistola egisse Pontificem, ut se imperii Germanorum au¬
ctorem ostenderet, neque imperium aliud esse nisi beneficium, seu feud^n Eccksife Romanae. Nos igitur totam epistolam producemus, ut omnes intelligant, causam ob quam Summus Pontifex scripsit, non fuisse, ut imperium Germanorum beneficium suum esse jactaret, cujus rei obiter solum mentionem facit, sed ut Imperatorem officii admoneret in sacrilegis hominem puniendis.
EXEMPLUM EPISTOLAi ADKIANI IV AD FRIDERICUM I EX LIB. I. CAP. 9. RADEV1CI FRISENGENSIS.
<( Adrianus Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Friderico illustri Romanorum imperatori salutem, et Apostolicam benedictionem. Imperatoriae majestati paucis retroactis diebus recolimus scripsisse illud horrendum et execrabile facinus, et piaculare flagitium, tempore nostro commissum in Teutonicis partibus, sicut credimus aliquando intentatum, excellentiae tuae ad memoriam revocantes, non sine grandi admiratione ferentes, quod absque digna severitate vindictae, usque nunc transire passus sis tam perniciosi sceleris feritatem. Qualiter enim venerabilis frater noster E. Lundonensis Archiepiscopus, dum a Sede Apostolica remearet, a quibusdam impiis et scelestis, quod sine grandi moerore non dicimus, in partibus illis captus fuerit, et adhuc in custodia teneatur; qualiter etiam in ipsa captione praedicta viri impietatis, semen nequam, filii scelerati, in eum, et in suos evaginatis gladiis violenter ‘exarserint, et eos, ablatis omnibus, quam turpiter atque inhoneste tractaverint, et tua serenissima Celsitudo cognoscit, atque ad longinquas, et remotissimas regiones fama tanti sceleris jam pervenit. Ad cujus utique vehementissimi facinoris ultionem, sicut is, cui bona placere, mala vero displicere credimus, constantius exsurgere debuisti, et gladium, qui tibi ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum est ex divina provisione concessus, in cervicem desaevire oportuit impiorum, et gravissime conterere pra)sumptores. Tu vero idipsum ita dissimulasse diceris, saevitiam neglexisse, quod eosdem non est quare poeniteat commisisse reatum: quia impunitatem sacrilegii quod gesserunt, jamjarn sentiunt invenisse. Cujus quidem dissimulationis et negligentiae causam penitus ignoramus: quoniam nos in aliquo serenitatis tua) gloriam offendisse, conscientiae scrupulus nostrum animum non accusat: sed personam tuam, sicut charissimi, etspecialis filii nostri, et principis Christianissimi, quem in Apostolicae confessionis petra non ambigimus per Dei gratiam solidatum, sincera semper dilexiraus charitate, et dcbitse tractavimus benignitatis affectu. Debes enim, gloriosissime Illi, ante oculos mentis reducere quam gratanter et quam jucunde alio anno mater tua sacrosancta Romana Ecclesia te susceperit: quanta cordis affectione tractaverit, quantam tibi dignitatis plenitudinem contulerit, et honoris: et qualiter imperialis insigne coronae libentissime conferens, benignissimo gremio suo tuae sublimitatis apicem studuerit confovere, nihil prorsus efficiens, quod regiae voluntati, vel in minimo cognosceret obviare. Neque tamen poenitet nos desideria tuae voluntatis in omnibus, implevisse, sed si majora beneficia excellentia tua de manu nostra suscepisset, si fieri posset, considerantes quanta Ecclesiae Dei, et nobis per te incrementa possint et commoda provenire, non immerito gauderemus. Nunc autem quia tam immensum facinus, quod in contumeliam universalis Ecclesiae, et imperii tui, noscitur etiam commissum, negligere ac dissimulare videris; suspicamur utique, ac veremur ne forte in hanc dissimulationem, et negligentiam propter hoc tuus animus sit inductus, quod suggestione perversi hominis, zizania seminantis adversus clementissiraam matrem tuam sacrosanctam Romanam Ecclesiam, et nos ipsos indignationem (quod absit) aliquam conceperis, vel rancorem. Ob hoc igitur, et ob alia negotia, qua; cognoscimus imminere, duos de melioribus et cba-r rioribus quos circa nos habemus, dilectos scilicet filios nostros Bernardum, sancti Clementis presbyterum, et Rolandum, sancti Marci presbyterum Cardinalem, et Cancellarium nostrum, viros utique religione, prudentia, et honestate conspicuos, Serenitati tuse de latere nostro ad praesens duximus destinandos, excellentiam tuam rogantes attentius, quatenus eos tam honorifice, quam benigne recipias, honeste tractes, et ea quae ipsi super hoc, et super aliis ad honorem Dei et sacrosanctae Romanae Ecclesiae, ad decus etiam, et exaltationem imperii proposuerint dignitati, sicut si ab ore nostro procedant, absque ulla haesitatione suscipias, et ipsorum verbis, tamquam si ea contingeret nos proferre, fidem non dubites adhibere ».
Haec est epistola Adriani, ex s;ua perspicuum est, modice admodum, idque necessario, attigisse Pontificem coronationem imperatoris, quae anno superiore peracta fuerat: cum tamen praecipuum argumentum alio spectaret.
Tertio loco ponit Illyx-icus reliquam narrationem historiae ex eodem Radevico lib. i. cap. 10. Summa vero ejus historiae haec est: lectis Pontificiis litteris, imperator, et qui cum illo erant, imperii principes, cum verba illa Pontificis: « Si majora beneficia excellentia tua de manu nostra suscepisset, non immerito gauderemus », in eum sensum accepissent, quasi dictum esset, regnum atque imperium Germanorum non absolutum, libe-- rumque imperium, sed feudum Romani Pontificis esse, in tantam iracundiam exarserunt, ut parum abfuerit, quin duos illos Cardinales continuo trucidarent. Qui Cardinales, quamvis tandem a periculo vitae liberati fuerint, tamen sine ullo honore, sine litteris imperatoris, sine ulla responsione dimissi, jussi sunt quam primum, via recta, id est brevissima, excedere ex provinciis imperio subjectis, severissimeque interdictum illis est, ne ad ulla Episcoponim, vel Abbatum Gennaniae loca diverterent. Interim vero imperator litteras plenas acerbitatis scripsit ad omnes imperio Romano subjectos; quibus litteris ne verbum quidem facit, de criminibus, quorum a Pontifice admonitus, paterne castigatus fuerat, sed solum questus est, plane tragice, injuriam sibi a Pontifice factam, dum is imperii coronam suum beneficium appellavit. Haec est illius historise summa, in qua multa profecto admiranda occurrunt. Primum, quod imperator ad tam horrenda sacrilegia, quorum iu epistola Summi Pontificis admonebatur, omnino tacuerit, quasi ad se nihil attinerent. Deinde quod ex unius verbi ambiguitate, quod tamen secundum propriam significationem nihil offensionis habebat, tantam tragsediam excitaverit, ut vix major excitanda fuerit, si totius imperii extrema ruina, certissimumque exitium impendisset. Tertio quod in ea epistola Romanum Pontificem, sanetse Ecclesiae caput, ac proinde se membrum ejus (nisi ipse extra Ecclesiam esse velit) appellet, et tamen non modo isti capiti suo, isti principi populi sui acerbissime maledixerit, sed etiam legatos ejus (qui apud quosvis barbaros, atque etiam ethnicos jure gentium tuti fuissent) contra omne jus et 1‘. s indignissime violaverit. Postremo quod ubi tandem ad firmamenta atque praesidia causae suce exp’icanda pervenit, nihil attulerit, praeter unam, eamque levissimam, ne dicam ineptam, ac puerilem argumentationem: « Cum, inquit, per electionem principum a solo Deo regnum et imperium nostrum sit, qui in passione Christi Filii sui duobus gladiis necessariis regendum orbem subjecit, eumque Petrus Apostolus hac doctrina mundum informaverit, Deum timete, regem honorificate: quicumque nos imperialem coronam pro beneficio a Domino Papa suscepisse dixerit, divinae institutioni, et doctrinae Petri contrarius est, et mendacii reus erit». Haec ille. Quae certe argumentatio, si e.d verae rationis trutinam revocetur, vereor ne prorsus indigna tanto principe videatur. Nam quod attinet ad duos illos gladios, quorum in passione Domini mentio fit, si quis paulo attentius Evangelium legat, non Caesaris unum, alterum Ecclesiae, sed utrumque gladium Ecclesiae, ac potissimum Petri esse videbit. Quocirca si alterum Caesar habet, non a solo Deo (ut Fridericus imperator dicit) sed a Deo per Petrum habet, ita imperatoris argumentatio adversus ipsum suum auctorem pugnat.
Sed placet de hac ipsa re S. Bernardi testimonium in medium adferre. Sic enim scribit lib. iv. de Considerat, cap. 3. Quid tu denuo usurpare gladium tentas, quem semel jussus es ponere in vaginam? Quem tamen, qui tuum negat, non satis mihi videtur attendere verbum Domini dicentis sic: Converte gladium tuum in vaginam. Tuus ergo et ipse, tuo forsitan nutu, etsi non tua manu, evaginandus. Alioquin si nullo modo ad te pertineret et is, dicentibus Apostolis: Ecce gladii duo hic; non respondisset Dominus, Satis est, sed, Nimis est. Uterque ergo Ecclesiae, et spiritualis scilicet gladius, et materialis, sedis quidem pro Ecclesia, ille vero et ab Ecclesia exercendus est. Iste sacerdotis, is militis manu, sed sane ad nutum sacerdotis, et jussum imperatoris. Haec Bernardus.
Illa autem qualis quaeso argumentatio est: S. Petrus ait: Deum timete, regem honorificate: ergo cum Petro pugnat, et i’eus mendacii est, quicumque dixerit imperatorem Summi Pontificis beneficio imperare? Quae est haec nova dialectica? An ille rex fortasse (juxta praeceptum S. Petri) honorificandus non erit, qui ab alio regnum acceperit? Quis
ita insaniat, ut hoc dicat? Rex Catholicus, ac potent is«imus Philippus regnum Neapolitanum feudum esse Romani Pontificis quotannis publice profitetur; et tamen quis dicere auderet, non esse regem Philippum a populo Neapolitano honorificandum, aut verba S. Petri ad eum regem nihil pertinere? Quid quod non solum imperatoris Friderici argumentatio nihil efficit, sed etiam illa ejus sententia: regnum atque imperium suum esse a solo Deo, nulla ratione defendi potest? Nam quis omnium ignorat, humana regna jure gentium constitui, dum populi communi consensu in unum aliquem potestatem suam transferunt? Id certe (ut caetera taceam) leges ipsae imperatoriae, diserte testantur. 1. ex hoc jure gentium, ff. de justitia et jure. Si vero potestas regis a populo est, quid est quod Fridericus ait, regnum nostrum a solo Deo est? Quod si et imperium (post translationem a Graecis in Germanos) non a Pontifice, sed a solo Deo est, quae causa fuit cur Fridericus in Italiam ad Pontificem veniret, atque ab eo ad imperium provehi postularet? Haec enim sunt verba, quae nomine Friderici ipso praesente Friderico ad Pontificem Adrianum Bambergensis Episcopus fecit: « Notum tibi esse volumus, reverende Pater quia omnis Ecclesia de finibus orbis ad honorem regni collecta, adduxit Principem suum ad tuam Beatitudinem, provehendum per te ad culmen imperii. Hoc meretur nobilitas, prudentia, fortitudo, Dei timor, et Catholicae pacis amor in corde illius regnans, et sanctae Romanae Ecclesiae cultus non vulgaris. Ecce te venientem excepit venerabundus tuis sanctissimis vestigiis humiliter provolutus. Ergo, venerande Pater, tu circa ipsum peragas, ut quae ei desunt de plenitudine imperialis culminis, per tuae Beatitudinis munificentiam suppleantur ». Haec ille, teste Alberto Krantzio lib. vi. Saxoniae, cap. 16. Qua ratione igitur imperium Friderici a solo Deo fuit, si Pontifex Adrianus ad imperium illum provexit, et imperialis culminis plenitudinem, quae illi deerat, contulit? et si munificentiam Pontificis Episcopus Bambergensis, Friderici ipsius orator, appellare non timuit illam coronationem imperatoriam, quid est cur beneficium Pontificis eadem illa coronatio dici non possit? Sed pergamus ad caetera.
Quarto loco addit Illyricus epistolamquamdam Adriani Papae ad Arcliiepiscopos Moguntinum, Coloniensem, et Trevirensem, quam ex Aventino descripsit. De qua epistola nihil est quod dicamus, cum ea tota nostra sit. Ici unum annotandum erit, mentiri Illyricum cum ait: Adrianus nodum in scirpo quaerit. Imperium esse beneficium Romani sacerdotis, Augustumque precario dumtaxat regnare asserit. Siquidem in tota epistola nusquam legitur nomen beneficii. Neque Pontifex Adrianus eo loco asserit Augustum precario dumtaxat regnare; quin contra potius affirmat, regnum habere illum ex electione principum suorum, a se autem nomen imperatoris. Ex electione, inquit, principum suorum habet nomen regni, ex consecratione nostra habet nomem imperatoris.
Quinto Illyricus adjungit epistolam quamdam Friderici ad Adrianum ex Nauclero, quae neque est ordine suo posita, neque facit ad rem. Non enim illa scripta est tempore hujus controversiae, de qua nunc agimus, sed aut antea, si credimus Nauclero, in Chronico Generat. 30. aut postea, ut ex Radevico lib. n. cap. 18. colligi videtur; si tamen haec epistola illa est, cujus meminit eo loco Radevicus, et non potius alia ab aliquo conficta. Scribit enim Radevicus, Fridericum imperatorem, ut indignationem conceptam in Adrianum solaretur, notario suo imperasse, ut in scribendis epistolis ad Pontificem nomen suum nomini Pontificis anteponeret, et distinctionibus singularis numeri ipsum alloqueretur. Haec autem epistola, quam ex Nauclero produxit Illyricus, contendit quidem nomen imperatoris praeponi debere, cum imperator ad Pontificem scribit, perpetuo tamen Pontificem alloquitur in nu. mero multitudinis. Quid quod haec ipsa epistola non parum officit causae ejusdem Friderici? Nam inter caetera scribit epistolae auctor, Silvestrum ante Constantini donationem nihil regalium habuisse: ex quo satis aperte videtur agnoscere ut veram atque legitimam Constantini donationem, quae apud Gratianum habetur distinet. 96. can. Constantinus. Porro illa donatio non solum urbem Romam, atque Italiam universam, sed etiam omnes Occidentalis imperii provincias complectebatur. Quod si ita est, unde postea Occidentale imperium ad Carolum et successores pervenit, nisi ex dono ac beneficio Pontificum Romanorum? Nisi forte Carolus Magnus (quod nefas est cogitare) sacrilege eripuerit sancto Petro, quod ei pie donaverat Constantinus. Vides igitur hanc epistolam
vel esse confictam, vel ipsi causae Friderici, atque Illyrici majus detrimentum adferre, quam attulerint omnia verba, atque omnes legationes Pontificis Adriani. Nec enim Adrianus unquam tam luculenter dixit, aut scripsit, Germanos reges Apostolicae Sedis beneficio imperare, quam id ipsum Fridericus scripsit, si i psius illa epistola est.
Sexto producit Illyricus ex Othone Frisingensi lib. ii. de rebus gestis Friderici, cap. 21. legationem populi Romani ad Fridericum, et Friderici responsionem. Nihil autem horum loco suo ponitur, nec ad rem facit. Nam ista legatio populi Romani missa est ad Fridericum, cum is ad Urbem propinquaret causa coronte imperialis a Pontifice petendae. Controversia autem illa de imperio: Sitne beneficium Pontificis, an non, sequenti anno, coronatione jam peracta, exorta est. Porro ad rem ista non faciunt, cum non sit nostra quaestio de populo, sed de Pontifice Romano. Tantum vero abest, ut ea legatio populi Romani Pontificis jussu, vel consilio, aut consensu missa sit ad Fridericum, ut potius (Othone teste ibidem) Adrianus legationem illam improbaverit, et paulo post, iisdem repugnantibus Romanis, Fridericum coronaverit. Vides igitur, lector, quam vere initio dixerit Illyricus, se ordine subjecturum, quae ad praesentem controversiam pertinerent.
Septimo addit ex Radevico (quem falso Othonem vocat) lib. ir. cap. 30. de rebus gestis Friderici epistolam Eberhardi Episcopi Bambergensis, ad Eberhardum Archiepiscopum Saltzburgensem, necnon responsionem quamdam Friderici imperatoris ad quamdam summi Pontificis legationem. Quae similia sunt superioribus, id est, neque narrantur ordine suo, neque pertinent ullo modo ad rem.
Octavo profert ex lib. i. cap. 15. et 16. Radevici (quem ipse omnino Othonem Frisingensem vult videri) fragmentum epistolae Adriani ad Episcopos quosdam Germanos, et responsionem eorumdem ad Pontificem. Ac nunc tandem Illyricus post longos errores domum redit. Istae siquidem duae epistolae (si ordo tenendus sit) proprie sequuntur post eam narrationem, quam tertio loco Illyricus recitaverat. Caetera quae interjecta sunt, ac praecipue quintum, sextum, et septimum, inter parerga numerari possunt. Neque alia de causa inserta videntur, nisi ut augeant prolegomena, et lectoris mentem confundant, Tametsi autem haec omina, quae octavo loco ab Illyrico producuntur, ad rem prmsentem faciant, nihil tamen habent quod refellendum sit; cum nihil fere aliud contineant, quam repetitionem superiorum. Unum est dumtaxat, quod non tam refutatione, quam animadversione indiget, argumentum videlicet quod Illyricus prasmittit ante epistolam Praesulum Germaniae adSummumPontificem, quod quidem ejusmodi est: « Responsio Praesulum Germanorum ad praedictas litteras Pontificis, quibus reprehendunt illud papale figmentum, et monent ut id nova legatione ac scriptione revocet ». Praetereo novam illam elegantiam sermonis: « Responsio Praesulum, quibus reprehendunt ». Sed mendacium praeterire non possum; neque enim in tota illa epistola ulla mentio fit papalis figmenti; neque admonetur Pontifex ut revocet quidquam, sed solum ut exulceratum animum principis ex verbi cujusdam ambiguitate, novis litteris lenire, ac mitigare velit. Haec enim sunt illorum verba: « De caetero Sanctitatem vestram suppliciter rogamus et obsecramus, ut nostrae parcatis infirmitati, utque ‘magnanimitatem filii vestri, sicut bonus Pastor, leniatis scriptis vestris, scripta priora suavitate mellita dulcorantibus ».
Nono addit legationem, ac litteras Pontificis Adriani ad Fridericum, quibus verbi ambiguitate exposita, continuo animus principis mitigatus est. Sed verba Illyrici audiamus: « Novas, inquit, litterae, ac legatio Papae, qua totum illud suum figmentum de beneficio ' imperii Germanis collato, artificiosa interpretatione tollit, ac non obscure recantat, polliceturque se posthac imperii jura minime violaturum esse ». Haec sunt Illyrici verba, in quibus duo splendida mendacia continentur. Exstant enim litterae integrae Pontificis Adriani apud Radevicum lib. i. cap. 22. in iis autem non retractat Pontifex ullum figmentum, nec se jura imperii posthac non violaturum promittit, sed arguit imperitiam eorum, qui Friderico suggesserant, beneficium coronationis feudum significare. Haec enim est epistola pontificia.
« Ex quo universalis Ecclesiae curam Deo, prout ipsi placuit, disponente suscepimus, ita in cunctis negotiis magnificentiam tuam honorare curavimus, ut de die in diem animus tuus magis ac magis in amore nostro, et veneratione Sedis Apostolicae debuisset accendi. IJnde sine grandi admiratione non ferimus, quod cum audito, ex suggestione quorum¬
dam animum tuum aliquantulum contra nos fuisse commotum, duos de melioribus et majoribus fratribus nostris, Rolandum scilicet cancellarium tituli sancti Marci, et Bernardum tituli sancti Clementis presbyteros Cardinales, qui pro tuse majestatis honore in Romana Ecclesia solliciti semper exstiterant, pro voluntatis tuae cognitione ad tuam praesentiam destinavimus, aliter quam imperialem decuerit honorificentiam, sunt tractari. Occasione siquidem cujusdam verbi, quod est beneficium, tuus animus (sicut dicitur) est commotus, quod utique nedum tanti viri, sed nec cujuslibet minoris animum merito commovisset. Licet enim hoc nomen, quod est beneficium, apud quosdam in alia significatione, quam ex impositione habeat, assumitur; tunc tamen in ea significatione accipiendum fuerat, quam nos ipsi posuimus, et quam ex institutione sua noscitur retinere. Hoc enim nomen ex bono et facto est editum, et dicitur beneficium apud nos, non feudum, sed bonum factum, in qua significatione in universo Scripturas sacra; corpore invenitur, ubi ex beneficio Dei, non tamquam ex feudo, sed velut ex benedictione, et bono facto ipsius gubernari dicimur et nutriri. Et tua quidem magnificentia liquido recognoscit, quod nos ita bene, et honorifice imperialis dignitatis insigne capiti tuo imposuimus, ut bonum factum valeat ab omnibus judicari. Unde quidam verbum hoc, et illud scilicet (contulimus tibi insigne imperialis coronae), a sensu suo visi sunt ad alium retorquei'e, non ex merito causas, sed de voluntate propria, et illorum suggestione, qui pacem regni, et Ecclesiae nullatenus diligunt, hoc egerunt. Per hoc enim vocabulum (contulimus) nihil aliud intelleximus, nisi quod superius dictum est, imposuimus. Sane quod postmodum personas ecclesiasticas a debita sacrosanctas Romanas Ecclesias usitatione (ut dicitur) revocare jussisti, si ita est, quam inconvenienter actum sit, tua, fili in Christo charissimc, discretio, ut credimus, recognoscit. Nam si aliquid apud nos amaritudinis habebas, per nuncios, et litteras tuas fuerat intimandum, et nos honori tuo curavissemus, sicut filii charissimi, providere. Nunc igitur ad commonitionem dilecti filji nostri Henrici Bajoarias et Saxonias ducis, duos de fatribus nostris Henricum tituli sancti Nerei, et Achillei, et Jacinctum sanctas Marias in Cosmedin diaconum, Cardinales prudentes siquidem et honestos viros ad tuam prassentiam destina-
vi mus, celsitudinem tuam monentes, et hortantes in Domino, quatenus eos honeste et benigne recipias, et quod ab eis ex parte nostra tua; magnificentia! fuerit intimatum, a sinceritate cordis nostri noverit tua excellentia processisse, ac per hoc cum eisdem filiis nostris, mediante jam dicto filio nostro duce, ita celsitudo tua studeat convenire, ut inter te, ac matrem tuam sacrosanctam Romanam Ecclesiam nullius discordia; seminarium debeat remanere. »
Hanc epistolam totam ne uno quidem verbo omisso adseribere volui, ut Illyrici mendacia ex ipsa epistola refutarentur. Ubi enim obsecro est illa figmenti Pontifici retractatio? Dixerat Pontifex in priore epistola, quam etiam supra totam adseripsimus, se Friderico, cum is Romam ad coronam accipiendam venisset leeto animo occurrisse, ac plenitudinem dignitatis, id est, imperialis corona; insignia contulisse. Quod ipsum Friderici nomine orator ipsius Episcopus Bambergensis (ut ex Krautzio supra citavimus) a Pontifice postulaverat. Deinde de hac ipsa coronatione loquens addiderat in litteris suis idem Pontifex, non modo se non moleste ferre, quod ea contulisset, sed etiam non immerito gavisurum, si majora beneficia de manu sua Caisar accepisset. Quo loco beneficium quod in imperatorem a Pontifice significatur collatum, non potest ullo modo aliter accipi, nisi quis de industria cavillari velit, quam ut ad coronationem imperialem referatur. Quid igitur Papa retractat, quid revocat, quid recantat (ut verbo utar Illyrici) cum nomine beneficii non se feudum aliquod, sed coronationis munus intellexisse dicit. Neque vero recte colliget jam Illyricus; non dicit Papa imperium Germanorum feudum esse Pontificis: ergo figmentum est quod Adrianus, quod Innocentius III quod omnes historici dicunt, imperium a Graecis ad Francos Pontificis auctoritate esse translatum. Nam etsi non dixit Adrianus, imperium esse feudum, non tamen dixit non esse: et licet non esse dixisset, non tamen continuo sequeretur, falsam esse translationem imperii. Aliud enim est, imperium ab una gente ad aliam transferre; aliud vero', feudum constituere.
Deinde in quo angulo epistola; Adriani latet id, quod Illyricus in argumento posuit, cum ait: « Pollicetur se posthac imperii jura minime violaturum? » Certe epistolam totam audivimus, ac ne syllabam quidem unam de
hac pollicitatione reperimus. Sed video ubi fundamentum mendacii sui Illyricus constituerit, quod nimirum Radevicus Frisingensis, posteaquam epistolam Adriani operi suo inseruerat, subjunxerit continuo, illis litteris imperatorem placatum, benigne deinceps cum legatis Romani Pontificis egisse, legatos vero imperatori promisisse, praesulem Romanum honorem atque justitiam imperii illibatam semper conservaturum. At illa pollicitatio legatorum fuit, non ipsius Pontificis. Neque legati polliciti sunt praesulem Romanum jura imperii posthac non violaturum, quasi aliquando ante violasset, sed illibata, ut semper fecerat, perpetuo conservaturum. Siquidem iidem legati (Radevico teste) cum primum imperatorem alloquerentur, eique litteras Apostolicas traderent, praefati sunt, sine ulla justa causa adversus Romanam Ecclesiam imperatorem fuisse commotum. Haec enim sunt illorum verba: «'Quanta dilectione sancta Romana Ecclesia amplitudinem, et honorem imperii vestri amplectatur, quam sine conscientia peccati vestram satis invita sustinuerit indignationem, et scripta praesentia, et in ore nostro posita vivae vocis officium 'declarabit ». Ex quibus verbis satis profecto manifeste colligitur, numquam venisse in mentem legatis, ut violata fuisse a Romano Pontifice jura imperii dicerent. Proinde mendacium est Illyrici, promisisse Pontificem Friderico, se posthac imperii jura minime violaturum.
Addit postremo in prolegomenis suis Illyricus ex historia Abbatis Urspergensis, Adria num Pontificem iterum ab imperatore dissidere ^cepisse, atque eo usque progressum dissidium, ut tandem imperator a Pontifice excommunicaretur, sed paulo post divino miraculo Pontificem, dum is recentem aquam ex fonte biberet, a musca quae os ejus simul cum aqua intraverat, apud Anagniam extinctum. Verumtamen hanc non veram historiam, sed improbabilem fabellam esse, ex eo potest intelligi, quod Abbas Urspergensis ex Joanne quodam Cremonensi, auctore obscuro, et schismatico, eam narrationem refert. Ille vero non alium testem producit, quam incertum rumorem vulgi: « Cum venisset, inquit, ad quemdam fontem, hausit de potu illius, et continuo, ut dicitur, musca qutedam os ejus intravit, et gutturi ejus adha;sit, nulloque artificio medicorum avelli potuit, quoad usque spiritum exhalaret ». Haec ille. Quo circa tota fides hujus rei pendet ex illo, ut dicitur, hoc est, ex falso rumore, quem aemuli forte sparserunt.
Porro Radevicus lib. ti. cap. 43. honorifice describit obitum ac sepulturam Adriani, quod idem faciunt Platina, Martinus Polonus, et alii, qui Pontificum vitas describunt. Joan. Nauclerus in Chronico, generatione 39. scribit, suspicari se narrationem illam Cremonensis affectu potius quam veritate scriptam. Sanctus autem Antoninus in Summa historica, par. 2. tit. 17, cap. 1. §. 9. ex Helinando refert, Adrianum virum optimum fuisse, ut nullo modo probabile sit eum talem exitum habiturum, qualem Cremonensis dicit. Denique si res esset vera, qui fieri posset, ut mors tam nova et insolens a nullo certo scriptore annotata fuisset?
At Fridericum imperatorem, qui non solum cum Adriano diu contendit, sed etiam Alexandrum, successorem Adriani, ita vexavit, ut tres antipapas adversus eum imperiali potentia foverit, non incertus rumor, sed testes certissimi, id est, omnes historici testantur, in Armenia a flumine quodam absorptum miserrime periisse. De quo sic scribit Gulielmus Neubrigensis ejus temporis auctor, in lib. iv. rerum Anglicarum cap. 13. « Fridericus imperator Teutonicus, iter Hierosolymitanum ingressus, Cum in gurgitem fluvii equo stimulato prosiliisset, in momento suffocatus interiit. 0 abyssus multa judiciorum Dei! Yir tantus, et qui divino quodam fervore relictis deliciis, opibusque imperii, mille se exposuerat propter Christum periculis, tam subito miseroque casu absumitur. Peccatum tamen ejus tantum et tale elucet, quod forte in imperialibus non potuerit deliciis expiari, atque ideo oportuerit, ne aeternaliter plecteretur, pia divinitatis provisione in hac vita severius castigari. Siquidem nefarii schismatis sub venerabili Papa Alexandro principalis fautor exstiterat, et pacis ecclesiasticae per imperialem potentiam multo tempore perturbator. Tandem vero perspicue dans palmam veritati, minus tamen in deliciis palatii piaculare malum defleverat ». Haec ille. Addit autem Abbas Urspergensis in Chronico, post absorptum (ut dictum est) a flumine Fridericum, exercitum ejus, aut aeris intemperie, aut abundantia ciborum morbo contracto pene totum brevissimo tempore consumptum. Ita sententiam Adriani Pontificis, quae exstat in episto'a ad Episcopos Germaniae apud Radevicum lib. i. cap. 16. verissimam fuisse, rei eventus compro¬
bavit. Sic enim ille scripserat: « Non acquiescat idem filius noster consiliis iniquorum, consideret novissima, et antiqua, et per illam viam incedat, per quam Justinianus, et alii Catholici imperatores incessisse noscuntur. Exemplo siquidem, et imitatione illorum, et honorem in terris, et fcelicitatem in coelis sibi poterit cumulare. Vos etiam, si eum ad rectam semitam reduxeritis, et beato Petro Apostolorum principi gratum dependetis obsequium, et vobis, et Ecclesiis vestris conservabitis libertatem. Alioquin noverit antedictus filius noster ex admonitione vestra, noverit ex promissionis Evangelicae veritate, quod sacrosancta Romana Ecclesia super firmissimam petram, Deo collocante, fundata, quantocumque ventorum turbine quatiatur, in sua firmitate, protegente Domino, in saeculum saeculi permanebit ». Haec ille tum cum ardore juvenili, et imperiali potentia Fridericus Ecclesiae minaretur. Sed eum finem tragoedia illa habuit, quem Adrianus praedixerat. Siquidem post annum decimum nonum gravissimae persecutionis, praevaluit tandem Ecclesia, et Fridericus imperator, Calisto antipapa, quem ad eam diem foverat, abdicare coacto, sese vero Pontifici Alexandro subjecit; ut scribunt probari historici, Abbas Urspergensis in Chronico, Platina in vita Alexandri, Gulielmus Neubrigensis rerum Anglicarum lib. m. cap. 2. Gulielmus Episcopus Tyri de bello sacro lib. xvm. cap. 26. et alii. Neque tamen hac humilitate illud a Deo impetrare potuit, ut non etiam morte horribili, ac totius exercitus interitu peccatum ejus in Ecclesiam severissime puniretur. Atque haec de prolegomenis.
Chapter 4 of 22