Caput IX. Imperium Humanum non venisse ad Carolum jure hsereditario
Tertius expendendus titulus est, jus successionis haere ditariae. Quo titulo non pervenisse ad Carolum imperium Romanorum, nemo negare potest, nisi qui aut nimium sit impudens, aut in historiis nihil legerit. Siquidem extra controversiam est, Pipinum, Caroli Magni patrem, ex praefecto sive magistro aulae, regem Francorum dictum esse; idque Zachariae et Stephani Romanorum Pontificum auctoritate. Auctores nos supra citavimus cap. 2. mendacio 19; imperatorem Romanorum fuisse Pipinum nemo scripsit. Quare cum ex Pipini patris successione nihil aliud Carolus habere potuerit, nisi quod Pipinus habuit; efficitur profecto, Carolum jure haereditario non imperatorem Romanorum, sed Francorum regem solum, idque non sine Pontificis Maximi beneficio in patrem ejus antea collato, esse potuisse.
Deinde certum, exploratumque est, Carolum Magnum post obitum Patris, ab Adriano Pontifice Patritium Romanorum (quae est dignitas secunda post imperatoriam) esse creatum, ut nos supra demonstravimus. Quis vero sibi persuadeat, Carolum Magnum passurum fuisse, fieri se ex imperatore Patritium? Idem enim fuisse, ac si aliquis hoc tempore in suo regno aut prorex, aut praefectus urbis, honoris ergo diceretur.
Accedit postremo, fieri nullo modo posse,
ut successione hauedilaria Romanum imperium Carolus Magnus acceperit, 11H falsum sit quod omnes historici summa consensione tradunt, fuisse Carolum Magnum, primum imperatorem ex gente Francorum.
Sed videamus quid Illyricus contra proferat. Is igitur Odoacrem Herulum, Theodoricum Gotlium, et Clodoveum Francum, Romanos imperatores fuisse contendit: et quoniam ii Germani, vel certe ex Germania oriundi erant, eorum imperium ha3reditaria successione ad Carolum Magnum devolutum esse colligit, ac-primum pag. 21. 22. 23. 2-4. et 2o. Odoacrem imperatorem fuisse, sex rationibus probat, quas ego, Deo juvante, sex mendacia esse demonstrabo.
Affirmat primo a Leone Bessicano, Graeco imperatore, tributum fuisse Odoacri imperium Occidentis: ita, Odoacrem imperatoris auctoritate imperatorem legitime creatum. (i Romani, inquit Illyricus, seu potius Constantinopolitani imperatores, ssepius jus Occidentalis imperii Germanis tradiderunt, quod authenticis historiis, Christo juvante, contra Dapalium adulatorum mendacia probabimus. Prima igitur translatio facta est sub Leone Bessicano Constantinopolitano imperatore, circa annum 460. in Othacarum, aut Odoacrem, a militibus Romanis, teste Alciato. » Hsec ille: qui etsi non dicat a Leone, sed sub Leone imperium translatum esse in Odoacrem, necesse tamen est, ut aut velit Leonis auctoritate id factum esse, aut ipse non sibi constet. Proposuit enim se probaturum, saepius imperium a Graecis imperatoribus traditum esse Germanis, et continuo subjungit primam communicationem sub Leone Bessicano esse factam. Sive autem Alciatus id scripserit (neque enim usquam id in Alciato reperire potui) sive non scripserit, falsum est quod hic asseritur. Cassiodorus enim in Chronico, sub Zenone, qui tertius fuit a Leone Bessicano, scribit Odoacrem Italiae regem factum, Leone Bessicano jam defuncto: quod idem scribunt et cfeteri graviores historici, utBeda de sex aetatibus in Zenone, Marcellinus comes in Clv.lico, Paulus Diaconus lib. xvi. rerum Romanarum, Ado Viennensis in Chronico, Abkxs Urspergensis item in Chronico, Otho Frisingensis lib. xv. cap. 30. Joannes Nauclerus generat. 16. Onuphrius in libro primo de principibus Romanis; et, quod magis est mirandum, Illyricus ipse centur. o. cap. ultimo colum, ultima; ut jam eum non Tom. VI.
solum mentiri, sed etiam sibi repugnare nocesse sit. Itaque falsum est quod de Leone Bessicano hoc. loco scribit Illyricus.
Sed forte erratum est solum in nomine, et Zeno imperator imperiuiii Odoacri tradiderit: quod fecisse Leonem, falso dictum fuerat. Immo non solum in nomine, sed etiam in re ipsa erratum est. Tantum enim abest, ut Zeno imperator imperium Occidentis Odoacri tradiderit, ut nihil gravius tulerit, quam ab eo Italiam per vim et tyrannidem occupatam. Ut enim Abbas Urspergensis scribit, Odoacer regnum Italiae invito Zenone possedit: ac proterea Theodoricum Gothum cum exercitu ad Italiam Zeno misit, ut inde Odoacrem tyrannum, atque oppressorem Urbis et Italiae expelleret; quod etiam plerique alii scripserunt, ut Procopius lib. i. de bello Gothorum, Jornandes in commentario de rebus Geticis, Leon ardus Arctinus in i. lib. de bello Italico, Paulus Diaconus lib. xvi. rerum Romanarum, Blondus Decadis primae lib. m. Nauclerus generat. 26. Freculphus tom. n. Chronicorum, lib. v. cap. 18. nec ullum omnino me legisse memini, qui contra scriberet, praeter unum Illyricum.
Addit 2. Illyricus Odoacrem a militibus Romanis in monarcham electum, cum esset ipse etiam unus ex primoribus ducibus ac principibus Romanorum. Sed hic quoque duo mendacia sunt. Nam historici omnes supra citati testantur, Odoacrem non alios milites habuisse nisi barbaros, reliquias videlicet exercitus Attilae regis Hunnorum; atque ab iis militibus regem appellatum, cum capto Ticino, Romanas legiones ad internecionem delevisset, scribit Carolus Sigonius lib. xiv. de imperio Occidentali, quod plane congruit cum eo, quod scribit Procopius lib. i. de bello Gothico, Odoacrem non a Romanis, sed a Gothis militibus petiisse, ut se Romanum regem constituerent.
Porro summa dignitas, quam apud Romanos adeptus est, antequam regnum in Italia sibi vindicaret, ea fuit (si Procopio credimus lib. i. de bello Gothorum) ut armiger esset Orestis, magistri militiae Romanorum. Quocirca non dux, aut princeps in exercitu Romano, sed famulus unius ex ducibus Romanis Odoacer antea fuerat. Sed placuit Illyrico eum ex armigero principem facere, et ex ordine servorum, in ordinem senatorum mendacio suo pi-ovehere, quamquam eo tempore, quo rex Italice creatus est, nihil omnino commune cum Romanis habebat. Discesserat enim jam antea ex Italia, et in patriam profectus, multitudinem variam barbarorum collegerat, ut cum ea Italiam, dissensionibus principum laborantem, opprimeret. Nec solum Romani principis dignitatem eo tempore non habebat, sed neque civilem ullum cultum, ac ne indumenta quidem, nisi rusticana, et barbara. Siquidem iter facienti Odoacri cum exercitu per Noricorum rura (ut scribit Paulus Diaconus in vita Augustini, et post eum Abbas Uspergensis in Chronico) S. Severinus victoriam in haec verba praedixit: Yade nunc ad Italiam, vade Odoacer, vilissimis interim animantium pellibus indutus, multis cito plura largiturus.
Tertiam rationem sumit Illyricus ex ambiguis quibusdam verbis Blondi Flavii. Quod enim Blondus scripsit lib. ii. decadis primae, turbinem illum irruptionis Odoacris in Italiam a Romanis civibus, Augustuli aemulis, suscitatum, sic Illyricus interpretatur, ut primarii Romanorum Odoacrem vocaverint, ac Romanum imperatorem contra Augustulum appellaverint. Atque addit, non defuisse graves causas creandi novi imperatoris, et suscipiendi arma contra Augustulum, Sed haec interpretatio cum ipso Blondo pugnat. Blondus enim in eodem libro non modo non meminit illius expeditionis Romanorum pro Odoacre adversus Augustulum, sed etiam disertis verbis testatur, nullum novum imperatorem post Augustulum esse creatum a Romanis; sed in Augustulo periisse atque omnino exstinctum fuisse Occidentale imperium; Odoacrem vero non Romanorum imperatorem, sed Italiae dumtaxat regem fuisse. Itaque verba illa Blondi de turbine irruptionis Odoacris, ab aemulis Augustuli suscitato, si cum aliis Blondi, ac caeterorum historicorum sententiis consentire debent, nihil aliud significare possunt, quam ex mutuis, odiis, et contentionibus principum Romanorum, quibus ad extremam debilitatem imperium Occidentale paulatim devenerat, occasionem accepisse Odoacrem Italiam occupandi. Quod planius loco paulo ante notato his verbis Sigonius explicavit: Odoacer fama rerum, quae sceditiose gererentur in Italia percitus, vehementius ad illius cupiditatem exarsit. Animum vero ejus incendit, ac prope certa victoriae fiducia incitavit ipse imperator Momyllus, cujus in tanta populorum dissensione infirmissimas opes esse comperiebat.
Quarta Illyrici ratio similis est superiori. Nam quia Blondus Flavius lib. m. decadis primae, scriptum reliquit, Odoacrem a Romano populo summis honoribus affectum, inde ipse colligit, Odoacrem a Romano populo imperatorem sine dubio salutatum. Qui poterant, inquit, alii esse isti summi honores a populo tam cupide oblati Odoacri, nisi imperium de quo nunc prior imperator victus novo victorique cedebat? Sed non est cur in hoc argumento diluendo diutius haereamus: explicat enim eodem loco Blondus, qui fuerint summi illi honores, dum ait, Odoacrem ab universo populo regem Italiae salutatum, et in Capitolium, tamquam Urbis dominum, festivis acclamationibus deductum. Deinde quidquid ei honoris populus, aut senatus obtulerit, imperatoris certe titulum Odoacer numquam admisit. Sive enim verecundia Augustalis majestatis, ut quidam volunt, permotus fuerit, sive barbara superbia, eversi potius, quam parti imperii, gloriam maluerit, illud ex Mariano Scoto, et Aurelio Cassiodoro in Chronico constat, solo eum regio nomine contentum, purpura, et diademate, aliisque regalihus insignibus perpetuo caruisse.
Ex quo solvitur etiam quintum Illyrici argumentum, quod ex jure belli depromptum est. Id enim jus belli postulare videtur, ut victoris fiant, quse is qui victus est antea possidebat. Sed praeterquam quod Odoacer, ut supra dictum est, solo Italiae regno contentus, ad jus universi imperii, et Augustalem dignitatem minime aspiravit, non jus, sed injustitia belli dicenda est, cum quis alienam provinciam, nulla injuria provocatus, sola regnandi cupiditate invadit: quod Odoacrem fecisse Procopius scribit lib. i. debello Gothico. Hoc pacto, inquit, sibi tyrannidem cum comparasset, ad decimum annum tyrannidem stabilivit, neque a Procopio scriptores ceeteri dissentiunt.
Sextum denique ac potissimum argumentum Illyricus ducit ex augustali abdicatione. Quoniam enim Odoacre Italiam invadente, Augustulus imperator sponte purpuram abjecit, atque ab Odoacre vita donatus est, ratiocinatur Illyricus Augustulum imperatorem imperium suum Odoacri pacUjce tradidisse. « Non est dubitandum, inquit Illyricus, qui id ipsemet regi Odoacri renuntiaverit, ut sibi modo vitam largiretur ». At levior conjectura est, quam ut opponi possit tot historicorum testimoniis, qui in Augu-
stulo Occidentale imperium defecisse constanter affirmant. Nec enim in Augustulo defecisset, si Odoacrem successorem Augustulus habuisset. Quia vero eodem in loco bis mentitur Illyricus, cum ait, Italicos scriptores solos tunc scripsisse, et ex invidentia inter imperatores Romanorum Odoacrem numerare noluisse, abscribere hic operae pretium duxi testimonia Germanorum, qui cum Italicis in hac re describenda mirifice consentiunt.
Jornandes Gothus ante omnes Italicos de hac re scripsit, cum Justiniani tempore floruerit, ante annos 1000. Is igitur sic loquitur in lib. de rebus Geticis, Odoacer, inquit, Turcilingorum rex, habens secum Scyros, Herulos diversarum gentium auxiliarios, Italiam occupavit: et Oreste interfecto, Augustulum filium ejus de regno pulsum, in Lucullo Campaniae castello exilii poena damnavit. Sic quoque Hesperium Romanae gentis imperium, quod 709. Urbis conditae anno primus Augustorum obtinuit Octavianus, cum hoc Augustulo periit, anno decessorum, praedecessorum ve regni 522. Quod idem repetit in libro de regnorum ac temporum successione.
Idem tradit, ac prope verbis iisdem, Freculphus Lexoviensis tom. ii. Chronicorum lib. v. c. 17. qui auctor cum tempore Ludovici Pii ante annos fere 800, yixerit, sine dubio plerosque Italicos scriptores antecessit. Id ipsum testantur Otho Frisingensis lib. iv. Historicae, cap. 31. et Conradus Abbas Urspergensis in Chronico, cujus verba (quia diligentissime annorum numerum continent) hic adscribam: « Augustulus, inquit, sponte purpuram abjecit, et imperialem majestatem deposuit. Ita Romanum imperium toto orde venerandum, et Augustalis illa sublimitas, quae ab Augusto quondam Octaviano 709, a condita Urbe anno coepit, in hoc Augustulo periit, anno ab Urbe condita 1227, a Caesax‘e vero, qui primus singularem in ea principatum an-ipuit anno 524, ab Incarnatione Domini anno 477. » Haec ille. Consentiunt Joan. Nauclerus generat. 16. et Albertus Krantzius lib. i. Vandaliae cap. 35. qui imperium in Occidente ab Augustulo usque ad Carolum Magnum annis plusquam trecentis vacasse scribunt. Quid igitur Illyricus somniabat, cum scriberet solos Italicos tunc scripsisse, et ex invidentia Odoacrem imperatorem appellare noluisse? Sed Martinus Polonus, inquit Illyricus,
contraria disertis verbis scribit. Sic enim ait: Augustulus cum videret Odeneum (ut ipse eum nominat) interfecto suo patre Oreste, jam totam Italiam tenere, sponte ei exuens purpuram, de imperio cessit. At non recte legisti, aut de industria more tuo, Illyrice, pervertisti verba Martini. Ille enim Conradum (ut videtur) secutus, sic ad verbum scribit: Augustulus sponte purpuram abjiciens, imperialem deposuit majestatem. Abjecit igitur ac deposuit imperium Augustulus: sed neque ipse illud Odoacri tradidit; neque Odoacer; ut jam satis perspicue a nobis est demonstratum, assumpsit.
Sed fac, si placet, Odoacrem imperatorem Romanorum fuisse, adde etiam, ab exercitu dictum, a senatu et populo confirmatum; atque (ut nihil desit) voluntas quoque Graeci imperatoris accesserit: quid haec ad Carolum Magnum? Odoacer Herulus fuit, Carolus Francus. Qua igitur lege hic illius haeres constituitur? Odoacer paulo postquam Italiam occupasset, a Theodorico rege Gothorum, et vita et regno spoliatus est. Qua ratione igitur amissam haereditatem ad posteros transmisit? Odoacer Carolum annis trecentis et triginta circiter antecessit, atque interim Italia dominos saepe mutavit Gothos, Graecos, Longobardos, quis igitur post tot saecula, totque rerum mutationes, Odoacris haereditatem integram Carolo repraesentavit? Ad Germanos, inquit Illyricus, imperium pertinet: Odoacer enim Herulus fuit, proinde Germanus. At cum tam Heruli, quam Franci, Germani sint, cur ad Francos potius quam ad Ile rulos impei-ium delatum est? Deinde Odoacer fuit Germanus, ita Severus Africanus, Heliogabalus Syrus, Maximus Thrax, Philippus Arabs, Decius Pannonius, Claudius junior Illyrius, Diocletianus Dalmata, Theodosius Hispanus, atque, ut alias nationes omittam, quse imperatores Romano populo dederunt, Julius, Octavius, Tiberius, Caius, et ciEteri quamplurimi, Itali fuerunt. Quo jure igitur propter unum Odoacremimperium ad Germanos pertinebit; propter alios tam multos ad alias nationes, atque ad Italicam prmcipue, non pertinebit? Quare non necessario ad eam nationem imperium pertinet, ex qua eligitur imperator. Quod vero post tempora Caroli Magni sola Germania sedes imperii facta sit, non virtus Odoacris, neque imperii ratio ac natura, sed solius Apostolicse Sedis auctoritas fecit.
Atque hactenus de Ocloacre. Nunc de Theodorico et Clodoveo facilius explicabimus: eadem enim fere horum atque illius est ratio. Igitur a pag. 26. usque ad 33 de Theodorico rege Gothorum scribit, ac docet, eum quoque Romanum imperatorem fuisse, et per eum ad Carolum Magnum, quod uterque Germanus esset, imperium haereditario jure pervenisse. « Secunda, inquit, translatio aut communicatio imperii erga Germanos, facta est a Zenone imperatore Constantinopolitano, qui de consensu totius senatus imperialis adoptavit sibi Theodoricum Gothorum regem, qui sine controversia Germanus fuit, eique Romam, Italiam, et totum Occidentale imperium largitus est». Hic primum dicere possemus quod de Odoacre diximus: quid Carolo et Theodorico; cum ille Francus, iste Gothus fuerit? ct rursus cum Theodorici successores, a Justiniano imperatore Italia pulsi profligatique fuerint, atque adeo imperium Theodorici (si hoc nomine appellari debet) penitus interierit, quod est illud imperium, quod a Theodorico ad Carolum hsereditario jur'e pervenit? Sed ha?c omitto, ne adversarium imitari videat, qui iisdem saepius iterandis, incredibili tsedio lectorem suum fatigat.
Id unum hoc loco statuo, Theodoricum a Zenone sibi filium adoptatum, consulemque ordinarium et regem Italia? dictum, non tamen imperatorem et augustum appellatum; proinde regem imperio subjectum, non collegam et consortem imperii ab Augusto assumptum, Theodoricum fuisse. Ita vero se rem habere testantur historici pene omnes, qui ab Augustulo usque ad Carolum Occidentis imperium vacasse scribunt. Testantur quotquot nomina, tempora, numerosimperatorum edidere. Siquidem in tanto numero Chronologorum neque unus reperitur, qui Theodoricum in imperatorum Romanorum seriem et numerum retulerit: ac ne ipse quidem Cassiodorus, qui Theodorici cancellarius erat, et in Chronico suo imperatores, et consules romanos accuratissime descripsit, testatur ipse Theodoricus, qui in tot epistolis, quas scripsit, quaeque apudCassiodorum exstant, numquam se Caesarem, numquam Augustum numquam imperatorem vocat. Testatur Procopius, qui lib. i. de bello Gothico, Theodoricus, inquit, Romani imperatoris, nec insignia, nec nomen sibi desumpsit, sed quoad vixit, rex est appellatus, quo nomine suos barbari nuncupant
duces. Testatur denique ipsemet noster adversarius Illyricus. Sic enim scribit centur. 0. cap. 16. coi. 840: « Theodoricus, inquit, Romani imperatoris nec insignia quidem, nec nomen sibi vendicavit: sed rex est appellatus, sicut barbari duces vocare solent». Ac ne forte soli sibi non crederemus, idem confirmavit ex Joan. Cuspiniano. Quod sane Illyrici testimonium satis esse deberet, nisi cum homine ageremus, quimodo ait, modo negat. Subjectum vero imperatori regem Theodoricum fuisse testatur in primis ipsa adoptio, cujus meminere plerique historici, Jornandes de rebus Gothicis, Procopius libro de bello Gothico, Abbas Urspengensis in Chronico, et alii. Siquidem proterea imperator Zeno Theodoricum Italia? regno donatum, sibi lilium adoptavit, ut subjectionis, atque obedientia? memor esset, quam imperatori rex, et patri filius deberet. Testatur deinde Theodoricus ipse, qui, Jornande in lib. de rebus Gothicis auctore, servum se et filium imperatoris esse, atque ejus munere regnum Italiae possessurum dicebat; et (ut addit Olaus lib. ix. Hist. Gothorum cap. 17.) non tam sibi, quam imperatori Romam, atque Italiam recuperandam asserebat. Testantur denique Athalaricus, et Theodahatus, Theodorici in Italia? regno successores, uterque enim in epist. ad Justinianum imperatorem, qua? sunt apud Cassiodorum I. lib. vm et 23. lib. x. obedientiam imperatori debere si ingenue confitentur. Quod idem satis indicant epistola? esetera?, tum ipsius Theodahati, et pra?decessoris ejus Athalarici, tum etiam Amalasuentha? et Godulinse reginarum ad eumdem Justinianum, et conjugem ejus Theodoram.
Sed videamus quibus testibus Illyricus probet, Theodoricum imperatorem fuisse Romanorum. Primo loco Sigebertum profert. At Sigerbertus in Chronico anni 487. (quem locum Illyricus notat), imperii ne meminit quidem. Ilsec enim sunt verba Sigeberti: Zeno imperator Theodorico Ostrogothorum regi regnum Italiae donat.
Secundo Abbatem Urspergensem producit. At Urspergensis in eo ipso loco, quem citat Illyricus, contra Illyricum testimonium dicit; sic enim loquitur: « Eo tempore regnum Orientale Zeno imperator habebat, qui audiens Theodoricum gentis suae regem essi;, grate suscepit, cumque ad se Constanlinopolim venire pra?cepit, digneque susceptum inter proceres Palatii collocavit; et postaliquod tempus in filium sibi adoptans consularibus fascibus, qua; dignitas post imperiale fastigium prima est, eum sublimavit ». Et infra nulla imperii facta mentione, subjungit, Italiam recuperandam et gubernandam eidem Theodorico a Zenone esse commissam. Ubi vides summum honorem, quem Theodoricus Zenonis beneficio est consecutus, non imperium, sed consulatum fuisse. Quod etiam aperte fatetur Athalaricus Theodorici nepos in epistola ad Justinianum, quse est prima libri octavi apud Cassiodorum: ubi enumerans beneficia qua; ab imperatore Gothi reges acceperant; sellas curules, et. vestes palmatas, qua; insignia consulatus erant, in primis beneficiis numerat; imperii ne meminit quidem. Yos, inquit, avum nostrum in vestra civitate celsis curalibus extulistis. Yos genitoi^em meum in Italia palmatae claritate decorastis.
At, inquitlllyricus, idem Abbas Urspergensisin alio loco Theodoricum Romano imperio praesedisse scribit. Yerum est id quidem, sed eum praesedisse ut imperatorem, non scribit, nec scribere potuit, nisi secum ipse pugnare vellet; quippe qui in Augustulo periisse, nec ante Caroli tempora revixisse imperialem dignitatem, non semel in illo suo Chronico tradidit. Itaque praesedit Theodoricus Romano Occidentis imperio, non tamen ut Augustus et imperator, sed ut rex Italiae, ipsique Romano imperatori subjectus.
Tertio profert Illyricus Nauclerum, qui cum scribit Theodoricum a Zenone sacro velamine insignitum; nihil aliud significasse videtur, quam purpura imperatoria circumdatum, et vere ac proprie imperatorem factum. Sed fallitur, aut fallit Illyricus. Sacrum enim illud velamen non purpura erat imperatoria, sed publicum concessae provinciae stabilimentum (ut Paulus Diaconus lib. xvi. et Blondus Flavius lib. m. scriptum reliquerunt). Nec aliter Nauclerus interpretari potuit illam velaminis ca;remoniam, cum in eodem Chronico generat. 16, paulo ante scripsisset in Augustulo Occidentale imperium periisse.
Profert quarto loco Illyricus Olai Magni Gothi Scriptoris testimonium, nec tamen ulla ejus verba in medium adducit. Sed parum certe considerate ad Olaum Illyricus provocavit. Is enim cum multa alia scribit quas Illyrici causam laedant; tum illud in primis, Italiam a Theodorico, non tam sibi,
quam imperatori recuperatam. Sic enim Theodoricum regem cum Zenone imperatore loquentem facit Olaus lib. ix: Hist. Gothorum cap. 17. «Illud commemorare officii nostri est et cogitare sapientiae tuae; quia si res voto respondet, sane Italia, non tam mihi recepta fuerit, quam imperio. Poteris tu quidem, quidquid erit terrarum, mariumque, quicquid praeterea copiarum et exercituum, ad gloriam imperii referre, cujus beneficio restituta sit. Neque tua minus erit Roma». (Nota) re ipsa, quam titulo. Et infra cap. 18. Deinde Zeno Theodoricum sacro velamine (quod erat nunc maximum a principe factae concessionis stabilimentum) insignivit.
Quinto Platinae testimonium Illyricus adducit. Haec autem sunt verba Platinae: Nemine adversante, Theodoricus totius Italiae imperio potitus est. En audis, inquit Illyricus, Theodoricum esse factum Romanum imperatorem. Audio; sed Illyrici, non Platinae testimonio: nec enim est idem, imperio Italiae potiri, et Romanum imperatorem fieri; nisi forte jus imperii romani Italiae finibus concludi velis. Alioqui multis jam saeculis Germania imperatorem Romanum minime habuisset.
Postremo nec illud Illyricus omittendum putavit, quod Theodoricus, ut se verum imperatorem Romanorum probaret, ipsi etiam Summo Pontifici Symmacho imperavit, eumque coram se accusatum judicavit. Mirum cur non etiam addiderit, Joannem Pontificem ab eodem rege diro carceri mancipatum, inedia et squalore enectum, et tamen licet id, quod nos de Joanne diximus, verum sit, non tamen est verum, quod de Symmacho Illyricus dicit. Theodoricus enim toto fere principatus sui tempore, tametsi barbarus natione, et Arianus religione esset, moribus tamen perurbanus, clementia, justitia, aliisque regiis virtutibus insignis fuit. Quamobrem in causa Summi Pontificis Symmachi non aliter se gessit, quam se Constantinus, aut Theodosius gessisset, id est, ut Christianum et modestum principem decebat. Siquidem, ut ex IV Synodo Romana sub Symmacho cognosci potest, cum querelae de Pontifice delatae ad se fuissent, rem totam ad Synodum episcoporum retulit; cumque episcopi libertate sacerdotali regi suggerere non dubitassent synodorum convocationem ad ipsum, qui accusabatur, id est, ad Homanum Pontificem pertinere,
cui B. Petri meritum, Domini jussio, et conciliorum auctoritas, singularem tradidissent in Ecclesiis potestatem, nec unquam tanta? sedis Antistitem minorum subjacuisse judicio: tum vero rex ipsum quoque Papam in congreganda Synodo voluntatem suam litteris demonstrasse significavit; quas etiam litteras, Episcopus postulantibus, continuo exhiberi praecepit; ac demum legatis concilii ad se venientibus ait, in synodali esse arbitrio in tanto negotio sequenda praescribere, nec aliquid ad se praeter reverentiam, de ecclesiasticis negotiis pertinere. Haec ille tum, cum, historicorum omnium consensu, regiis virtutibus mirifice floreret. Sed cum postea sub extremum vitae suae tempus, moderatum regimen in apertam tyrannidem commutasset (quod ne ipse quidem Olaus Gothus libro 'super citato negat) id fecit in Joannem Pontificem, quod tyranni, atque haeretici solent; quodque ante illum Nero, Domitianus, Decius, Maxentius, Constantius in sanctos sui temporis Pontifices, et martyres fecerant.
Jam vero quod Illyricus nugatur de nominibus imperatoris et regis, ea solere confundi; proinde in idem recidere, sive quis rex Italiae, sive Romanus imperator dicatur, levius est, quam ut longa refutatione indigeat. Etsi enim ante Julii et Augusti tempora regium nomen imperatorio majus ac venerabilius erat: tamen post constitutam Caesarum monarchiam, nihil in terris augustius esse ccepit nomine imperatoris. Itaque cum aliquando Caius imperator de nomine, ac diademate regio assumendo cogitaret, admonitus est, inquit Tranquillus, se quod imperator Romanorum esset, principum ac regnum excessisse fastigia. Ac licet posterioribus temporibus imperatores Graeci et Germani regio nomine, interdum usi fuerint, numquam tamen, qui solum essent reges, imperatorium nomen usurparunt. Id quod in epistolis Theodorici, Athalarici et Theodahati Italiae regum, ad imperatores Anasthasium et Justinianum, apud Cassiodorum perspicue cernitur. Numquam enim in tot epistolis nomina (quae promiscua esse Illyricus contendit) ita commutantur, ut Justinianus vel Anastasius rex, Theodoricus vel Theodahatus imperator appelletur. Ipse etiam Carolus Magnus imperato r, filium suum Pipinum, deinde eo mortuo, Bernardum nepotem, Italiae regem fecit; atque ad eumdem modum longo (empore rex Italia? no i i:np? -
rator, sed princeps imperio subjectus fuit. Ex quo manifeste colligitur, non esse idem, regem Italiae, et imperatorem Romanorum. Deinde Lupoldus, quem imprudenter Illyricus pro se citat, cum contra ipsum maxime faciat, in libro de Juribus imperii cap. 5. testatur, Henricum II non se imperatorem, sed regem duntaxat appellasse ante coronationem. Quod idem de aliis etiam imperatoribus, ex antiquis historicis nullo negotio demonstrare possemus.
Venit postremo Illyricus ad Clodoveum; atque ejus haereditate imperium ad Garolum pervenisse his verbis docet pag. 35 et sequentibus: « Tertia communicatio imperii Germanis facta est paulo post praecedentem ab Anastasio imperatore Constantinopolitano, qui de unanimi consensu totius senatus, aut principum, largitus est augustale nomen ad dignitatem Glodoveo regi Francorum, qui primus ex illis regibus baptizatus est. Quare dignitas imperialis semel regibus Francorum donata, necessario etiam ad posteros per ordinem successionis permanavit, atque ita etiam ad Garolum Magnum idem jus pervenit. Quod autem Anastasius imperator augusti nomen, ac dignitatem communicaverit Glodoveo, et Francorum regibus, ex hisce sequentibus prorsus authenticis testimoniis liquido patet, ubi clare tum augusti, tum et imperatoris nomen regibus illis a Constantinopolitano Caesare communicatum esse i). Et infra post recitata ad id probandum testimonia Gregorii Turonici, Adonis, Hannonis, Ivonis, Sigeberti, Sabellici, et Bergomensis, ita subjungit: « Quare id decus eodem jure etiam ad Carolum Magnum una cum reliquis Franciae monarchiae insignibus pervenit, non ex donatione Papae ». Haec ille.
Ego vero in hac brevi narratione quatuor mendacia inesse video. Primum enim, quod Illyricus dicit a septem illis supra nominatis scriptoribus memoriae proditum, id esse falsum ipsi iidem auctores docent. Siquidem consulatus, vel patritiatus insignia Clodoveo donata ab Anastasio, omnes illi auctores testantur: augustalem dignitatem, vel appellationem soli posteriores. Addunt quidem Turonicus, Ado, et quidam alii, post accepta consulatus insignia appellatum Clodoveum etiam augustum; sed a Francis, non a Romanis additam fuisse eam appellationem te-. statui Blondus lib. m. Decad. i. et Albertus Krantzius lib. ni Sucine cap. 17. nec a vero aberrant. Haec enim sunt Gregorii verba lib. ii. Histor. Francorum cap. 38. « Igitur ab Anastasio imperatore codicillos de consulatu accepit». Et infra: « Ab ea die tamquam.consul et augustus est vocitatus ».
Ado vero sic loquitur in Chronico aetate 6. Hic Anastasius codicillos Clodoveo regi pro consulatu misit. Ab eo die et consul et augustus est appellatus. Hanno lib. i. Chronicorum: Legationem (inquit) suscepit Anastasii Constantinopolitani principis, munera epistolasque ei mittentis; in quibus litteris hoc continebatur, quod complacuerit sibi et senatoribus, eum esse amicum imperatorum patritiumque Romanum. His ille perlectis consulari trabea insignitus, ascenso equo, in atrio, quod inter basilicam sancti Martini et civitatem situm erat, largissima populo contulit munera. Ab illa die consul et augustus meruit nuncupari. Sigebertus in Chronico: Clodoveus rex ab Anastasio imperatore codicillos de consulatu, et coronam auream cum gemmis, et tunicam blacteam accepit, et ex ea die consul, et augustus est appellatus. Ipse vero rex coronam auream cuin gemmis Romam sancto Petro misit.
Itaque vides quam aperte auctores isti antiquiores distinguant consulatus insignia, quae Clodoveus ab imperatore accepit, a nomine augusti, quo illum postea appellatum in Francia scribunt. Porro historici caeteri, etiam ii qui Francis maxime favent, consulatum dumtaxat et patritiatum Clodoveo donatum scribunt, nulla imperialis nominis facta mentione. Vide Rheginonem lib. i. Chronici, Othonem Frisingensem lib. v. cap. 2. Abbatem Urspergensem in Chronico, Robertum Gaguinum, et Paulum iEmilium in vita Clodovei, ac demum Albertum Krantziumlib. iii. Suetiae cap. 17.
Deinde mentitur rursus Illyricus, cum ait, ipsum imperium Romanum communicatum fuisse cum Clodoveo ab Anastasio imperatore, nihil enim ille Clodoveo dedit, praeter titulos et insignia. Nam nec consulatum ipsum, cujus fere omnes meminenint, re ipsa Clodoveus gessit, sed solo nomine consulis donatus, solo nomine fuit contentus. Id testantur quotquot fastos consulares litteris mandaverunt, Cassiodorus, Marianus Scotus, Gregorius Haloander, Onuphrius, Mercator, et caeteri; nullus enim Clodoveum regem inter consules numeravit. Anno vero Domini 310. quo juxta Chronicum Francicum Joan. 'tibi, Clodoveus consulis nomine et insigni¬
bus donatus est. Consules veri fuerunt Anastasius et Venantius, si Haloandrum sequimur, velEutharicus et Boetius, si Onuphrium. Quamobrem nisi tres eo anno consules fuerint, quod est plane inauditum, Clodoveus consul non fuit. Quod etiam de imperio dici posset. Quod enim nullus historicus, aut chronologus Clodoveum inter imperatores Romanos unquam retulerit, argumento est, eum imperatorem Romanum re ipsa non fuisse, quidquid de nomine et insignibus fuerit.
Tertium Illyrici mendacium in ea sententia est, cum nomina et insignia Clodoveo ab imperatore collata, ad posteros ejus pertinere contendit, atque inde jure hsereditario ad Carolum pervenisse. Nam cum post obitum Clodovei nullus omnino ex Francorum regibus consul, aut patritius, nedum imperator et augustus ante Carolum Magnum aut se ipse appellaverit, aut ab aliis fuerit appellatus, mirum est, unde Illyricus colligere potuerit, munus illud Anastasii, non proprium Clodovei, sed cum omnibus regibus Francorum fuisse commune. Deinde cum inter Clodoveum, et Carolum trecenti anni circiter intercesserint, qua ratione, quaeso, id potuit Carolus a Clodoveo baereditaria successione accipere, quod intermedii reges numquam habuerunt?
Postremum idque certissimum, crassissimumque mendacium est, Clodovei monarchiam ad Carolum Magnum sine Romani Pontificis auctoritate, successione haereditaria pervenisse. Quis enim historicorum tacuit, Carolum Magnum Pipino patri successisse; Pipinum autem non jure hsereditario, sed Pontificis Maximi sanctione, regnum Francorum adeptum, cum antea in Hilderici regno, praefecti aulae munere fungeretur? Testimonia supra citata sunt cap. 2. mendacio 19. ac ne unum quidem scriptorem contra Illyricus proferre potuit, aut unquam potuisset. Siquidem id historici omnes summa consensione, et quasi una voce testantur. Cum igitur Pipinus, non jure hsereditario, sed Papae beneficio (ut loquitur Joan. Titius in Chronico Francico) regnum Galliae obtinuerit, certe eidem Pontifici Carolus Magnus Pipini filius, idem regnum acceptum referre debet. Addo quod etsi solum Pipinum S. Bonifacius Archiepiscopus Moguntinus inunxit, postea tamen Stephanus Papa in Gallias veniens, Pipinum simul, et filios ejus, Carolum Magnum, etCarolomannum, reges Francorum inunxit, eisque regnum Francorum
perpetuo possidendum confirmavit, ut iidem historici testantur. Mentitur, igitur lllyi'icus cum ait, Carolo Magno sine Pontificis auctoritate monarchiam Clodovei esse delatam.
Chapter 10 of 22