Skip to the text

Caput IV. Imperium Romanum translatum a Grzcis ad

Francos Summi Pontificis auctoritate, historicorum testimoniis demonstratur.

Tempus jam est ut ad ipsam causam propius accedamus; atque ut ordine progrediamur, principio quid sit quod quaeritur, sive statum causae breviter exponemus; deinde sententiam nostram certissimis rationibus comprobabimus.

Igitur Romanum imperium tametsi ante Constantini tempora, modo ab uno, modo a pluribus Augustis pari potestate regeretur, unum tamen atque indivisum censebatur.

Deinde vero posteaquam Magnus Constantinus Constantinopolim quasi alteram Romam aedificavit, et cum ea alterum consulem, alterum senatum, et omnia Romanae Urbis privilegia communicavit, divisum est imperium in partes duas; quarum altera imperium Orientis, altera Occidentis appellari empta est, et quemadmodum ante Constantinum principem, indivisum imperium aliquando plures Augusti administrabant, saepius unus ac solus regebat, ita post Constantinum, imperium jam divisum plerumque duo Caesares tenuerunt, raro unus ac solus princeps gubernavit.' Siquidem Constantino vita functo anno Domini 341. Occidentale imperium Constantino juniori et Constanti, imperium Orientis Constantio cessit. Post Constantini autem, et Constantis excessum, anno 353. Constantius solus universo imperio praefuit. Constantio Julianus, Jovianus Juliano successit. Sed post obitum Joviani, Valentinianus, qui Joviano successerat, imperio Occidentis contentus, Orientale imperium Valenti fratri attribuit anno Domini 368, atque ex eo tempore usque ad annum Domini 476, id est, usque ad Augustulum, imperatores diversi divisum imperium tenuerunt. Augustulo vero ab Odoacre Herulo abdicare coacto, atque imperio Occidentis a Barbaris occupato, soli imperatores Orientis, et in solo Oriente regnarunt usque ad Justinianum. Sed cum is opera Belisarii et Narsetis, fortissimorum Ducum, Africam et Italiam, inde Vandalis, hinc Gothis exactis, recuperasset: tandem anno Domini 556, iterum ab uno imperatore Oriens et Occidens administrari ereptus est. Sed cum imperator Graecus esset, et Italiam per Exarchos regeret, nec eam ab infestatione Longobardorum tueri jam posset, anno 801. ineunte, ipso die Natalis Domini, creato in Urbe Roma novo imperatore Carolo Magno rege Francorum, ac per hoc translato Occidentali imperio a potestate Graecorum ad Francorum ditionem, iterum Romana Respublica rediit ad eum statum, in quo eam Constantinus Magnus instituerat, et in quo permanserat a Valentiniano seniore, usque ad Augustulum. Quamquam illud negari non potest, quin paulo major imperii divisio fuerit a tempore Caroli Magni, quam antea, i iquidem a Constantino ad Augustulum etsi divisae erant imperii Romani provincite inter duos imperatores, quod attinet ad regimen et administrationem, erat tamen ita commune imperium, ut leges utriusque

imperatoris nomine toti imperio darentur; et si alter sine liberis decedebat, ad alterum totius imperii gubernatio, et providentia pertineret. Quocirca Paulus Orosius lib. vn. scribit, Arcadio Orientis, Honorio Occidentis provincias gubernantibus, commune imperium, divisis tantum sedibus fuisse. At post tempora Caroli Magni neque leges a Latino Greecoque imperatore communiter latae sunt neque deinceps unquam aut Latinus Orientem, aut Grsecus Occidentem gubernavit. Quaeritur igitur, quisnam hujus translationis auctor fuerit, quisve Carolo Magno, ac successoribus ejus, nomen, dignitatem, ac potestatem imperatoris Romanorum, ac Caesaris Augusti in Occidente tribuerit. Respondemus id quod clamat consensus omnium gentium, Leonem III, Pontificem Maximum' aut solum, aut praecipuum et primarium auctorem hujus translationis fuisse, eique Germanicam nationem imperium acceptum referre debere. Negat Illyricus, et odio Pontificum nescio quos alios auctores comminiscitur, atque ita se versat in omnem partem, ut historiam alioqui clarissimam, et fide orbis terrarum tot jam saeculis confirmatam, omnino obscurare nitatur. Accedant igitur historici omnes tum veteres, tum recentiores et auctoritatis suae pondere, levitatem et impudentiam unius comprimant.

I. — Joannes Zonaras, auctor Graecus, qui Romano Pontifici adulari non noverat, tomo 3. Annalium in vita Constantini et Irenes, ubi de hac translatione loquitur, nullam senatus, nullam populi, nullam exercitus mentionem facit, sed rem totam Leoni Papae adscribit. « Roma (inquit) prorsus Franci potiti sunt, Carolo a Leone coronato, et Romanorum imperatore appellato ». Et infra: « sub Constantino et Irene, Papa Leo Francos etiam Romam admisit, sic et Italia universa, et ipsa Roma sunt potiti.» Et infra: «At Francorum dux Carolus, imperator Romanorum a Papa Leone, ut dictum est, appellatus, missis ad Irenern legatis, nuptias illius ambiit, cum nec illa ab eo conjugio abhorreret ».

II. — Georgius Cedrenus in compendio historiarum in vita Constantini et Irenes, eadem fere quae Zonaras refert, sed brevius:

« Venerunt (inquit) etiam a Carolo, quem Leo Papa Romae coronaverat, legati ad Irenern, eam Carolo in uxorem ambiente^».

III. — Paulus diaconus, qui tempore Caroli Magni floruit, et eidem Carolo familiaris fuit, lib. xxm. rerum Romanorum, posteaquam narraverat Leonem III. Pontificem a Carolo rege Francorum in sedem suam restitutum, subjungit: Caeterum (Leo) vicem Carolo recompensans in imperatorem coronavit eum in templo S. Petri Apostoli, perungens oleo a capite usque ad pedes, et circumdans imperatoria veste, atque corona, 8. kal. Januarii, indict. 9. in quibus verbis Pauli Diaconi duo sunt annotanda. Unum est, nullam fieri mentionem in ejus verbis senatus, autfpopuli Romani, quam certe praetermittere non debuisset fidelis historicus, si translatio imperii a Graecis ad Francos munus senatus, populique Romani potius, quam Pontificis Leonis fuisset. Alterum est, hanc translationem, quae facta est in ipsa Caroli Magni coronatione beneficium Leonis collatum in Carolum a Paulo Diacono agnosci et appellari. Siquidem illa verba: Caeterum Leo vicem Carolo recompensans, satis aperte significant, ita fuisse beneficium Pontificis in regem coronationem imperatoris, ut antea fuerat beneficium regis in Pontificem restitutio in propriam sedem.

IV. — Eghinarthus Pauli Diaconi aequalis, nec minus quam Paulus Carolo Magno notus et familiaris (quippe qui cancellarius ejus fuit, teste Trithemio) in vita ejusdem Caroli ita describit hanc translationem, ut soli Pontifici Leoni rem totam tribuat. Augusti nomen (inquit) primo in tantum aversatus est, ut affirmaret, se eo die, quamvis praecipua solemnitas esset, Ecclesiam non intraturum fuisse, si Pontificis consilium praescire potuisset. Perpende, lector, haec verba: Si Pontificis consilium praescire potuisset. Cur enim non ait: Si consilium senatus populique Romani praescire potuisset; nisi quia rem totam a Pontificis voluntate et auctoritate pendere intelligebat?

Y. — Annales Francorum incerto auctore, sed omnium consensu fidelissimo, et qui Caroli tempore vixit, ita habent in enarratione rerum gestarum anno 801. Ipse autem cum die sacratissimo Natalis Domini ad Missarum solemnia Basilicam B. Petri Apostoli fuisset ingressus, et coram altari ubi ad orationem se inclinaverat, assisteret, Leo Papa coronam capiti ejus imposuit, cuncto Romanorum populo acclamante, Carolo Augusto a Deo coronato, magno et pacifico imperatori Romanorum, vita et victoria. Hic primum mentio fit populi Romani, sed acclamantis post coronationem, non imperatorem appellantis ante coronationem.

VI. — Aimoinus, sive (ut ab aliis vocatur) Ammonius, vel Annonius, vixit tempore Ludovici Pii, ut ipse indicat lib. v. cap. 17. Is igitur in lib. iv. de rebus gestis Francorum cap. 90. describit exordium imperii Caroli Magni iisdem fere verbis, quibus Francorum Annales supra citati, nihilque tribuit populi Romano praeter acclamationem Carolo jam a Pontifice coronato.

VII. — Ado episcopus Viennensis, qui temporibus nepotum Caroli Magni floruit, in Chronico suo aetate G. sic habet: In die sancto Nativitatis Domini, ante confessionem B. Petri Apostoli, cum gloriosus rex Carolus ab oratione surrexisset, Leo Pontifex capiti ejus coronam imposuit, sicque ab universo populo acclamatum est; Carolo. Augusto a Deo coronato, magno et pacifico imperatori Romanorum, vita et victoria. Hic etiam auctor nullam facit senatus, aut populi mentionem, nisi post coronationem jam peractam.

VIII. — Rhegino abbas Prumiensis, qui ante 600. annos floruit, lib. n. Chronici, coronationem Caroli Magni iisdem verbis describit, quibus Ado Viennensis, quae non duxi repetenda, ne fastidium gignerent. Sed ut intelligamus apud Rheginonem, non simpliciter coronari imperatorem a Summo Pontifice, sed plane creari et ordinari, referam verba ejus de Arnulphi, et Othonis I coronatione: Anno (inquit) Dominicae Incarnationis 896, Arnulphus civitatem ingressus, a Formoso Apostolicae sedis Praesule magno honore susceptus, ante confessionem S. Petri coronatus, imperator creatus est. Et infra, anno 962. Rex (Otho I) Romae favorabiliter susceptus, acclamatione totius Romani populi, et Cleri, ab Apostolico Joanne imperator, et Augustus vocatur, et ordinatur. Hic plane vides, Regem festiva acclamatione a populo suscipi; non autem a populo, sed ab Apostolico Joanne imperatorem dici, ct ordinari.

IX. — Vitichiudus Corbeiensis monachus, Rheginonis aequalis, lib. m. regnorum Saxonieorum prope extremo, de Othone II imperatore sic loquitur: Licet (inquit) jam olim unctus esset in Regem, et a Beato Apostolico designatus in imperatorem. Ubi vides aperte distingui regnum Germaniae ab imperio Romano; et i'egnum quidem illud a Germaniae proceribus, imperium vero Romanum a Pontifice dari, ejus enim est magistratum vel principem designare, cujus est et creare, alioqui frustra designat, qui nequit perficere.

X. — Luithprandus Diaconus Ticinensis, Othone I vivente, scripsit historiam rerum in Europa suo tempore gestarum, ut ipse significat iib. i. cap. 7. Is igitur lib. vi historiae cap. 6. de Othone I sic loquitur: Dehinc Romam similia facturus adiit, ubi miro ornatu, miroque apparatu susceptus, ab eodem summo Pontifice et universali Papa Joanne unctionem suscepit imperii. Poxto idem auctor aperte declarat, non simplicem caeremoniam unctionis, sed nomen etiam, et dignitatem imperialem a Pontifice suscepisse Othonem, cum ita loquitur in eodem capite: Piissimo (inquit) tunc regi, nunc augusto Caesari Othoni. Quam phrasim tum ipse, tum alii veteres observare solent, ut ante Pontificiam coronationem, reges; post eam coronationem, imperatores et augustos appellent.

XI. — Hermannus Contractus, Comitis nobilissimi filius, et Monachus sancti Galli, qui floruit ante annos 500. tempore sancti Henrici imperatoris, in Chronico suo sic ait: Anno 801 Carolus imperiali benedictione sublimatus, Augustus et Caesar Romano more appellatur. Et infra: Anno 816 Lee Papa obiit, et Ludocicus imperator a Stephano Papa factus est. Et infra: Anno 962 Otho rex ab Octaviano Joanne Papa imperator ordinatur. Et infra: Anno 1026 Conradus rex filium suum Henricum regem fecit, et ipse Romam pergens, imperator efficitur. Haec ille. Non potuit certe hic auctor clarius exprimere, per ipsam Pontificis coronationem imperatorem vere fieri.

XII. — Marianus Scotus, qui natus est anno 1028. ut ipse in Chronico annotavit, et Hermanni Contracti aequalis fuit, lib. iii. Chronici Caroli Magni ad imperium promotionem brevissime his verbis attingit: Carolus hoc tempore a Romanis Augustus appellatus est. Quae verba, ne testimoniis vetustiorum historicorum jam citatis, et sequentibus ejusdem Mariani sententiis repugnent, sic -accipi debent, ut intelligamus Carolum a Romanis omnibus, id est, pontifice, clero, senatu, et populo, Augustum appellatum; sed ordine quodam, nimirum Pontifice praieuntc, cseteris sequentibus. Nam ut ex historiis praecedentibus didicimus, appellavit Leo Pontifex Carolum imperatorem, et simul inunxit, et coronavit; caeteri vero acclamatione probarunt. Sed Mariani ipsius aliquot

sententias proferamus. Anno 875 Carolus Romam perveniens, datis Joanni Papae magnis muneribus, imperator factus est. Anno 896 Arnulphus urbem ingressus cum magno honore a Formoso Papa susceptus, et ante Confessionem S. Petri imperator factus est. His igitur, aliisque similibus sententiis satis aperte Marianus testatur a Romano Pontifice imperatores Romanos fieri.

XIII. — Dodechinus Mariani continuator, cum de Lothario Henrici imperatoris successore scriberet: Legati (inquit) pro confirmando rege Romam mittuntur. Et infra: Plenitudinem (inquit) imperii in eadem Romana civitate sicut decebat offerens Dominus Papa regem Lotharium Romam invitabat. Fridericus (inquit) ab Adriano Papa imperator factus est. Vides' igitur a Pontifice Romano electum regem Romanorum confirmari, ac deinde ab eodem plenitudinem imperii accipere, et sic tandem imperatorem fieri.

XIV. — Lambertus Schasnaburgens, qui circa annum 1070. floruit, in historia Germanica de Carolo Magno nihil addit ad verba Mariani Scoti; ut vel Marianus a Lamberto, vel a Mariano Lambertus accepisse videatur. Verumtamen cum de Othone I et III loquitur, clarius explicat sententiam suam. Sic enim de Othone primo scribit: Otho rex perrexit Romam eumque Joannes papa gratanter suscipiens honorifice super cathedram Augustalem posuit, et benedictione atque consecratione sua Imperatorem fecit. Et infra de Othone III: Otho i’ex contra Crescentium Romam venit, ubi et Brunonem in sede Apostolica constituit, a quo et ipse imperator factus est.

XV. — Otho Episcopus Frisingensis ante annos 400. floruit, genere et eruditione nobilissimus, quippe qui (teste Radevico lib. n. de rebus gestis Friderici cap. 11.) quatuor imperatoribus ita conjunctus fuit, ut Henrioi IV nepos, Henrici V sororius, Conradi regis frater uterinus, et Friderici primi patruus esset, atque historiam ab orbe condito libris octo satis feliciter comprehendit; is igitur lib. v. cap. 31. hoc modo scribit: Anno ab incarnatione Domini 801, ab urbe condita 1552, Carolus rex, regni sui anno 33, a summo Pontifice, ablato patricii nomine, coronatus, omni populo tunc acclamante, Carolo Augusto, a Deo coronato, magno et pacifico imperatori vita et victoria, anno 69. ab Augusto imperator, et Augustus vocatur. Ex bine regnum Romanorum, quod a Constantino usque aci id tempus in urbe regia, scilicet Constantinopoli fuit ad Francos derivatum est. In his Othonis verbis tria video Summo Pontifici tribui, ablationem minoris dignitatis, quee patriciatus dicebatur, coronationem, et appellationem imperatoris, et Augusti: Romano populo solam acclamationem. Idem quoque Otho lib. vii. cap. 11. non veretur Henricum IY avum suum, non verum imperatorem Romanorum appellare, quod imperium a schismatico Papa suscepisset. Principes (inquit) seditionem vulgi timentes, ei (Henrico IY) apud Inglinheim occurrunt, ibique multis modis commonitum, vel juxta alios, circumventum, ac coactum, insignia regni resignare, ac filio mittere, 43 regni sui post mortem patris, imperii 5. anno (ad quod tamen potenter magis, quam juste a Guiberto capta Urbe sublimatus fuerat) persuadent. Observa hoc loco, lector, Henricum IY non fuisse Othoni Frisingensi imperatorem, sed regem duntaxat, donec a papa Guiberto, qui et Clemens dictus est, ad imperium sublimaretur, et rursum ad imperium potenter, non juste sublimatum, quod Guibertus eum imperatorem fecerit, qui in schismate contra Gregorium Y1I verum Pontificem, sederit. Tam enim non potuit Guibertus verum imperatorem facere, quam ipse verus Papa non luit. Quid autem est aliud, quseso te, a Pontifice aliquem ad imperium sublimari, quam imperatorem a Pontifice fieri? et cur ab antipapa sublimatus, imperator non legitime factus censetur, nisi quia solius veri ac legitimi Summi Pontificis est, imperii dignitatem nomen que conferre?

XVI. — - Godefridus Viterbiensis, qui Othone paulo posterior fuit, in suo Chronico N universali, quod Pantheon appellavit, iisdem fere verbis, quibus Otho Frisingensis, exordium imperii Francorum describit. Anno (inquit) ab Incarnatione Domini 801 Carolus Magnus, regni sui anno 33, aLeonc III Summo Pontifice coronatur, omni populo Romano tunc acclamante, et laudes Imperiales canente.

XVII. — Conradus Abbas Urspcngensis, Godefridi ferine aequalis, in Chronico suo, in quo res Germanicas diligentissime persecutus est: Anno (inquit) 7%, Leo Papa XCVI ordinatur. Sedit annis 20. Hic Caroliini fecit imperatorem. Et intra: Anno (inquit) Dominica! Incarnationis 801, Urbe vero condita 1332, Carolus Magnus rex

Francorum, Pipiui regis filius, septuagesimo tertio loco ab Augusto Romanorum imperator consecratus est anno regni sui 33. Sic imperavit annis 14. Cum enim pro calumnia Leoni Papee ingesta Romam veniret, et Natale Domini ibi celebraret, in ipsa die sacratissima ad Missarum solemnia veniens, dum ante Confessionem B. Petri Apostoli ab oratione surgeret, nihil minus speranti Leo Papa coronam imposuit, et imperatorem Romanum pronunciavit. Haec ille; qui sicut hoc loco translationem imperii, et Garoli creationem soli Pontifici tribuit, ita quoque in reliquo Chronico semper sibi similis, de aliorum imperatorum creatione loquitur. Quarum duas exempli gratia hic subjiciemus: Anno (inquit) 873, Carolus (Calvus) Romam tendens, a Joanne Papa efficitur imperator. Et infra: Anno 962. Otho rogatu Joannis Papae, et querimonia multorum de Uerengario, et filio proclamantium Romam tendit, ibique imperator ab eodem Papa factus, Berengarium capit.

XYIII. • — • Lupoldus Bambergensis in prooemio libri de juribus imperii: De sacri (inquit) regni et imperii Romanorum viribus a tempore, et post tempus translationis ipsius imperii de Graecis imperatoribus in personam Caroli Magni ad reges Francorum, et ad Germanos, per sacrosanctam Romanam Ecclesiam facta!, secundum mei modicitatem ingenii tractaturus etc. Et infra in primo capite: Dum, inquit,.in sacratissima die Natalis Domini, sub anno ejusdem Domini 801, in Ecclesia sancti Petri ab oratione surgeret, Leo Papa coronam capiti ejus imposuit; et a cuncto populo acclamatum est, Carolo Augusto etc.

XIX. — Matthsous Palmerius in Chronico anni 801: Carolus, inquit, a Leone Pontifice Augustus est appellatus, et obliteratum jam pene in Italia Romanum imperium resumpsit, primusque post Augustulum apud Romanos imperavit annis 14.

XX. — Blondus Flavius Decadis 11. lib. 1: Leo, inquit, Pontifex, populi Romani scito, precibusque Carolum imperatorem Romanorum declaratum diademate, vetusto imperatorum capitis gestamine, coronavit.

XXL — yEneas Sylvius in Abbreviatione Blondi, — et XXII — Baptista Platina in vita Leonis Papa! III, iisdem omnino verbis rem eadem declarant. Atque hic primum invenimus scitum populi Romani nominatum in creatione Caroli imperatoris. Sed nihil causa: nostra; officit: tum quod merito his duobus auctoribus, qui ante annos centum floruerunt, anteponere possimus vetustissimos et plurimos scriptores, qui nihil ejusmodi tradiderunt; tum etiam quod scitum populi Romani, cujus hic mentio fit, non ad Carolum imperatorem creandum, sed ad ejus creationem a summo Pontifice impetrandam pertineat: id enim significat adjuncta illa vox, precibusque. Quorsum enim preces ad Romanum Antistitem, ut is Carolum imperatorem diceret, si populi scito, (id est) populi auctoritate imperator creari poterat? Si quid ergo tum populus Romanus decrevit, id certe solum decrevit, ut a Romano Pontifice peteretur, ut ipse, qui solus id facere posset, imperium a Graecis ad Francos tran ferret.

XXIII. — Joannes Trithemius in Catalogo scriptorum; Leo, inquit, Papa III, natione Romanus, post Adrianum Pontificem sedit annis 20, vir in scripturis tam divinis quam saecularibus valde eruditus, morum quoque et vitae sanctimonia clarissimus, Carolum cognomento et opere Magnum, ad imperium Romanorum unxit, et hanc dignitatem a Grajcis in Francos transtulit.

XXIV. •— Antonius in histor. part. 2. tit. 14. cap. 4. Carolus Magnus, inquit, primus Francorum Romanum imperium accepit, conferente sibi illud seu confirmante Leone Papa. In quibus verbis illud «seu confirmante » ea de causa additum' videtur, quia magnam partem provinciarum imperii Occidentalis jam Carolus tenebat titulo regis Francorum, et Longobardorum: voluit enim Pontifex, non solum novo imperatori jus dare ad ea quee nondum acquisierat, sed etiam coufirmaro quod acquisierat.

XXV. — Joannes Nauclerus in Chronologia sua, generatione 27: Eo die (Natali Domini) imperium Romanum a Graecis in persona Cai-oli Magni translatum est in Germanos. Et infra: Sic monarchia mundi, quae stetit apud Graecos quingentos ferme annos, residet apud Germanos, non sine felici auspicio Ecclesiae Romanae.

XXVI. — Ilobertus Gagguinus lib. iv. Compendii de rebus gestis Francorum: Carolus (inquit) Pontificem restituit; restitutori suo gratificaturus Leo III sacerdotum habito conc. 8. kal. Januarii, cum Francorum regnum tres et triginta annos administrasset, Augustum appellat, gratum nomen Romanis.

XX VII. — Philippus licrgmiaasis lib. xi Supplementi: Pontifex, inquit, infamia liber, Carolo aliquam relaturus gratiam, cum videret imperatores Constantinopolitanos aegre id nomen tueri, Idibus decembris, anno salutis nostra; 800, in Basilica B. Petri post sacra solemnia, populi Romani precibus rogatus, Carolum Romanum imperatorem declaratum diademate decoravit, acclamante ter populo: Carolo Augusto, a Deo coronato, magno et pacifico imperatori vita et victoria. In quibus verbis illud solum est observandum, retulisse Philippum Caroli coronationem ad annum Domini 800. non ad 801. ut superiores omnes historici; quod annum veteres inchoarent a Natali Domini, hic vero auctor more nostro a kalendis Januarii. Itaque nulla inter cos dissensio de anno est; cur autem Philippus idibus Decembris, contra veterum omnium sententiam, scripserit Caroli* coronationem esse factam, non certo scio, neque res tanta est, ut in ea diligentius investiganda desudandum sit.

XXV11I. — Joannes Cuspinianus, quem Illyricus maximi facere solet, in vita Caroli Magni; Cum magno, inquit, illo Natalis Salvatoris nostri die templum oraturus, Carolus, ingrederetur, nihil minus speranti Leo Pontifex coronam capiti suo imposuit, imperatoremque Romanum pronunciavit; cui ab universo populo acclamatum est. Carolo piissimo Augusto, a Deo coronato etc. Item in vita Caroli Calvi: Interim, inquit, Carolus Italiam ingreditur, quem Joannes VIII Summus Pontifex benignissime accepit diademate imperiali, ac Augusti nomine adornat: 'acceptis tamen ab eo multis magnisque muneribus.

XXIX. — Jacobus Wymfelingius in Epitome rerum Germanicarum cap. 9: Pontifex, inquit, Carolo aliquam gratiam relaturus, cum videret imperatores Constantiuopolitanos a;gre id nomen tueri, ac ob eam rem Urbem et Italiam ipsam magnas calamitates passam, in Basilica Petri post solemnia sacra, populi Romani scito et precibus ipsum Carolum magna voce imperatorem, decernit, ac diademate donat.

XXX. — Polydorus Virgilius lib. iv. de inventoribus rerum cap. 7. alias 10: Quas ob res, inquit, Leo III ipsum Carolum Magnum fecit imperatorem.

XXXI. Raphael Volaterranus lib. m. Geographiae: Leonem III, inquit, Pontificem u

Romanis expulsam, ac ejus auxilium implorantem per legatos confestim, deinde perse tertio veniens in Italiam, compressaseditione, ac inimicis expulsis (Carolus Magnus) restituit. Pro quibus meritis ab ipso primum imperator consalutatus, nomen quod annos fere 330 cessaverat, Occidenti restituit.

XXXII. — Donatus Acciaiolus in vita Caroli Magni: Primo adventu, inquit, omni motu sedato, noxiis supplicio affectis, Pontificem llomanum cum ingenti gloria in Urbem (Carolus) restituit: a quo mox pro suis egregiis meritis, et singulari erga libertatem omnium Christianorum fide, Augustus appellatus, imperatorium nomen, dignitatemque suscepit: non solum assentiente, sed etiam applaudente populo Romano.

XXXIII. — Albertus Krantzius, auctor et Germanus, et diligens, et Illyrico praeter Cceteros familiaris, tandem aliquando coro nam hanc insignium virorum, ac testium, claudat. Is igitur lib. ii. Saxoniae, cap. 18: Tum vero, inquit, in die nati Salvatoris, primo post 800. inchoante anno, cum nihil tale Carolus aut cogitaret aut speraret, magisque recusaret alienum invadere imperatoris honorem, infra Missarum solemnia, dum ante Confessionem B. Petri Apostoli ab oratione surgeret, Papa ei coronam imposuit, et imperatorem Romanum pronunciavit. Idem lib. i. Metropolis cap. 14: Olim, inquit, imperatores non passi vivere Pontifices, ad supplicia devocabant, et Graculi postquam apud eos exstincta stirpe Constantini, et deinde Magni Theodosii, non habuere Pontificem, nisi quem ipsi confirmassent; mutatae sunt vices: ut non habeatur imperator, nisi quem Romanus Pontifex confirmarit, et consecrarit. Domini est terra, et plenitudo ejus Ipse transfert regna, et imperia, dignissimeque ad suum in terris Vicarium hoc sacrum ministerium delegavit.

Habemus igitur ex continuata serie historicorum, translationem imperii Romani a Graecis ad Francos, eamque Romano Pontifice auctore factam, non fictam, nec fabulosam, ut Illyricus mentiebatur, sed certam, atque exploratam esse, ut jam in dubium revocari, nisi ab Illyrico, homine impudenlissimo, vel etiam parum sano, non possit.

Chapter 5 of 22