Caput II. De altitudine divina
Secundo, dicitur Deus altissimus, quia sedet in altissimo loco: Coelum, inquit, mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum, et Lucifer dixit: Super astra Dei exaltabo solium meum: ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo. Sedis nomen duo significat, auctoritatem Judicis et quietem. Hinc est illud Domini ad discipulos; Sedebitis super sedes duodecim. Itaque dicitur Deus in Scripturis altissimus, quia habet supremam auctoritatem leges ferendi, et judicandi. Omnes enim alii principes alicui legi subsunt, alicui' superiori rationem reddere debent, et ab eorum legibus et sententiis appellatur; solus Deus ita fert leges et judicat, ut nulli subsit, et nullus ab eo appellare possit. Hinc dicitur apud Jacobum. Unus est legislator et judex, qui potest perdere et salvare; et in Psalmo: In medio autem Deos judicat. Id est judices judicat, qui in Scriptura dicuntur dii.
Hic aliquid est dicendum de felicitate amicorum Dei. Nam si Deus est qui justificat, quis est qui condemnet?
Dicitur item altissimus, quia in coelis habitat, id est in justorum mentibus. Oe/nm, inquit David, coelum coeli Domino; et in evangelio: Pater noster qui es in coelis. S. Augustinus per coelos in quibus Deus sedet, intelligit Angelos: in illis enim vere sedet Deus: tum quia facit eos quiescere; cum sint uniti summo bono, nec habeant quod ulterius desiderent, tum quia in illis Deus quasi recreatur, dum familiariter cum illis agit. Sicut enim, ait Bernardus, rex aliquando discedit a negotiis regum, et in cubiculo cum familiaribus familiariter agit, ita etc.
Magna est haec gloria Dei quod altissimae creatura: illi serviant pro sede. Neque est hoc contra illud Isaiae: Super quem requiescam nisi super h umilem et quietum et trementem sermones meos. Nulli enim sunt magis familiares, quam summi Angeli, et beatae animae: quo enim magis cognoscunt se nihil a se habere, eo magis se humiliant coram Deo, et tremunt timore reverentiali, et subjiciunt se Deo ut sedes sessori.
Est et alia altitudo Dei in quantum est prima causa omnium rerum. Nam Deus est prima causa efliciens, exemplaris, et finalis omnium rerum. Deus enim multa facit sine creaturis; sed nihil creaturae sine Deo facere possunt. Itaque est causa universalissima; ut a summo Angelo usque ad infimum vermiculum in terra perreptantem 'omnia dicant: Ipse fecit nos et non ipsi nos.
Est item causa exemplaris omnium rerum quia omnia habent formam ex eo quod facta sunt ad exemplar sive ideam quae erat in Deo.
Denique est finis ultimus et altissimus omnium rerum. Tandem enim omnia resolvuntur in hoc, quod facta sunt, ut in ipsis resplendeat gloria Dei. Omnia propter' semetipsum operatus est Dominus, inquit Salomon.
Profunditas Dei in eo consistit, quod est Dei essentia intima, recondita, occulta prae omnibus rebus: Posuit tenebras latibulum suum. Vere, inquit Is., tu Deus absconditus. S. Augustinus dicit, quidquid potest cogitari, id non esse Deum, cum Deus melior sit omni re visibili, imaginabili et cogitabili, etc. Quaesivit S. Augustinus Deum inlibr. x confessionum per omnia exterior i a terra usque
ad coelum: ct cum non invenisset, intellexit non esse quaerendum exterius, sed interius. Itaque transivit a corpore ad sensum: et vidit, sensum tanto esse meliorem corpore, quanto interiorem. Transivit deinde a sensu ad intellectum, sive animam intellectivam; et vidit illam esse intimiorem et longe meliorem, quippe quae dat corpori sensum, vitam, speciem, motum. Inde didicit, Deum adhuc esse intimiorem et meliorem, quippe qui dat vitam animae, et est quasi anima animae.
Sed hinc apparet incredibilis Dei pulchritudo: nara cum sit in tam alto profundo secreti, et dicatur invisibilis, et non nisi in aenigmate cognoscatur; tamen ita afficit animas, ut ab eis ametur amore flagrantissimo et propter eum libeat relinquere domum, patrem, matrem, uxorem, agros, vitam ipsam, et vel in solitudinem se abdere, vel exponere se omnibus periculis. Et quid igitur fiet, quando videbitur facie ad faciem: quem amoris ignem accendet! et quem indicibilis voluptas erit rem tam ardenter amatam secure possidere?
Est secundo alia profunditas major. Nam illi ipsi qui Deum vident, tamen nunquam penetrare ac pertingere possunt ad fundum, cum sit incomprehensibilis, nisi ab oculo infinito. Est itaque Deus tanquam fodina quaedam infinita auri, quae nunquam exhauriri posset, tametsi infinito tempore aurum inde educeretur.
Tertia profunditas Dei est simplicitas divinae naturae. Non enim Deus est tantum in superficie magnus, bonus, etc., quomodo sunt statuae deauratae: sed totum quod in ipso est, ut statua aurea etc.
Quarta profunditas Dei profunditas est, quod ipse est infra omnia, quia omnia sustinet, et portat verbo virtutis suae. Est enim radix et fundamentum omnium rerum, et ipse in nulla refundatur, quia est fundamentum infinite profundum.
Jam vero ut quis meditationibus proficiat, oportet quaerere ab anima sua, an vere sibi persuadeat esse io mundo verum Deum, tam magnum, sapientem, bonum, etc. Deinde quaerere, an possit ipse ad hunc Deum accedere, et illi familiaris effici. Nam si id non possit fieri, nihil movebunt istae meditationes, sicut non movent ad amorem vel timorem, quae audivimus de magnitudine regis Sinarum, et similium. Certum autem est nos posse pervenire ad summam cum Deo familiaritatem, majorem etiam quam sit fratrum, parentum, conjugum etc. Modus autem facillimus est, vix enim aliud requiritur, quam ut vere velimus. Id docet totus liber Sapientiae: nam cum multis verbis explicasset pulchritudinem, magnitudinem, divitias etc. aeternae Sapientiae, et multis item dixisset se velle ostendere modum illam acquirendi, tandem nihil dicit nisi ut desideretur et quaeratur, quia sine dubio invenietur. Nonne igitur stultissimus est, qui tam facile potest invenire summum bonum, et non vult; cum pauca bona labore quaerantur, et nulla sit certitudo quod invenientur.
Sed in particulari, modus inveniendi est, ut quis fiat coelum: nam coelum, ut diximus, est sedes Dei et ibi Deus quiescit, tum quia facit quiescere, tum quia familiariter agit, etc. Porro ut quis fiat coelum, tria requiruntur. Primo, ut sit elevatus a terra, ita ut sit superior vaporibus et exhalationibus; id est amore deliciarum et honorum. Secundo, ut non turbetur aventis et tempestatibus. Coelum enim etsi nobis videatur aliquando turbari, tamen secus est. Tertio, ut gratis benefaciat, solum enim coelum inter creaturas corporeas gratis benefacit illuminando, calefaciendo, influendo. Nam terra germinat quidem: sed vult iterum seminari: dat flumina, sed iterum illa recipit: aer dat pluvias sed vult vapores: ignis calefacit, sed consumit ligna etc. Itaque ut quis sit coelum requiri. ur puritas, patientia, charitas. Sed omnia haec facile habet, qui serio statuit velle invenire Deum.
Chapter 3 of 14