Caput VIII
ia clausura fenestrarum etc., sed in perfecta abrenuntiatione omnium rerum sensibilium quam profitemur in religione. Hanc amaram medicinam Christus dulcissimam reddidit exemplo suo: qui, cum esset sapientissimus, et posset eligere statum vita) quem vellet, elegit tamen summam inopium, nuditatem, laborem, dolorem, contumeliam, mortem acerbissimam; in omnibus rebus mortificationem quaesivit. Concipitur in Nazareth quae vilis erat quia habitatio gentilium: unde Nathanael: A Nazareth, inquit, potest aliquid boni esse? Nascitur in stabulo, circumciditur et baptizatur, cum peccatoribus moritur inter latrones in urbe celeberrima, etc.. Hinc sancti cucurrerunt ad martyria libentissime, ad religiones, ad eremos etc. Meminisse debemus Christum esse viam, veritatem et vitam; id est? mediatorem, doctorem, et remuneratorem. Sed ideo positam esse veritatem inter viam et vitam, quia non possumus conjungere viam cum vita, id est, media cum fine, gratiam cum gloria, nisi audiamus veritatem, eamque sequamur. Porro veritatem praedicavit Christus efficacissimo exemplo vitae suae, et praesertim in die passionis. Hoc speculum, Fratres mei, intueri debemus: haec est imago visibilis, cui similes fieri debemus.
De providentia.
Profunditas sapientiae divinae practica est providentia. Sunt enim judicia Dei abyssus multa. Sed in hac profunditate possumus considerare latitudinem, longitudinem, sublimitatem et profunditatem.
Latitudo consistit in eo, quod providentia Dei extendit se ad omnia loca, immo ad omnes res creatas. JSqualiter enim illi De omnibus, ut ait Sapiens. Ubi (aequaliter) significat: nulla, quantumvis minima, re excepta.
Est autem Dei providentia particularis, summa circa singula; ita ut non cadat passerculus super terram sine Patre nostro. Ubi notandum, quod providentia quaedam universalis potest esse circa multa etiam apud homines; at quo est particularior, eo
reducitur ad pauciora; ut patet in Ecclesia, ubi est unus Papa, qui habet providentiam universalem: Patriarchae qui habent curam, magis particularem: sunt multi praelati, et singuli eorum habent particulares subditos pauciores. Parochi adhuc multo plures, et habent paucissimos subditos; alioqui soli non possunt eos curare; et tamen non habent providentiam nisi in spiritualibus; denique una nutrix quae habet totalem et particularem curam infantis, non sufficit nisi uni. Cogita igitur quanta sit sapientia Dei, qui curam habet rerum omnium, ita ut non volitet in tuto mundo una musca nisi Deo gubernante.
Longitudo providentiae divinae consistit in eo, quod sicut se ad omnia loca, ita etiam ad omnia tempora. Attingit enim a fine usque ad finem fortiter, ordinans cursum rerum, ut sine interruptione aliae aliis succedant usque ad finem mundi. Exemplum de longissima processione etc.
Ex his colligitur quod multa videntur nobis non recte fieri in mundo, quae tamen ut a Deo ordinantur, recte se habent: sed nobis non ita videtur, quia non videmus totum ordinem divinae providentiae. Augustinus duo ponit exempla, unum de carmine quod requirit ut syllabae transeant cum sonuerint, et aliae sint longae, aliae breves. Si quis nollet syllabam transire, impediret carmen, vel nollet post longam sequi brevem etc. Ita nobis accidit, qui nollemus homines aliquos mori, aut regna mutari, et miramur, quod aliqui cito, aliqui tarde moriantur etc. Aliud exemplum ponit idem Augustinus in libro de ordine cap. 1 de pavimento vermiculato, in quo aliquis non posset videre nisi unum palmum etc. Officium fidelis et prudentis Christiani est, non scandalizari de rebus, quae accidunt, etiam si videat impios prosperari, pios affligi, etc.; nam certo credere debet Deum nihil facere, vel permittere sine maxima ratione.
Altitudo providentiae consistit in eo, quod est perfectissima, et excellentissima. Nam conjungit Deus in sua providentia quatuor, quae inter se vix conjungi queunt, nempe vigilantiam cum tranquillitate, et fortitudinem cum suavitate. Inter homines qui praesunt cum vigilantia, solent esse valde anxii et turbati. Unde Apostolus, qui praeerat cum sollicitudine: Quis, inquit, infirmatur, et ego non infirmor ( ).Quis scandalizatur, et ego l ion uror? Contra qui non sunt anxii, non sunt diligentes: multi non sentiunt onus regiminis vel officii sui, quia non ponunt illud super humeros, sed sub pedibus, vel utuntur eo ad sedendum, ctc. At Deus vigilantissimus est, adeo ut non cadat passerculus in terram sine ejus ordinatione; et nunquam dormiat: et tamen cum summa tranquillitate judicat omnem terram: unde non est periculum ne simus illi molesti in oratione etc.
Inter homines item qui sunt fortes et efficaces in exequendo, ordinarie ac plurimum illi sunt asperi et violenti. Contra, qui suaviter regere volunt, saepe non sunt fortes, et permittunt dissolutiones etc., conjungere utrumque, sane difficillimum est. At Deufi attingit a fine usque ad finem fortiter, ej. disponit omnia suaviter. De suavitate patet} quia gubernat omnia secundum quod requirit eorum natura; sinit omnia agere suos motus. Ita volitant aviculae, quousque trahit eos appetitus, homines libere discurrunt, consultant, deliberant, ac si nullum haberent ducem et rectorem. Et tamen Deus omnia regit, et facit succedere sicut ipse vult, nec potest impediri ejus beneplacitum. Exemplum sit de eo, qui sineret equum currere sine frteno, vel navem sine temone, et tamen faceret ut non irent nisi quo ipse vellet. Exemplum de Joseph Patriarcha, quem Deus statuerat exaltare (-4), et praedixerat duplici somnio. Permisit enim Deus eum vendi, ct postea tentari a muliere 'o) et per calumniam mitti in carcerem, et in illa occasione exaltavit et fecit multa. Nam primo fecit ut Joseph exerceret heroicas virtutes, patientiae, castitatis, fidelitatis, amoris inimicorum, exaltavit, etc. 2° Profuit patri, quia eum mortificavit ob nimium amorem erga filium, et tamen postea consolatus est. 3° Profuit fratribus suis, quia docuit eos non posse impediri Dei providentiam: castigavit eorum peccatum: postea consolatus est, et bonis replevit. Haec nos, fratres carissimi, imitari deberemus, quisque in suo officio, ut suaviter agamus cum nostris, vel subditis, vel sociis; nec tamen sinamus perturbari ordinem.
Profunditas divinae sapientiae ac provi¬
dentiae, consistit in ratione inscrutabili judiciorum Dei in genere, et in particulari. In genere quis novit causam cur Deus reprobavit Judaeos, et elegit Gentiles? Quis novit cur Deus tam cito misit praedicatores ad nos, tam tarde ad Indos, et Japonios? Cur volens punire peccata Salomonis, abstulit regnum magna ex parte Roboam filio ejus, et dedit homini longe pejori, id est, Jeroboam? Cur volens punire Graecos, dedit regnum et imperium Tureis, qui sunt sine comparatione pejores? et utinam hoc tempore non idem accidat Gallis. Tamen Deus, justus, sapiens, et bonus est et nihil agit sine optima ratione.
In particulari autem inscrutabile est judicium praedestinationis singulorum; et tamen rationabile est, ct in fine scietur etiam ratio judicii hujus. Inscrutabile item judicium est vocationis vel ad fidem, vel ad religionem: sed potissimum mirabile et tremendum judicium perseverantiae in bono. Saepe enim unus currit longo tempore, et in fine cadit, et Reus sinit illum perire: ut patet de Juda proditore, et de Herone apud Cassianum, qui post quinquaginta annos eremi delusus fuit, et ne in morte quidem, infelix, Diabolo fallente, resipuit. Nos quoque multa exempla lapsorum habemus. E contrario autem nonnulli per totam vitam pessimi sunt, et in fine salvantur: ut patet de bono latrone (6.
Sed quamvis ignoremus rationem hujus providentiae in particulari; generatim tamen scimus causam esse, ut cum timore et tremore vivamus. Et sicut timor est finis hujus rei, ita etiam est medium securissimum ad perseverantiam. Loquor autem de timore filiali, quo quis timet offendere Deum, et amittere gratiam ejus; qui timor facit hominem diligentissimum in servitio Dei. Scripturae plenae sunt laudibus hujus timoris, ut rei omnium utilissimae. Job cap. xxvm, cum diu quaesiisset ubi sit sapientia; tandem ait: Timor Dei ipsa est sapientia: et ille solus vere sapit, qui timet Deum. David: Servite Domino in timore; et de se loquens, Deum precabatur Confige timore tuo carnes ineas: a judiciis enim tuis timui. Id est: quia timeo judicia tua, ideo cupio timere ne te offendam, tanto timore, ut nos possim me movere ad peccandum, ac si clavis confixus essem in cruce. Salomon Ecclesiastis ult.: Deum time, inquit, et mandata ejus observa, hoc est omnis homo. Vult dicere: hoc est vere esse hominem, si quis Deum timeat. Isaias: Replebit, inquit, eum (Messiam) spiritus timoris Domini. Et alibi Ad quem respiciam nisi ad humilem, et trementem sermones meos? Id est, ad eum, qui cum audit praecepta Dei, metuit, ne forte illa non impleat. Ilierem. ii., ait Dominus: Scito et vide, quia malum et amarum est, reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem ejus apud te. Dicit (amarum) quia qui Deum non timet, facit opera ex timore humano et servili, et sic non habet bonam conscientiam, et invitus et tristis facit: at qui timet tilialiter, facit libens et hilariter. Apostolus hortatur Philippenses, ut cum omni timore et tremore salutem suam operentur. Hic discurre de timore et tremore, cum quo deberet dici divinum officium, et Missa, et fieri obedientia, et custodiri thesaurus castitatis. Et contra interroga, an videatur tremere is, qui non curat de observantia regularum; qui contemnit orationem; qui ad omnia imperata quaerit excusationes.
Chapter 9 of 14