Skip to the text

Caput VII

simul ad imitationem, ut nos etiam simus valde solliciti ne ullum laedamus verbo, aut facto: hinc enim agnoscitur spiritus Dei secundum quem vivere debemus, ut simus veri filii, et imagines ejus.

Quarto consideremus longitudinem hujus sapientiae in eo quod inservit in omnibuscreaturis incredibile desiderium quoddam conservationis sui, et perpetuationis. Videmus in inanimatis, quod supra vires pugnant, et naturam suam immutant, ut se conservent, ut videre est in gutta aquae quae pendet ex aliquo ligno, vel lapide, et se in orbem reducit, et pendet quantum potest, ne diffluat et pereat. Videmus in lucerna, quando debet extingui, quomodo bis terve totis vilibus excitat se in magnam lucem, etc. Idem videmus, cum res leves descendunt, et graves ascendunt contra naturam suam, ne detur vacuum, id est, ne separentur ab aliis, et sic pereant. Idem cernere est in animalibus, quae pro vita pugnant etiam contra robustiora. Videmus etiam homines, si forte in judicio periclitentur de vita, ut mortem differant, omnia expendere et nihil non movere. Pro conservatione autem speciei et quadam umbra aeternitatis indidit Deus in omnibus animalibussubtilissimum quemdam amorem erga prolem, ut pro illa nihili faciant omnes labores et pericula, ut patet in gallina qua; infirmatur pro pullis, et pugnat cum milvo, cum vulpe: et in mulieribus, qua; intolerabiles perferunt labores pro suis infantibus.

Jam igitur si pro vita brevissima et pro umbra aeternitatis laborant res omnes plus quam necesse sit: Quid faciendum esset pro adeptione vere a;ternae et beatissima; vitae, ct pro fugienda vere aeterna et infclicissima damnatione? Haec est plane caecitas incredibilis nostra quod non solum non facimus plus quam possumus, sed neque quantum possumus: et tamen necesse est vim facere et contendere intrare per angustam portam si quis salvari velit. Evangeliumenim clare loquitur; et videmus exempla sanctorum, qui supra vires laborarunt ut salvi fierent. Certe sicut est magnum signum electionis ardefis desiderium vitae aeternae, unde nascitur ut quis omnia contemnat pro illa; ita e contrario signum est reprobationis, cum quis non multum sollicitus est de illa acquirenda.

De altitudine scientiae Dei praefica;.

Altitudo scientiae Dei practicae perspicitur in opere redemptionis. «Non satiabar, inquit Augustinus dulcedine mirabili considerare altitudinem consilii tui super salutem generis humani ». Apostolus quoque ad Ephes. in. dicit, per Ecclesiam innotuisse Angelis multiformam sapientiam Dei: quia nimirum Angeli tam altum mysterium non agnoverunt nisi in ipso effectu.

Quatuor puncta considerabimus more solito. Nam in hac sapientia altissiina considerari potest latitudo, longitudo, sublimitas, et profundum.

Latitudo consistit in eo, quod sapientia Dei invenit modum resarciendi omnia damna, qua; fecit astutia Diaboli decipiendo Adamum, et ita resarciendi, ut pulchrius sit opus perfectum quam si esset novum et integrum: ut videatur quodammodo optandum fuisse ut fieret illud damnum. Exemplum de sartore, qui vestem casu laceratam reficit tanto artificio, ut sit pulchrior, etc. Astutia Diaboli uno ictu fecit quinque mala: 1° Abstulit Dei honorem et obedientiam. 2° Abstulit homini beatitudinem. 3° Contristavit Angelos, et quasi erubescere fecit; sicut nos trislamur et erubescimus, quando aliquis qui fuit ex nostris aliquid turpe facit cum scandalo aliorum.' 4° Exaltavit et laetificavit Diabolum, et angelos ejus: nam paulatim coepit adorari in idolis a toto fere mundo. Denique tota terra infecta est, et omnes creaturae in servitutem redacta; sunt. Omnis enim creatura, ut dicit Apostolus, vanitati subjecta est non volens, etc.

Itaque fuit malum latissimum et universale, quod fecit astutia Diaboli, cum Adamum in peccatum induxit.

Restauravit hmc universa mala sapientia Dei per mysterium Passionis Christi. Nam Deo redditus est honor et obedientia multo major quam fuisset si Adam non peccasset. Nam Adam obedivisset in uno mandato, eoque facillimo: at Christus cum esset persona longe nobilior Adamo, obedivit Deo Patri ab instanti sua; conceptionis usque ad mortem in omni opere suo, et in re difficillima, id est, in morte Crucis, obedientia pura et. perfecta. Unde saepe dicebat Christus Ego te clari ficavi super terram.: opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam.

Hinc obiter nota, Diabolo summopere displicere obedientiam, Deo super omnia holocausta illam esse gratam et acceptam.

Nec solum Christus obedivit, sed etiam fecit per gratiam suam ut innumex-i homines etiam in sexu et aetate debilissima obedirent Deo usque ad mortem, quae fuit maxima gloria Dei, ut multo major quam potuisset habere Adamo non peccante.

Homo autem non solum recuperavit beatitudinem quam habuisset Adamo non peccante, sed incredibiliter majorem; nam tunc ad summum, fuisset aequalis Angelis: at nunc in Christo factus est etiam dominus Angelorum. Hinc illae voces: 0 felix culpa, quae talem ac tantum meruit habere Rudem* ptorem, et: 0 vere necessarium Ad se peccatum!

Angeli laetitiam recuperarunt, etiam majorem quam habuissent Adamo non peccante. Nam si contristati sunt, quia unus qui fuerat frater eorum, tantum malum fecisset; magis postea gavisi sunt, quod damnum sit tam gloriose reparatum per fratrem minorem, id est, hominem, qui quantum ad naturam, est quasi frater noster, et puer respectu Angelorum.

Hic illam obiter nota, quod Angeli sancti, si haberent passiones, et amorem proprium, invidissent potius homini tantam gloriam. Sed quia pleni sunt veritate et caritate, gaudent et exultant de bonis nostris, etc.

Porro Daemonibus ablatum est omne gaudium: nam exturbata sunt per Christum omnia idola, et ipsi Daemones conculcari coeperunt in virtute Christi etiam a pueris, et ad solum Crucis signum cum magno ipsorum pudoi’e et dedecore fugere coguntur: nec fuissent ita conculcati, si Adam non peccasset: non fuisset turpe Diabolo vinci ab Adamo; at turpissimum est vinci ab homine ut nunc est. Yictus est Adam in paradiso; sed vicit eum Job in sterquilinio, ait Augustinus. Denique tota terra, et aqua, et aer purgabitur brevi; cura Daemones omnes recludentur in carcere inferni, et elementa non servient amplius usibus impiorum; et gloi^iam acquirent in mundi renovatione, etc.

Longitudo divinae sapientiae practicae in

eo consistit, quod ea non voluit statim atque Adam peccavit, reparare mundum collapsum et perditum, sed expectavit longum tempus. Nam per duo millia annorum promisit per figuras Patriarcharum: deinde per alia fere duo millia annorum praedixit per Prophetas. Id enim requirebat magnitudo mysterii ut longo tempore expectaretur et desideraretur. Et tamen ne tot homines interim perirent, excogitavit modum sapientia Dei, quo haec medicina nondum existens operaretur, et per fidem et desiderium cum caeremonia aliqua externa px'otestante eam fidem, homines cui’arentur.

Altitudo ejus sapientiae consistit in eo, quod Heus modum adinvenit, quo redigeretur ad extremam miseriam: quae est res superans omnem intellectum. Nam ut summum bonum desinat esse summum bonum, omnino est impossibile, cum Deus habeat esse penitus necessarium et immutabile. Ut autem summum bonum manens summum bonum patiatur inopiam, dolorem, mortem, videtur etiam impossibile. Longe enim difficilius est ut summum bonum, in quo sunt omnia bona indigeat aliqua re, quam ut nihilum abundet omnibus rebus. Non est autem mirum, si Deus creat cadum, resuscitet mortuos, sistat solem et lunam, (o) quia est omnipotens; nec est mirum, si sciat futura, quia est omniscius, etc. Ad quod patiatur, mirum est, etc. Et tamen sapientia Dei invenit modum quo Deus Verbum manens summum bonum, ditissimum, beatissimum, etc., tamen pateretur famem, sitim, fatigationem, verbera, vulnera, mortem, etc. Hoc est mysterium incarnationis, per qtfod tanto artificio unitum est Verbum carni, ut vere una persona sit Deus et homo, etc.

Profundum divinae hujus sapientiae in eo positum est quod ea modum adinvenit, quo medicina necessai’ia ad curandos morbos nostros et alioqui amarissima, fieret dulcissima, et ab hominibus quaereretur, ardenter expeteretur, et avide caperetur. Morbus noster communis, est concupiscentia honorum, commodorum, et deliciarum: haec enim suffocat spiritum, impedit gustum coelestium etc. Medicina necessaria et ex se amara est contemptus mundi, mortificatio sui ipsius vera et perfecta. Etenim dispositio ut quis gustet, quaerat coelestia, non consistit in praeparatione punctorum meditationis, vel

Joan. XVII. - I Reg. XV. — Gen. III. - Job. II. — Joan. X.

Chapter 8 of 14