Caput III. De attributis essent ix divinx
Filii, et servi, et amici libenter audiunt laudes et gloriam Patris sui, Domini, vel amici: sic nos libenter sermones audire debemus de magnitudine Dei, si veri filii, servi familiaresque ejus sumus.
Dixi de magnitudine essentiae divinae: nunc de attributis ejus dicam. Haec autem sunt quatuor praecipua: potentia, sapientia, misericordia et justitia,
Potentia, est altitudo, quia est propria principum, qui sunt aliis altiores. Sapientia, est profunditas, quia penetrat omnia, etiam occultis.-ima. Misericordia, est latitudo, quia est diffusa per omnia: Misericordia, inquit, homini piem est terra. Justitia, est longitudo, quae est instar virgae ferreae, quae longa est, subtilis, dura. Virga directionis, virga regni tui.
Potentia Dei habet infinitam latitudinem, longitudinem, altitudinem, et profunditatem. Latitudo potentiae in eo consistit: 1° Quod fecit et portat multitudinem innumerabilium rerum. Quis numeret species, nedum individua lapidum, arborum, animantium, stellarum, Angelorum? et tamen omnia a summo Angelo usque ad ultimum vermiculum Deus fecit, et portat: et hoc sine molestia et labore. 2° Deus posset multo plura facere et portare in infinitum; id est, nunquam tot faciet, quin posset plura. 3° Potest omnia facere, quae potest velle. Omnia, inquit David, quxcumque voluit, fecit Dominus. Non est impossibile apud Deum omne verbum. Non vult Deus omnia quae potest: sed potest omnia quae vult. Si homo posset omnia quae vellet et intelligeret, certe mirabilis potentia ejus esset; at potentior adhuc esset Angelus, si posset quae vellet et intelligeret. At sine comparatione potenfior est Deus cura possit quaecumque vult et intelligit, cum ejus voluntas et intellectus sint infinita. Possumus ergo ei recte dicere: Quis similis tui in fortibus, Domine?
Longitudo potentiae Dei cognoscitur ex duratione et infatigabilitate Dei: tanto enim potentia aliqua major est, quanto diutius perseverare potest in operando. Deus autem aeterno tempore portare potest totum mundum. Mirantur aliqui, solem tot millibus annorum cucurrisse et non esse fatigatum: sed quid mirum, cum Deus eum portet? A- lii mirantur, et vix credere possunt, damnatos in aeternum flagellandos: Quo modo enim, inquiunt, durare poterunt corpora sub aeternis flagehis? aut quo modo non fatigabitur manus in aeter tura flagellans? Quare? Deus est infinitae potentiae, qui et corpora illa sustentabit ut non deficiant in tormentis, et ipse non fatigabilur in aeternum flagellans. Quis igitur similis Tui in fortibus, Domine?
Altitudo potentiae divinae cognoscitur ex
rerum quas fecit, excellentia, quae considerari potest: l°in magnitudine rerum. Discurre per terram, aerem, coelum, notando minimam stellam notabilem majorem tota terra.
2° In velocitate, ubi nota, solem oriri, vel occumbere spatio duorum miserere, ut ego ipse observavi; et tamen crassities solis continet aliquoties crassitiem terrae, ac per hoc supra triginta millia milliariorum.
3° In viribus et robore. Discurre per impetum terrae, cum cadit mola, perque impetum aquae; et pone exempla de navibus, et portu Lovauiensi; per impetum ventorum aliud exemplum ibidem, ubi ventus transtulit terram ex loco uno in alium relicta maxima voragine, et sepelivit oppidum etc.. Per impetum ignis incendentis pulverem tormentarium; vel impetum fulminum coelestium; denique Angelorum nunc occidentium primogenita iEgyptiorum nunc exercitum Sennacheribi, nunc projicientium centum millia Saracenorum in Euphratem teste Socrate in historia Tripartita. Quanta igitur est Dei fortitudo, qui omnia ista movet, et haec omnia faciunt verbum ejus. Hinc dicitur Deus exercituum, quia res omnes illi militant. Quis igitur similis Tui in fortibus, Deus.
Profunditas divinae potentiae conspicitur in modo faciendi. Nam primo facit ex nihilo. Gaeteri enim artifices nihil de novo faciunt, sed conjungunt tantum vel disjungunt res factas; 2° facit sine socio et adjutore; 3° sine instrumento; 4° sine accidenti; 5° perfectissime. Magna, inquit David, opera Domini exquisita in omnes voluntates ejus. Quis igitur similis Tui in fortibus, Domine?
Ex hac meditatione colligo: 1° timorem pro peccatoribus. Quis enim non timeret vehementissime, cura videret sibi in lato campo occurrere taurum, auf leonem aut etiam bubalum ferocientem, a quo non posset ullo modo evadere, cum videret se vinci robore et velocitate? quanto magis sudaret sudorem sanguineum, qui intelligeret se iratum habere Deum cui nihil resistere potest; 2° Fiducia pro justis: quid enim timeat
qui habeat amicum omnipotentem; 3* Stupor magnitudinis amoris et bonitatis Dei, qui cum sit tam potens, excelsus, magnus etc., tamen ad nos descendit tam humiliter ut (2; in stabulo nasci voluerit. Miratur David quod Deus meminerit hominis: Quid est, inquit, homo quod memor es ejus? Exemplum de rege cogitante, et loquente de famulo stabuli. Item miratur quod voluerit innotescere homini (i): Quid est homo quia innotuisti ei? Exemplum de rege narrante suam progeniem famulo etc. Ita miratur quod visitaverit eum: Quid est filius hominis, quia visitas eum? Visitavit enim nos Deus per legatos Angelos: item per Epistolas, id est, per Scripturas. At quid, obsecro, diceret, si videret, eum exinanitum, formam servi accepisse? Exemplum de rege descendente ad stabulum, et induto vestibus stabularii, ac exercente illius officium, et stabularium ad cubiculum ducente, et ornante regiis vestibus, et ad mensam suam constituente, etc. Certe omnipotens est Deus, sed est etiam omnipotens amor ejus, et si licet dicere, omnipotentior, quia praevaluit in omnipotentem.
4° Desiderium paupertatis, et humilitatis, etc. Nam cur, quaeso, Dominus in loco publico, et abjectissimo nasci voluit? nimirum, ut ad eum omnes ire possent, et ipse haberet occasionem omnes beatificandi. Idcirco non conclusit se in domo, sed in publico tugurio, ut nemo excluderetur. Voluit quoque esse semper abjectus, patiens frigoris et famis, debilis, simplex, infans denique, nudus, et infirmissimus, qui in omnibus ab aliis dependeret. Non enim possunt omnes ascendere ad opes, delicias, honores, imperia, eloquentiam, etc.; possunt tamen omnes, qui volunt, descendere ad paupertatem, obedientiam, humilitatem, patientiam, simplicitatem, etc. Multi putant se esse prope stabulum Christi, qui noverunt paupertatem, obedientiam, contemptum mundi; qui tamen longe sunt a stabulo, quia nihil volunt pati, sed quaerunt suas commoditates, etc.; retinent in charta regulas de desiderio rerum vitiorum; et quod erunt contenti victu et
Acciderunt ista (teste poeta Flandro Joanne Stroosnyder) anno 1573, in f ovaniensi oppido, quum Dili« intumescentibus aquis, ruptisque fluvii pontibus, porta oppidi et nonnulla} doinu» corruerunt, bpmii^sque pliqpi peqei qnt. Iu vico autem proximo qut nomen Vmltenbasch, juxta Parcensem abbatiam, immensa arenae moles aliquas domos obruit. Quorum omnium testis ipse luit Kellartninus qui tunc temporis in Lovaniensi societatis nostrae co. legio Theologia^ docerid® sacrisque concioqibqs habendis dabat operam. — Exod. Xll. — IV Reg. XlX. — (4; Psalm. 0. — Luq. U. — (§) ^e. Vlll. - Psalm. CXLH1. - Id. - Philip. II.
vestitu pauperibus accommodato, sed revera in corde non habent, etc.
Chapter 4 of 14