Praefatio
Prodit in lucem liocce demum tempore qui per tria fere saecula delituerat tractatus de cognitione Dei; cujus auctor venerabilis Dei servus Robertus Bellarminus non immerito a collega suo Cardinali Caesare Baronio in Ecclesiasticis annalibus dictus est « vir doctissimus ac religiosissimus, virtutum meritis toti orbi conspicuus. »
Et hic quidem, cum in collegio Romano, pro societatis Jesu more, adhortationes domesticas frequentes, haberet, quibus auditores suos in omnem virtutis partem flectebat, eas solebat, ut plurimum, scripto mandare; quae causa fuit cur ctiamnum exstent ipsius Bellarmini manu exarati ii sermones quibus, cum de cognitione Dei loqueretur, ad ejus amorem animos omnium incitaret; qui postea in meliorem ordinem compositi ita in unum corpus coaluerunt ut tractatus speciem prse se ferrent. Quod dum Robertus ipse praestitit, id egit quod jam antea; constat enim eum cura non dissimili, quae de fidei documentis laicis adjutoribus tradebat, ea in codicem retulisse, unde in eam perfectionem opus eduxit, ut ex eo communes christianae disciplinae institutiones formaret, quae, jubente ipso summo pontifice Clemente VIII, typis postea mandatae sunt.
Non tamen idcirco dicendus esset Bellarminus tractatum nunc de Deo asceticum praelo paravisse, quin secundis eum curis reservaret. Nihilominus visum est e re Christiana fore si opus ejus e tenebris erueretur. Valet quippe in Bellarmino quod de Molano Baronius aiebat « se tanti viri de Ecclesia Dei et veritate Catholica optime meriti nec brevem schedulam deperire aequanimiter pati. »
Neque diutius homines pietati addicti libello tam utili fraudandi erant, in quo nempe magna ipsis ubertas et quasi silva meditandi suppeteret. Sane qui Bellarmino duce cum essentiae divinae, tum ejus attributorum latitudinem, longitudinem, altitudinem et profunditatem sincero mentis affectu fuerit contemplatus, is jam peritura hujus mundi bona sectari aut extra Deum, unicum hominis bonum, animae suae quaerere requiem non poterit. Sed ea sibi Psaltae regii verba usurpabit: Quid mihi esi in cado cl a te quid volui super terram, Deus cordis mei et pars mea Deus in c v ternum? Quod ut nobis omnibus feliciter contingat, pie lector, Deum ipsum precare et vale.
Chapter 1 of 14