Skip to the text

Caput XII

Simile quid accidit B. Jordano, primo Generali Magistro ordinis Praedicatorum: qui cum valde cupivisset adire Palestinam, et jam post multos labores esset in conspectu ipsius terrae, orta tempestate submersus est; et nocte sequente ejectus ad littus, tota nocte resplenduerunt super eum faces de coelo et postea miracula multa fecit. Sed forsitan Deus sic voluit purgare aliquam ejus imperfectionem.

Si in mundo judex aliquis propter verba otiosa suspenderet homines, videretur crudelissimus tyrannus: imo etiam si suspenderet propter contumeliam verbo irrogatam. At Deus, qui profunde examinat omnia peccata, propter venialia occidit corporaliter; propter mortalia occidit in gehenna, etiamsi peccata, levissima videantur. Nam Qui dixerit fratri suo, fatue, reus erit gehennae ignis.

Scribit Beda lib. v. cap. do. historiae Anglorum, Monachum quemdam locum sibi praeparatum vidisse in ima gehenna prope Caipham, et alios interfectores Domini. Peccatum ejus refertur fuisse, quia nimis comedebat, et bibebat, et recreationes quaerebat, et negligebat spiritualia: quod non videtur prima fronte tam magnum peccatum. Sed tamen qui considerat magnitudinem voti, perfectionem paupertatis, occasiones bene agendi, ingratitudinem etc., ille cognoscit magnitudinem peccati: atque utinam non essent etiam nunc aliqui tales.

B. Catherina Genuensis (ut legitur cap. 27 et 39 vitee ejus) vidit aliquoties Deo ostendente per intellectum, turpitudinem peccati quantumvis parvi et venialis, et ex illa visione aegrotavit; ita ut fere moreretur, nimirum ex horrore et odio peccati: et ait in illo lumine visam esse sibi eligibiliorem gehennam omnium damnatorum, quam unum peccatum levissimum. Item alibi testatur se vidisse, quod- si cui offerretur gloria B. Yirginis Mariae, sed cum admixtione unius peccati venialis, et intelligerat perfecte magnitudinem illius gloriae, et magnitudinem peccati, mallet non habere eam gloriam, quam cum admixtione peccati, etc.

Altitudo justitiae Dei punitivae, consistit in puritate: res enim eo sunt altiores, quo puriores. Justitia Dei purissima est, id est, non mixta cum ulla injustitia: tcimetsi Deus puniat multa millia hominum et Angelorum,

et ratio est, quia omnes sunt filii ejus per creationem: unde non punit eos propter odium, quo eos prosequatur, sed ex solo zelo justitiae. Denique in die Judicii tam clara erit justitia Dei, ut omnes tam electi, quam damnati dicturi sint: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.

De justitia remunerativa, seu praemiativa.

Justitia praemiativa latissima est, quia Deus remunerat omnia bona opera: nam non omittit remunerare, quia sint exigua} cum scriptum sit: Quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli etc., non perdet mercedem suam. Notanda sunt singula verba: nam eorum unumquodque magnam habet vim aquae frigidae, calicem, tantum in nomine discipuli. Non poterat magis extenuari opus bonum.

2° Non omittit Deus remunerare, quia opus sit utile illi qui facit. Nam oratio utilissima est oranti, et in hoc mundo stultus videretur, qui daret mercedem pauperibus, hoc nomine, quia petunt eleemosynam: vel princeps, qui daret mercedem illis, qui petunt ab illo audientiam. At Deus, pro sua bonitate, non solum dat ea, quae petimus orantes, sed etiam reddit mercedem pro labore orandi: Pater tuus, inquit, qui videt in abscondito reddet tibi. Et idem dici potest de iis, qui volunt a Deo audiri, vel curari etc., dat enim mercedem venientibus ad se pro doctrina, vel curatione. Unde stulti sunt valde, qui non frequentissime orant.

3° Non omittit remunerare opus aliquod bonum, quia fiat ab inimico vel ignorante Deum. Nam Ezechielis xxix. Deus dat mercedem militibus regis, Nabuchodonosor, et Exod i. Obstetricibus ASgypti Hebraeorum parvulos servantibus: et Augustinus lib. v. de civit. Dei cap. xv. testatur, Deum dedisse imperium Romanis pro mercede virtutum moralium: et Chrysostomus homil. lxvii. ad populum Antiochenum dicit saepe: impiis in hoc mundo res prospere accidere: quia Deus vult remunerare quaedam bona ipsorum opera.

4° Non omittit Deus remunerare opera bona, quia sint occulta, etiam ipsi qui illa fa-

cit: Pater tuus, inquit, qui videt in abscondito reddet tibi: ipse enim non eget testibus ullis, nec probatione. Quare ingens est consolatio bene operantium, qui sciunt nihil boni apud Deum cariturum mercede, etiamsi opus sit occultissimum: et contra signum est infidelitatis, vel vanae gloriae, cum quis judicat perdita opera bona, quae non sciuntur ab aliis, sicut de quibusdam scribit Cassianus, qui in coenobio, ubi videbantur, facile jejunabant; in deserto, ubi non videbantur, jejunare non poterant, collatione v. cap. 12. interrogatur Macarius, cur Monachi in coenobiis quinos dies transmittere possint sine cibo; in eremo vix ad nonam horam jejunii valeant pervenire? Respondit: Quia in coenobio multi sunt testes jejuniorum.

Justitia Dei praemiativa, longissima est, quia perseverat et durat sine ullo periculo defectus. In hoc mundo qui serviunt fideliter, saepe destituuntur praemio, vel quia moriuntur antequam praemium accipiant; vel quia moriuntur domini eorum, antequam remunerent famulos, vel quia mutant voluntatem; vel quia destituuntur opibus; vel quia calumniis et invidentiae aliorum credunt, et alienantur a famulis.

At nihil horum in Deum cadit. Unde illud: Veritas Domini manet in aeternum; et, Ne verearis usque ad mortem justificari; quia merces (inquit) Domini manet in aeternum. Id est: ne timeas usque ad mortem benefacere, et crescere in justitia, quia renumeratio certissima est, etc. Vere surgent in judicio aulici hujus mundi, et condemnabunt servos Dei, quia illi totis viribus serviunt dominis, ob spem praemii parvi, et incerti; isti negligentes sunt in obsequio divino, cum de praemio maximo sint certissimi.

Altitudo hujus justitiae remunerativae consistit in magnitudine praemii, quod Deus constituit iis qui vincunt in stadio. Esse autem praemium maximum, cognosci potest ex his quae sequuntur.

1° Ex eo, quod Deus vult in hac parte ostendere suam magnificentiam, et liberalitatem. Sicut enim cum voluit ostendere potentiam, creavit mundum tam magnum et mirabilem: et cum voluit ostendere charitatem suam erga nos, fecit id, quod nullus

unquam suspicari potuisset: id est, homo factus est, et flagellari et crucifigi voluit: sic etiam cum volet ostendere magnificentiam in sanctis exaltandis et honorandis, faciet id quod intellectum omnem superabit. Quo pertinet illud: Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se. Cogitetur in silentio quis sit ille qui vult ostendere magnificentiam in remunerandis bonis, et hoc satis erit ad cognoscendam praemii magnitudinem.

2° Perspici potest ex praemiis, quae Deus interdum dat pro paucis bonis, etiam inimicis suis. Dat enim saepe Deus in praemium moralium virtutum regna amplissima, ut patet in multis. Quod si Deus regna dat inimicis suis propter bona opera moralia; quid dabit amicis et filiis propter bona opera supernaturalia? Vide Chrysostomi homilia 24 in Matthaeum, ubi pulchre comparat magna palatia hujus mundi, et regna, luteis domunculis, quas pueri construunt, in hisque gloriantur, etc.

3° Id potest cognosci ex magnitudine honoris, quo saepe honorantur sancti dum vivunt: quod non est, nisi praegustatio quaedam et umbra futurae gloriae. Qualis honor est facere miracula, imperare morbis, feris, elementis? Quanta majestas erat Eliae dicentis: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto, stetit annis his ros et pluvia nisi juxta oris mei verba: et vere clausit coelum ne plueret, et aperuit ut plueret, quando illi placuit. Quanta item majestas Josue imperantis soli, et lunae, ut starent, et Isaiae ut retrocederent, et S. Petri, qui sola umbra sanabat omnes languores? Praeterea ubique innotescunt, et post mortem honorantur templis, imaginibus, diebus festis, etc.

Et quia est festum S. Clarae virginis notandum, quod cum illa fieret religiosa, cognati ejus dolebant, quod vilissimum et contemptissimum vitae genus elegisset. At paulo post ea Sancta Virgo coepit ita clarere, ut etiam reginae ambirent aliquid ejus habere, et Papa eam visitaret aegrotam: et mortuae faceret exequias cum cardinalibus, et cardinalis Ostiensis habuit orationem de laudibus ejus: quales exequias neque Papa, neque imperator unquam habuit: et a trecentis jam annis, et eo amplius in toto mundo honoratur. At si nupsisset, uti ejus parentes volebant, et mundo serviisset, soli vicini eam novissent ad breve tempus, etc. Quod si talis est umbra gloriae sanctorum; quid erit ipsa gloria? Vere dixit Apostolus orandum esse ut Deus illuminet nostros oculos, ut intelligamus quae sit spes vocationis ejus, et quae divitiae gloriae haereditatis in sanctis. Qui enim possunt semel figere aciem in illam gloriam, ita suspensi manent, ut sit impossibile eos non amare coelestia, et odisse terrena; vel timere ullas angustias et molestias pro Christo. Unde B. Clara cum longo martyrio, decem et septem annorum, et decem et septem dierum versaretur circa mortem, et quidam illam hortari vellet ad patientiam: respondit hilari vultu: Ab eo die quo per servum Dei Franciscum cognovi gratiam Domini nostri Jesu Christi, nulla mihi poena molesta, nulla poenitentia gravis, nulla infirmitas dura fuit, et tamen (mirum sane) duxerat per annos quadraginta duos vitam durissimam et asperrimam etc. Vocat autem gratiam Christi id quod Christus pro nobis fecit, quod pro nobis passus est, quod donavit, quod promisit. Qui enim istam gratiam serio cogitant, facile omnia tolerant, etc.

Profunditas praemii coelestis consistit ineo, quod Deus penetrat valorem operum, et ponderat exactissime: et saepe videntur nobis aliqua opera magna, quae tamen Deus judicat esse nullius pretii, et e contrario. Batio hujus est, quia nos non videmus nisi externa, et superficiem solam; Deus autem penetrat totam substantiam, et omnes ejus circumstantias.

Generatim autem hoc dici potest, Deum in examinandis meritis non tam respicere dignitatem officiorum, quam, an bene quisque fungatur officio suo: sicut in comoedia non laudatur qui repraesentat regem, sed qui bene repraesentat sive regem, sive famulum, sive doctorem, sive stultum. Idem etiam servat Ecclesia in sanctis honorandis. Non enim homo honorat magis eos, qui fuerunt inaltiori gradu, sed qui melius se gesserunt in suo gradu. Ita videmus anteponi Vitalem Agricolae, id est servum domino suo; et Laurentium Sixto, id est Diaconum Pontifici, et Bernardum Ludovico, id est famulum regi. Ut omittam, quod multi reges,

et Pontifices erunt in inferno, et multi famuli, et laici, et idiotae erunt in coelo. Itaque ut quis sit magnus coram Deo, non debet quaerere locum altiorem, sed perfecte agere munus suum. Ut autem quis bene fungatur suo munere, duo requiruntur, quae maxime Deus respicit in nostris operibus. Primo obedientia, secundo charitas. Obedientia, ut fiat, quod debet fieri: charitas ut fiat sicut oportet.

Primo igitur Deus vult fieri quod ipse jubet, et si fiat contrarium, etiam si alioqui sit optimum, displicet illi. Exemplum de Saule rege, qui putavit bonum sacrificare oves, quas Deus jussitoccidi, cui dictum est: Melior est obedientia, quam victimae. Et ideo S. Franciscus semper erat sollicitus investigare Dei voluntatem, ut eam adimpleret, et S. Bernardus reprehendit Ubertum Monachum, quod in agenda poenitentia non sineret se regi a suo superiore. Charitas requiritur, ut fiat bene, et meritorie, et hoc pensat Deus. Unde Dominus laudavit viduam dantem gazophylacio ddo cera minuta, quia dedit totum victum suum, ac proinde magno affectu: dedisset enim facillime, multo plura quam illi omnes divites, si habuisset, etc. Charitas enim in eo cognoscitur, si faciat opus sine labore, etc.

Chapter 13 of 14